Obrázky na stránke
PDF
ePub

Intra quae puer est. Procul hinc, procul inde puellae 45
Lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos,
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.
Nam si quid dignum Censoris fecerit ira

Quandoque et similem tibi se non corpore tantum
Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
Omnia deterius tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo

Clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis
Quum facias pejora senex, vacuumque cerebro
Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
"Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela;

50

55

00

339

65

Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter,"
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas ne stercore foeda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Nec perfusa luto sit porticus, (et tamen uno
Semodio scobis haec emendat servulus unus,)
Illud non agitas ut sanctam filius omni
Aspiciat sine labe domum vitioque carentem.
Gratum est quod patriae civem populoque dedisti, 70
Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

75

Plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit et inventa per devia rura lacerta;
Illi eadem sumtis quaerunt animalia pinnis.
Vultur, jumento et canibus crucibusque relictis,
Ad fetus properat partemque cadaveris affert.
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
Pascentis, propria quum jam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulae Jovis et generosae
In saltu venantur aves; hinc praeda cubili
Ponitur: inde autem, quum se matura levabit
Progenies stimulante fame, festinat ad illam

80

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

25

Quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cetronius, et modo curvo
Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Praenestinis in montibus, alta parabat
Culmina villarum, Graecis longeque petitis
Marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
Dum sic ergo habitat Cetronius, imminuit rem,
Fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
Partis erat; totam hanc turbavit filius amens,
Dum meliore novas attollit marmore villas.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
Nil praeter nubes et cacli numen adorant,
Nec distare putant humana carne suillam,
Qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt:
Romanas autem soliti contemnere leges

95

100

Judaicum ediscunt et servant ac metuunt jus,
Tradidit arcano quodcunque volumine Moses:
Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105
Ignava et partem vitae non attigit ullam.

Sponte tamen juvenes imitantur cetera, solamı
Inviti quoque avaritiam exercere jubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra,

115

Quum sit triste habitu vultuquo et veste severum, 110
Nec dubie tanquam frugi laudatur avarus,
Tanquam parcus homo et rerum tutela suarum
Certa magis quam si fortunas scrvet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc de
Quo loquor egregium populus putat acquirendi
Artificem: quippe his crescunt patrimonia fabris:
Sed crescunt quocunque modo, majoraque fiunt
Incude assidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros,
Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat; juvenes hortatur ut illam
Ire viam pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa; his protinus illos
Imbuit et cogit minimas ediscere sordes;

120

Mox acquirendi docet insatiabile votum.

Servorum ventres modio castigat iniquo

125

130

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet unquam
Mucida caerulei panis consumere frusta,
Hesternum solitus medio servare minutal
Septembri, nec non differre in tempora cocnae
Alterius conchem aestivam cum parte lacerti
Signatam vel dimidio putrique siluro,
Filaque sectivi numerata includere porri.
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
Sed quo divitias haec per tormenta coactas,

135

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrencsis,
Ut locuples moriaris egentis vivere fato?
Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit ;
Et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur
Altera villa tibi quum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines, majorque videtur
Et melior vicina seges: mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri lassoque famelica collo
Jumenta ad virides hujus mittuntur aristas;
Nec prius inde domum quam tota novalia saevos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.
Dicere vix possis quam multi talia plorent,
Et quot venales injuria fecerit agros.

140

145

150

Sed qui sermones! quam foedae buccina famae ! "Quid nocet haec?" inquit. "Tunicam mihi malo lupini Quam si me toto laudet vicinia pago

Exigui ruris paucissima farra secantem."

Scilicet et morbis et debilitate carebis

Longa tibi post haec fato meliore dabuntur,
Si tantum culti solus possederis agri

Et luctum et curam effugies, et tempora vitae

Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
Mox etiam fractis aetate ac Punica passis
Proelia vel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos
Tandem pro multis vix jugera bina dabantur
Vulneribus. Merces haec sanguinis atque laboris

155

160

« PredošláPokračovať »