Obrázky na stránke
PDF
ePub

Discipulumque senex, ripa nutritus in illa
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarcus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor; perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum Praetor lictorem impellat et ire
Praecipitem jubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum
Filius: alter exim quantum in legione Tribuni
Accipiunt donat Calvinae vel Catienae,

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tu,
Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
Et dubitas alta Chionen deducere sella.

120

125

130

135

140

115

Da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
Numinis Idaei; procedat vel Numa vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam ;
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet
Quaestio: quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside coenat?
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam praebet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est et rupta calceus alter
Pelle patet: vel si, consuto vulnere, crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix.
Nil habet infelix paupertas durius in se
Quam quod ridiculos homines facit. "Exeat," inquit,
"Si pudor est, et de pulvino surgat equestri
Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocunque in fornice nati,

150

155

Hic plaudat nitidi praeconis filius inter
Pinnirapi cultos juvenes juvenesque lanistae."
Sic libitum vano qui nos distinxit Othoni.

Quis gener hic placuit censu minor atque puellae 160
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres ?
Quando in consilio est Aedilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haud facile emergunt quorum virtutibus obstat
Res angusta domi: sed Romae durior illis
Conatus; magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres et frugi coenula magno.
Fictilibus coenare pudet, quod turpe negavit
Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
Contentusque illic veneto duroque cucullo.

165

170

175

Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua
Nemo togam sumit nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Majestas tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, quum personae pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans,
Aequales habitus illic similemque videbis
Orchestram et populum: clari velamen honoris
Sufficiunt tunicae summis Aedilibus albae.
Hic ultra vires habitus nitor; hic aliquid plus
Quam satis est interdum aliena sumitur arca.
Commune id vitium est: hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Romae
Cum pretio. Quid das ut Cossum aliquando salutes ?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati ;
Plena domus libis venalibus! Accipe et istud
Fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.

180

185

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam, 190 Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce? Nos urbem colimus tenui tibicine fultam Magna parte sui. Nam sic labentibus obstat Villicus et veteris rimae contexit hiatum, Securos pendente jubet dormire ruina.

195

« PredošláPokračovať »