Obrázky na stránke
PDF
ePub

Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
effigiemque deae longis siphonibus implent
inque vices equitant ac Luna teste moventur,
inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
coniugis urinam magnos visurus amicos.
nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
incitat et cornu pariter vinoque feruntur
attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
ille meri veteris per crura madentia torrens.
lenonum ancillas posita Saufeia corona
provocat ac tollit pendentis praemia coxae,
ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat;
palma inter dominas virtus natalibus aequa.
uil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
Laomedontiades et Nestoris hirnea possit.
tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
ac pariter toto repetitus clamor ab antro

'iam fas est, admitte viros.' iam dormit adulter:
illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
servorum, venit et conductus aquarius; hic si
quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam
quo minus imposito clunem summittat asello.
atque utinam ritus veteres et publica saltem
his intacta malis agerentur sacra, sed omnes
noverunt Mauri atque Indi quae psaltria penem
maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
intulerit, ubi velari pictura iubetur

quaecumque alterius sexus imitata figuras.

et quis tunc hominum contemptor numinis? aut quis

310

315

320

325

330

335

340

simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
et Vaticano fragiles de monte patellas
ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?
audio quid veteres olim moneatis amici:
'pone seram, prohibe.' sed quis custodiet ipsos
custodes ? cauta est et ab illis incipit uxor.
iamque eadem summis pariter minimisque libido,
nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum,
quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.

ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, conducit comites sellam cervical amicas nutricem et flavam cui det mandata puellam.

345

350

haec tamen argenti superest quodcumque paterni,

355

levibus athletis et vasa novissima donat:

multis res angusta domi, sed nulla pudorem

paupertatis habet nec se metitur ad illum

quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit,

prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque

360

formica tandem quidam expavere magistra:

prodiga non sentit pereuntem femina censum.
ac velut exhausta redivivus pullulet arca
nummus et e pleno tollatur semper acervo,
non usquam reputant, quanti sibi gaudia constent.

VI A.

in quacumque domo vivit luditque professus obscaenum tremula promittit et omnia dextra: invenies omnis turpes similesque cinaedis. his violare cibos sacraeque adsistere mensae 5 permittunt et vasa iubent frangenda lavari, cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon. purior ergo tuis laribus meliorque lanista, in cuius numero longe migrare iubetur Psyllus ab Eupholio. quid quod nec retia turpi 10 iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem

munimenta umeri pulsantemque arma tridentem

365

qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi accipit has animas aliusque in carcere nervos. sed tibi communem calicem facit uxor et illis, 15 cum quibus Albanum Surrentinumque recusat flava ruinosi lupa degustare sepulchri.

horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
his languentem animum servant et seria vitae,
his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
20 quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi
semper habenda fides. oculos fuligine pascit,
distinctus croceis et reticulatus adulter.
suspectus tibi sit, quanto vox mollior et quo
saepius in teneris haerebit dextera lumbis.

25 hic erit in lecto fortissimus; exuit illic
personam docili Thais saltata Triphallo.
quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
purum te contendo virum, contendo. fateris?
an vocat ancillas tortoris pergula? novi

30 consilia et veteres quaecumque monetis amici:
pone seram, cohibes.' sed quis custodiat ipsos
custodes, qui nunc lascivae furta puellae
hac mercede silent? crimen commune tacetur.
prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor.

sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper oscula delectent et desperatio barbae et quod abortivo non est opus. illa voluptas summa tamen, quod iam calida matura iuventa inguina traduntur medicis, iam pectine nigro; ergo spectatos ac iussos crescere primum testiculos, postquam coeperunt esse bilibres, tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.

366

370

373

VI B. mangonum pueros vera ac miserabilis urit debilitas follisque pudet cicerisque relicti.

conspicuus longe cunctisque notabilis intrat balnea nec dubie custodem vitis et horti

375

provocat a domina factus spado. dormiat ille

cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque tondendum eunucho Bromium committere noli.

si gaudet cantu, nullius fibula durat

vocem vendentis praetoribus. organa semper

380

in manibus, densi radiant testudine tota

sardonyches, crispo numerantur pectine chordae.

quo tener Hedymeles operas dedit, hunc tenet, hoc se

solatur, gratoque indulget basia plectro.

quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi

385

et farre et vino Ianum Vestamque rogabat,
an Capitolinam deberet Pollio quercum
sperare et fidibus promittere. quid faceret plus
aegrotante viro, medicis quid tristibus erga
filiolum ? stetit ante aram nec turpe putavit
pro cithara velare caput dictataque verba
pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
dic mihi nunc quaeso, dic, antiquissime divum,
respondes his, Iane pater? magna otia caeli;

non est, quod video, non est quod agatur aput vos.
haec de comoedis te consulit, illa tragoedum
commendare volet, varicosus fiet haruspex.

sed cantet potius quam totam pervolet urbem, audax et coetus possit quae ferre virorum cumque paludatis ducibus praesente marito ipsa loqui recta facie siccisque mamillis. haec eadem novit quid toto fiat in orbe,

390

395

400

quid Seres, quid Thraces agant, secreta novercae

et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;

dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo

405

mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.

instantem regi Armenio Parthoque cometem

prima videt, famam rumoresque illa recentis

excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphatem in populos magnoque illic cuncta arva teneri diluvio, nutare urbes, subsidere terras

quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.

nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae vicinos humiles rapere et concidere loris

exorata solet.

nam si latratibus alti

rumpuntur somni, 'fustes huc ocius' inquit
'adferte' atque illis dominum iubet ante feriri,

deinde canem. gravis occursu, taeterrima vultu
balnea nocte subit, conchas et castra moveri
nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
callidus et cristae digitos inpressit aliptes

ac summum dominae femur exclamare coegit. convivae miseri interea somnoque fameque

urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
admotum pedibus, de quo sextarius alter
ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
dum redit et loto terram ferit intestino.
marmoribus rivi properant, aurata Falernum
pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus
deciderit serpens, bibit et vomit. ergo maritus
nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
committit vates et comparat, indo Maronem
atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
altera nec mulier. verborum tanta cadit vis,
tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget;
una laboranti poterit succurrere Lunae.

410

415

420

425

430

435

440

« PredošláPokračovať »