Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER QVINTVS

SATVRA XIII

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori. prima est haec ultio quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna.

quid sentire putas omnes, Calvine, recenti

de scelere et fidei violatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara videmus quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam tritus et c medio fortunae ductus acervo. ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo non debet dolor esse viri nec vulnere maior.

5

10

tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes spumantibus ardens

visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus

15

depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit
sexaginta annos Fonteio consule natus?
an nihil in melius tot rerum proficit usu?

magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
victrix fortunae sapientia, ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
nec iactare iugum vita didicere magistra.
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem
perfidiam fraudes atque omni ex crimine lucrum
quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.

20

25

nunc aetas agitur peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
nomen et a nullo posuit natura metallo.
nos hominum divumque fidem clamore ciemus,
quanto Faesidium laudat vocalis agentem
sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris,
nulla super nubes convivia caelicolarum

nec puer
Iliacus formonsa nec Herculis uxor
ad cyathos, etiam siccato nectare tergens
bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna,
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
numinibus miserum urguebant Atlanta minori
pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi
imperium aut Sicula torvus cum coniuge Pluton,
nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri
poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
credebant quo grande nefas et morte piandum
si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
barbato cuicumque puer, licet ipse videret
plura domi fraga et maiores glandis acervos;
tam venerabile erat praecedere quattuor annis,
primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
nunc si depositum non infitietur amicus,
si reddat veterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis

30

35

40

45

50

55

60

94

quaeque coronata lustrari debeat agna.
egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
hoc monstrum puero vel mirandis sub aratro
piscibus inventis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
examenque apium longa consederit uva

65

culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis gurgitibus miris et lactis vertice torrens. intercepta decem quereris sestertia fraude

70

sacrilega. quid si bis centum perdidit alter

hoc arcana modo? maiorem tertius illa

summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae ?

75

tam facile et pronum est superos contemnere testes,
si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta
voce neget, quae sit ficti constantia vultus.
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
per calamos venatricis pharetramque puellae
perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,
addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
quidquid habent telorum armamentaria caeli.

80

si vero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati
sinciput elixi Pharioque madentis aceto.'
sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

85

et nullo credant mundum rectore moveri
natura volvente vices et lucis et anni,

atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
est alius metuens ne crimen poena sequatur,
hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
'decernat quodcumque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,

90

dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos. et phthisis et vomicae putres et dimidium crus

95

sunt tanti. pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra neç

Archigene; quid enim velocis gloria plantae praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?

ut sit magna tamen, certe lenta ira deorum est;
si curant igitur cunctos punire nocentes,
quando ad me venient? sed et exorabile numen
fortasse experiar, solet his ignoscere. multi
committunt eadem diverso crimina fato:

100

ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus. nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia. "mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli:

105

110

tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,

vel potius quantum Gradivus Homericus: 'audis,

Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur

115

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

effigies inter vestras statuamque Vagelli.' accipe quae contra valeat solacia ferre

120

et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit
a cynicis tunica distantia, non Epicurum
suspicit exigui laetum plantaribus horti.
curentur dubii medicis maioribus aegri:
tu venam vel discipulo committe Philippi.
si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
te veto nec plana faciem contundere palma,
quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
et maiore domus gemitu, maiore tumultu

planguntur nummi quam funera; nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam

125

130

[blocks in formation]

arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps

sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
ten-o delicias-extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos viles pulli nati infelicibus ovis ?

rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
si flectas oculos maiora ad crimina. confer
conductum latronem, incendia sulpure coepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
pocula adorandae robiginis et populorum
dona vel antiquo positas a rege coronas;
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat-

an dubitet solitus totum conflare Tonantem ?—
confer et artifices mercatoremque veneni

140

145

150

et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis.

155

haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis

usque a lucifero donec lux occidat audit ?

humani generis mores tibi nosse volenti

sufficit una domus; paucos consume dies et

160

dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.

quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis
in Meroe crasso maiorem infante mamillam ?
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
caesariem et madido torquentem cornua cirro?
nempe quod haec illis natura est omnibus una.
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram

165

« PredošláPokračovať »