luserit Aeneas nec filia dulcior illo ; iucundum et carum sterilis facit uxor amicum. sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, viridem thoraca iubebit adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus venerit infans. vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, sed quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris: tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
forsitan inpensae Virronem parcere credas. hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari.
tu tibi liber homo et regis conviva videris :
captum te nidore suae putat ille culinae,
nec male coniectat ; quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum vel nodus tantum et signum de paupere loro? spes bene cenandi vos decipit. semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis.' inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. ille sapit qui te sic utitur. omnia ferre si potes, et debes. pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris visamque diu, cum frigida parvas praeberet spelunca domos ignemque Laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, silvestrem montana torum cum sterneret uxor frondibus et culmo vicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbavit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito. quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti vivebant homines, qui rupto robore nati
compositive luto nullos habuere parentes.
multa Pudicitiae veteris vestigia forsan
aut aliqua exstiterint et sub Iove, sed Iove nondum
barbato, nondum Graecis iurare paratis
per caput alterius, cum furem nemo timeret caulibus et pomis, et aperto viveret horto. paulatim deinde ad superos Astraea recessit hac comite, atque duae pariter fugere sorores. anticum et vetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri. omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas: viderunt primos argentea saecula moechos. conventum tamen et pactum et sponsalia nostra tempestate paras, iamque a tonsore magistro pecteris, et digito pignus fortasse dedisti,
certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis ? dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris? ferre potes dominam salvis tot restibus ullam, cum pateant altae caligantesque fenestrae, cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons ? aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit ? pusio qui noctu non litigat, exigit a te nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem, cariturus turture magno mullorumque iubis et captatore macello. quid fieri non posse putes, si iungitur ulla Vrsidio? si moechorum notissimus olim stulta maritali iam porrigit ora capistro, quem totiens texit perituri cista Latini ? quid quod et antiquis uxor de moribus illi
postibus et densos per limina tende corymbos: unus Hiberinae vir sufficit ? ocius illud
extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
viventis. vivat Gabiis, ut vixit in agro,
vivat Fidenis, et agello cedo paterno.
quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars? porticibusne tibi monstratur femina voto digna tuo? cuneis an habent spectacula totis quod securus ames quodque inde excerpere possis?
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit sicut in amplexu subito et miserabile longum, attendit Thymele; Thymele tunc rustica discit. ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant et vacuo clusoque sonant fora sola theatro- atque a plebeis longe Megalesia-tristes personam thyrsumque tenent et subligar Acci. Vrbicus exodio risum movet Atellanae gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper. solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo gaudet an expectas ut Quintilianus ametur ? accipis uxorem de qua citharoedus Echion aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules. longa per angustos figamus pulpita vicos, ornentur postes et grandi ianua lauro,
ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans. nupta senatori comitata est Eppia ludum
ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi prodigia et mores urbis damnante Canopo. inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus; famam contempserat olim,
cuius apud molles minima est iactura cathedras. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamvis mutandum totiens esset mare.
si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.
si iubeat coniunx, durum est conscendere navem, tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer:
quae moechum sequitur, stomacho valet. illa maritum 100 convomit, haec inter nautas et prandet et errat per puppem et duros gaudet tractare rudentis. qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa Eppia? quid vidit propter quod ludia dici sustinuit ? nam Sergiolus iam radere guttur coeperat et secto requiem sperare lacerto; praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus et acre malum semper stillantis ocelli. sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos, hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori atque viro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem. accepta rude coepisset Veiento videri.
quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas? respice rivales divorum, Claudius audi
quae tulerit. dormire virum cum senserat uxor,
ausa Palatino tegetem praeferre cubili,
sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una
et nigrum flavo crinem abscondente galero. intravit calidum veteri centone lupanar
et cellam vacuam atque suam, tunc nuda papillis prostitit auratis titulum mentita Lyciscae ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem; excepit blanda intrantis atque aera poposcit. [ac resupina iacens multorum absorbuit ictus] mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
et lassata viris necdum satiata recessit, obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
« PredošláPokračovať » |