Obrázky na stránke
PDF
ePub

Boletus domino; sed quales Claudius edit
Ante illum uxoris post quem nil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit
Poma dari quorum solo pascaris odore:
Qualia perpetuus Phacacum autumnus habebat,
Credere quae possis surrepta sororibus Afris:
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
Qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
Discit ab hirsuta jaculum torquere capella.
Forsitan impensae Virronem parcere credas.
Hoc agit ut doleas: nam quae comoedia, mimus
Quis melior plorante gula? Ergo omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
Cogaris pressoque diu stridere molari.
Tu tibi liber homo et regis conviva videris,
Captum te nidore suae putat ille culinae:
Nec male conjectat. Quis enim tam nudus ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
Vel nodus tantum et signum de paupere loro?
Spes bene coenandi vos decipit. "Ecce dabit jam
Semesum leporem atque aliquid de clunibus apri:
Ad nos jam veniet minor altilis." Inde parato
Intactoque omnes et stricto pane tacetis.
Ille sapit qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Praebebis quandoque caput, nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

150

155

160

165

170

SATIRA VI.

CREDO Pudicitiam Saturno rege moratam
In terris visamque diu, quum frigida parvas
Praeberet spelunca domos ignemque Laremque
Et pecus et dominos communi clauderet umbra;
Silvestrem montana torum quum sterneret uxor
Frondibus et culmo vicinarumque ferarum
Pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos,

5

SATIRA VI.

Sed potanda ferens infantibus ubera magnis,
Et saepe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc, orbe novo caeloque recenti,
Vivebant homines, qui rupto robore nati
Compositive luto nullos habuere parentes.
Multa pudicitiae veteris vestigia forsan

[merged small][ocr errors][merged small]

20

25

30

Aut aliqua exstiterint et sub Jove; sed Jove nondum 15
Barbato, nondum Graecis jurare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret
Caulibus aut pomis et aperto viveret horto.
Paullatim deinde ad superos Astraea recessit
Hac comite, atque duae pariter fugere sorores.
Antiquum et vetus est alienum, Postume, lectum
Concutere atque sacri Genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas;
Viderunt primos argentea secula moechos.
Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris et digito pignus fortasse dedisti.
Certe sanus eras: uxorem, Postume, ducis?
Dic qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altae caligantesque fenestrae,
Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
Aut si de multis nullus placet exitus, illud
Nonne putas melius quod tecum pusio dormit,
Pusio qui noctu non litigat, exigit a te
Nulla jacens illic munuscula, nec queritur quod
Et lateri parcas nec quantum jussit anheles?
Sed placet Ursidio lex Julia: tollere dulcem
Cogitat heredem, cariturus turture magno
Mullorumque jubis et captatore macello.
Quid fieri non posse putes si jungitur ulla
Ursidio? si moechorum notissimus olim
Stulta maritali jam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini?
Quid, quod et antiquis uxor de moribus illi
Quaeritur. O medici, mediam pertundite venam !
Delicias hominis! Tarpeium limen adora
Pronus et auratam Junoni caede juvencam,

35

40

45

Si tibi contigerit capitis matrona pudici.

Paucae adeo Cereris vittas contingere dignae
Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus et densos per limina tende corymbos.
Unus Hiberinae vir sufficit. Ocius illud
Extorquebis ut haec oculo contenta sit uno.
Magna tamen fama est cujusdam rure paterno
Viventis. Vivat Gabiis ut vixit in agro;
Vivat Fidenis. Et agello cedo paterno:
Quis tamen affirmat nil actum in montibus aut in
Speluncis? Adeo senuerunt Juppiter et Mars?
Porticibusne tibi monstratur femina voto
Digna tuo? Cuneis an habent spectacula totis
Quod securus ames quodque inde excerpere possis?
Chironomon Ledam molli saltante Bathyllo,
Tuccia vesicae non imperat; Appula gannit

50

55

60

70

Sicut in amplexu; subitum et miserabile longum 65
Attendit Thymele; Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quoties aulaea recondita cessant
Et vacuo clausoque sonant fora sola theatro
Atque a plebeiis longe Megalesia, tristes
Personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Urbicus exodio risum movet Attellanae
Gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper:
Solvitur his magno comoedi fibula: sunt quae
Chrysogonum cantare vetent: Hispulla tragoedo
Gaudet. An exspectas ut Quintilianus ametur?
Accipis uxorem de qua citharoedus Echion

Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos,
Ornentur postes et grandi janua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo

Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.
Nupta Senatori comitata est Hippia ludium
Ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
Prodigia et mores urbis damnante Canopo.
Immemor illa domus et conjugis atque sororis
Nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
Utque magis stupeas ludos Paridemque reliquit.
Sed quanquam in magnis opibus plumaque paterna

75

80

85

« PredošláPokračovať »