Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
Nota mathematicis genesis tua: sed grave tardas
Exspectare colus. Morieris stamine nondum
Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris,
Jam torquet juvenem longa et cervina senectus.
Ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum

245

250

Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est
Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex. 255
Monstro voluptatem egregiam cui nulla theatra,
Nulla acquare queas Praetoris pulpita lauti,
Si spectes quanto capitis discrimine constent
Incrementa domus, aerata multus in arca
Fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res
Non potuit servare suas. Ergo omnia Florae
Et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas;
Tanto majores humana negotia ludi.

An magis oblectant animum jactata petauro
Corpora quique solet rectum descendere funem,
Quam tu Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis;
Qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
Passum et municipes Jovis advexisse lagenas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia planta
Victum illa mercede parat brumamque famemque
Illa reste cavet; tu propter mille talenta
Et centum villas temerarius. Aspice portus

260

265

270

275

Et plenum magnis trabibus mare; plus hominum est jam
In pelago; veniet classis quocunque vocarit
Spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
Aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
Grande operae pretium est ut tenso folle reverti
Inde domum possis, tumidaque superbus aluta
Oceani monstra et juvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor. Ille sororis

280

In manibus vultu Eumenidum terretur et igni:
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum. Parcat tunicis licet atque lacernis,
Curatoris eget qui navem mercibus implet
Ad summum latus et tabula distinguitur unda,
Quum sit causa mali tanti et discriminis hujus
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura; "solvite funem,"
Frumenti dominus clamat piperisve coempti;
"Nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
Aestivum tonat." Infelix hac forsitan ipsa
Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
Obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.
Sed cujus votis modo non suffecerat aurum
Quod Tagus et rutila volvit Pactolus arena,
Frigida sufficient velantes inguina panni
Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
Dum rogat et picta se tempestate tuetur.

235

293

295

300

305

Tantis parta malis cura majore metuque Servantur. Misera est magni custodia census. Dispositis praedives hamis vigilare cohortem Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro Electro signisque suis Phrygiaque columna Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet Cras domus aut eadem plumbo commissa manebit. 310 Sensit Alexander, testa quum vidit in illa Magnum habitatorem, quanto felicior hic qui Nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem, Passurus gestis aequanda pericula rebus. Nullum numen abest si sit Prudentia: nos te, Nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae Sufficiat census, si quis me consulat, edam: In quantum sitis atque fames et frigora poscunt, Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, Quantum Socratici ceperunt ante penates. Nunquam aliud Natura aliud Sapientia dicit. Acribus exemplis videor te claudere: misce Ergo aliquid nostris de moribus; effice summam Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.

315

320

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Satira KV.

Cercopetheci = longtailed ape

афе

++ answer.

aerulos = cats saturam = Satur Egptian Worship

portraits of even kind of banki, god

"Corn-crake in

cercos was

[ocr errors]

a

· ring

wa.

Naure

bigger!

Hadrian, Sabine

Jare

Pholemy. I many names are seen

[ocr errors]

camed bon the statue felis cat. of

[ocr errors]

Thithagoras would eat haus faba

cognata.

amce no pain.

« PredošláPokračovať »