Obrázky na stránke
PDF
ePub

luserit Aeneas nec filia dulcior illo ;
iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
adferri minimasque nuces assemque rogatum,
ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
boletus domino, sed quales Claudius edit
ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
poma dari, quorum solo pascaris odore,
qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
credere quae possis subrepta sororibus Afris:
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
discit ab hirsuta iaculum torquere capella.

forsitan inpensae Virronem parcere credas.
hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
cogaris pressoque diu stridere molari.

tu tibi liber homo et regis conviva videris :

captum te nidore suae putat ille culinae,

6

ecce dabit iam

nec male coniectat ; quis enim tam nudus, ut illum
bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
vel nodus tantum et signum de paupere loro?
spes bene cenandi vos decipit.
semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
ad nos iam veniet minor altilis.' inde parato
intactoque omnes et stricto pane tacetis.
ille sapit qui te sic utitur. omnia ferre
si potes, et debes. pulsandum vertice raso
praebebis quandoque caput nec dura timebis
flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

140

145

150

155

160

165

170

LIBER SECVNDVS

SATVRA VI

Credo Pudicitiam Saturno rege moratam
in terris visamque diu, cum frigida parvas
praeberet spelunca domos ignemque Laremque
et pecus et dominos communi clauderet umbra,
silvestrem montana torum cum sterneret uxor
frondibus et culmo vicinarumque ferarum
pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius
turbavit nitidos extinctus passer ocellos,
sed potanda ferens infantibus ubera magnis
et saepe horridior glandem ructante marito.
quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti
vivebant homines, qui rupto robore nati

5

10

compositive luto nullos habuere parentes.

multa Pudicitiae veteris vestigia forsan

aut aliqua exstiterint et sub Iove, sed Iove nondum

15

barbato, nondum Graecis iurare paratis

per caput alterius, cum furem nemo timeret
caulibus et pomis, et aperto viveret horto.
paulatim deinde ad superos Astraea recessit
hac comite, atque duae pariter fugere sorores.
anticum et vetus est alienum, Postume, lectum
concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
viderunt primos argentea saecula moechos.
conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
tempestate paras, iamque a tonsore magistro
pecteris, et digito pignus fortasse dedisti,

20

25

certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis ?
dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
cum pateant altae caligantesque fenestrae,
cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons ?
aut si de multis nullus placet exitus, illud
nonne putas melius, quod tecum pusio dormit ?
pusio qui noctu non litigat, exigit a te
nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod
et lateri parcas nec quantum iussit anheles.

sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem
cogitat heredem, cariturus turture magno
mullorumque iubis et captatore macello.
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Vrsidio? si moechorum notissimus olim
stulta maritali iam porrigit ora capistro,
quem totiens texit perituri cista Latini ?
quid quod et antiquis uxor de moribus illi

30

35

40

45

[blocks in formation]

postibus et densos per limina tende corymbos: unus Hiberinae vir sufficit ? ocius illud

extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno

55

viventis. vivat Gabiis, ut vixit in agro,

vivat Fidenis, et agello cedo paterno.

quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in

speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
porticibusne tibi monstratur femina voto
digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
quod securus ames quodque inde excerpere possis?

60

chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
sicut in amplexu subito et miserabile longum,
attendit Thymele; Thymele tunc rustica discit.
ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
et vacuo clusoque sonant fora sola theatro-
atque a plebeis longe Megalesia-tristes
personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Vrbicus exodio risum movet Atellanae
gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper.
solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
gaudet an expectas ut Quintilianus ametur ?
accipis uxorem de qua citharoedus Echion
aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
longa per angustos figamus pulpita vicos,
ornentur postes et grandi ianua lauro,

[blocks in formation]

ut testudineo tibi, Lentule, conopeo

80

nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans. nupta senatori comitata est Eppia ludum

ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi
prodigia et mores urbis damnante Canopo.
inmemor illa domus et coniugis atque sororis
nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit.
sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
et segmentatis dormisset parvula cunis,
contempsit pelagus; famam contempserat olim,

85

90

cuius apud molles minima est iactura cathedras. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamvis mutandum totiens esset mare.

iusta pericli

si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:

95

fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.

si iubeat coniunx, durum est conscendere navem, tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer:

105

quae moechum sequitur, stomacho valet. illa maritum 100 convomit, haec inter nautas et prandet et errat per puppem et duros gaudet tractare rudentis. qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa Eppia? quid vidit propter quod ludia dici sustinuit ? nam Sergiolus iam radere guttur coeperat et secto requiem sperare lacerto; praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus et acre malum semper stillantis ocelli. sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos, hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori atque viro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem. accepta rude coepisset Veiento videri.

110

quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas? respice rivales divorum, Claudius audi

115

quae tulerit. dormire virum cum senserat uxor,

ausa Palatino tegetem praeferre cubili,

sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una

et nigrum flavo crinem abscondente galero. intravit calidum veteri centone lupanar

120

et cellam vacuam atque suam, tunc nuda papillis
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem;
excepit blanda intrantis atque aera poposcit.
[ac resupina iacens multorum absorbuit ictus]
mox lenone suas iam dimittente puellas
tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,

et lassata viris necdum satiata recessit,
obscurisque genis turpis fumoque lucernae
foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.

125

130

« PredošláPokračovať »