Obrázky na stránke
PDF
ePub

110

Pompeius tenui jugulos aperire susurro;
Et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa;
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui nunquam visae flagrabat amore puellae,
Grande et conspicuum nostro quoque tempore mon-
strum;

115

120

Caecus, adulator, dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexae jactaret basia rhedae.
Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevum conversus, at illi dextra jacebat
Bellua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
Et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro
Percussus, Bellona, tuo, divinat et "Ingens
Omen habes," inquit, "magni clarique triumphi:
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est bellua; cernis
Erectas in terga sudes?" Hoc defuit unum
Fabricio patriam ut rhombi memoraret et annos.
"Quidnam igitur censes? conciditur?" "Absit ab
illo

125

130

Dedecus hoc," Montanus ait: "testa alta paretur,
Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc
Tempore jam, Caesar, figuli tua castra sequantur." 135
Vicit digna viro sententia: noverat ille
Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli major fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum, Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu;
Et semel aspecti littus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos et festinare coactos,

Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sigambris

140

145

Dicturus, tanquam diversis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistola penna.
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
Tempora saevitiae, claras quibus abstulit Urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo.
Sed periit postquam cerdonibus esse timendus
Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

150

[ocr errors]

SATIRA V.

5

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
Ut bona summa putes aliena vivere quadra;
Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum
Defecisse puta quod inani sufficit alvo:
Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? tantine injuria coenae?
Tam jejuna fames, possis cum honestius illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quod tu discumbere jussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiae magnae cibus: imputat hunc rex,
Et quamvis rarum tamen imputat. Ergo duos post

Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

10

16

"Una simus," ait. Votorum summa: quid ultra Quaeris? Habet Trebius propter quod rumpere som

num

Debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
Tota salutatrix jam turba peregerit orbem,
Sideribus dubiis, aut illo tempore quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootae.
Qualis coena tamen? Vinum quod sucida nolit
Lana pati: de conviva Corybanta videbis.
Jurgia proludunt: sed mox et pocula torques
Saucius et rubra deterges vulnera mappa.

20

25

« PredošláPokračovať »