Obrázky na stránke
PDF
ePub

nomina delectant, omnem Titanida pugnam
inter maiores ipsumque Promethea ponas,
de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures,
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
omne animi vitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
quo mihi te solitum falsas signare tabellas
in templis quae fecit avus, statuamque parentis
ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
tempora Santonico velas adoperta cucullo?

praeter maiorum cineres atque ossa volucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul,
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes
intendunt oculos. finitum tempus honoris
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet et occursum numquam trepidabit amici
iam senis ac virga prior annuet atque maniplos
solvet et infundet iumentis hordea lassis.
interea, dum lanatas robumque iuvencum
more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat

135

140

145

150

155

solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
sed cum pervigiles placet instaurare popinas,
obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo
currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum venali Cyane succincta lagona.
defensor culpae dicet mihi fecimus et nos
haec iuvenes.' esto, desisti nempe nec ultra
fovisti errorem. breve sit quod turpiter audes;
quaedam cum prima resecentur crimina barba.

160

165

indulge veniam pueris: Lateranus ad illos

thermarum calices inscriptaque lintea vadit

maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis

amnibus et Rheno atque Histro. praestare Neronem

170

securum valet haec aetas. mitte Ostia, Caesar,

mitte, sed in magna legatum quaere popina;

invenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitivis,
inter carnifices et fabros sandapilarum
et resupinati cessantia tympana galli.
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
quid facias talem sortitus, Pontice, servum ?
nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae
turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt.

175

180

quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis utimur exemplis, ut non peiora supersint? consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, iudice me dignus vera cruce. nec tamen ipsi ignoscas populo; populi frons durior huius qui sedet et spectat triscurria patriciorum, planipedes audit Fabios, ridere potest qui Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant, quid refert? vendunt nullo cogente Nerone, nec dubitant celsi praetoris vendere ludis. finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina—

185

190

195

200

damnat enim tales habitus, sed damnat et odit,

nec galea faciem abscondit. movet ecce tridentem;
postquam vibrata pendentia retia dextra
nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
erigit et tota fugit agnoscendus harena.
credamus, tunicae de faucibus aurea cum se
porrigat et longo iactetur spira galero.
ergo ignominiam graviorem pertulit omni
vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.
libera si dentur populo suffragia, quis tam
perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
cuius supplicio non debuit una parari
simia nec serpens unus nec culleus unus.

205

210

par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem

215

dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor
patris erat caesi media inter pocula, sed nec
Electrae iugulo se polluit aut Spartani
sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,
Troica non scripsit. quid enim Verginius armis
debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?

haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.
maiorum effigies habeant insignia vocis,
ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
syrma vel Antigonae personam vel Melanippae,
et de marmoreo citharam suspende colosso.

quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
nocturna et flammas domibus templisque paratis,
ut bracatorum pueri Senonumque minores,
ausi quod liceat tunica punire molesta.
sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;

220

225

230

235

hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
municipalis eques, galeatum ponit ubique
praesidium attonitis et in omni monte laborat.
tantum igitur muros intra toga contulit illi
nominis ac tituli, quantum in Leucade, quantum
Thessaliae campis Octavius abstulit udo
caedibus adsiduis gladio, sed Roma parentem,
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
poscere mercedes alieno lassus aratro,
nodosam post haec frangebat vertice vitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra;

240

245

hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum

excipit et solus trepidantem protegit urbem.

250

atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant

qui numquam attigerant maiora cadavera corvi, nobilis ornatur lauro collega secunda.

plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt

nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
ancilla natus trabeam et diadema Quirini
et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
imperii fines Tiberinum virgo natavit:
occulta ad patres produxit crimina servus
matronis lugendus, at illos verbera iustis
adficiunt poenis et legum prima securis.

malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles.

255

260

265

270

et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo; maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

SATVRA IX

Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
occurras fronte obducta ceu Marsya victus.
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit. unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
vernam equitem, conviva ioco mordente facetus
et salibus vehemens intra pomeria natis.

omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci,
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
quid macies aegri veteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies. igitur flexisse videris
propositum et vitae contrarius ire priori.

275

5

10

15

20

nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem Pacis et advectae secreta Palatia matris

et Cererem-nam quo non prostat femina templo?—
notior Aufidio moechus scelerare solebas,
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

'utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum inde operae pretium. pingues aliquando lacernas, munimenta togae, duri crassique coloris

25

« PredošláPokračovať »