Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quomodò Deus est ubique?

[ocr errors]

66

VI. Tripliciter juxta vulgatum hunc versiculum; Enter, præsenter Deus est, et ubique potenter." Deus est ubique "enter" seu per essentiam, in quantum creat omnia et conservat: est ubique præsenter," id est, per presentiam ; quia omnia cognoscit et intuetur: ubique" potenter," seu per potentiam, quatenùs omnia gubernat et dirigit in fines suos.

An non sunt alii modi, quibus Deus sic dicitur esse in uno loco, ut illis non sit in aliis.

VII. R. Affirmativè ; et ita Verbum Divinum est specialiter in humanitate assumpta per unionem hypostaticam: similiter specialiter præsens est in Sacramento Eucharistiæ. 20. Deus est specialiter in justis per charitatem et gratiam sanctificantem, quo modo non est in peccatoribus. 3o. Specialiter dicitur esse in Cœlo, quatenùs ibi sese Beatis intuitivè videndum exhibet.

4o. Specialiter præsens est Ecclesiæ, Concilio Generali, Summo Pontifici, etc. per assistentiam et directionem.

5o. Generaliter in Scriptura dicitur Deus specialiter esse in aliquo loco vel ad aliquem locum venire, quandò speciales quosdam effectus ibidem operatur: sic dicitur descendisse ad civitatem Sodoma; et in Symbolo Filius dicitur descendisse de Cœlo, non deserendo Cœlum, sed hypostaticè assumendo naturam humanam in terris.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

R. Est perfectio Dei, quâ stabilis in omnimoda perfectione perseverat.

66

[ocr errors]

I. Hanc. immutabilitatem Deo competere patet ex Malachiæ cap. 3. v. 6. ubi dicitur : Ego enim Dominus et "non mutor:" item ex Epist. Jacobi cap. 1. v. 17. Apud quem non est transmutatio, nee vicissitudinis "obumbratio."

66

[ocr errors]

Probatur etiam à ratione: quia Deus est actus purus, simplex et infinitus. Confirmatur: si Deus posset mutari, mutaretur vel in melius, vel in pejus; sed utrumque summæ ejus perfectioni repugnat; quia si in melius, anteà aliqua perfectio deerat; si in pejus, jam illam amittit: vel in æquale mutaretur; sed tunc, vel

amitteret quod habet, vel acquireret quod non habet; quæ similiter imperfectionem involvere manifestum est. Obj. I. Deus in Scriptura sacra dicitur irasci, pænitere, &c. ergo est mutabilis,

R. Neg. conseq. quia illa dicuntur de Deo tantum metaphoricè, quatenùs scilicet quædam egit, quæ homines irati vel pænitentes agerent: sic irasci dicitur, dum punit, vel minatur ; et sic de cæteris.

Obj. II. Deus hominem peccatorem odit, quem posteà justificatum amat: ergo. &c.

R. Tota illa mutatio est in homine, non in Deo; Deus enim uno eodemque simplicissimo actu (non per diversos actus) peccatorem odit, et justum diligit: sicuti sol suâ claritate illuminat objectum radiis suis expositum et eisdem subtractum non illuminat.

Obj. III. Deus mutavit decretum de subvertenda Ninive: ergo Dei voluntas mutatur.

R. Neg. anteced. quia decretum istud non fuit absolutum, sed conditionatum, nempè, nisi pœnitentiam egis

sent.

Obj.IV. Verbum divinum cœpit esse homo in tempore ergo est mutatum.

R. dist. antec. cœpit esse homo recipiendo in se humanitatem per modum subjecti, nego antec; ut suppositum terminans humanam naturam, eam perficiendo, eique personalitatem suam tribuendo, conc. antec. Mutata est itaque humanitas, et quidem in melius, dum à Verbo assumpta est; at Verbum nil novi acquisivit, cùm omnem humanitatis perfectionem eminenter contineret.

Obj. V. Deus creavit mundum in tempore; ergo de non operante factus est operans.

R. Neg. conseq. Deus enim creavit mundum per actum, qui in ipso est ab æterno, quo nimirum ab æterno voluit, ut mundus existeret tali tempore. Creatio itaque non ponit novum actum in Deo, sed tantùm significat externam terminationem et denominationem.

Sic etiam dicitur Deus incipere agere, non ratione novæ actionis, sed ratione novi effectûs, qui sequitur in tempore secundùm dispositionem voluntatis divinæ ab æterno. Obj. VI. Deus est liber; ergo potest de novo aliquid velle, quod non voluit ab æterno, adeoque mutari.

R. Nego conseq. Ratio est, quòd non sit defectu libertatis, Deum nil velle de novo; sed quia est perfectissimus qui ab æterno omnia cognovit, quæ facere decrevit, adeò ut nulla nova ratio suppetere possit, quare velle incipiat, quod noluit ab æterno.

Inst. Saltem Deus potuit noluisse, qui liberè voluit ab æterno; ergo Deus potest carere aliquo sibi intrinseco, actu nempè libero, qui Deo internus est; ergo, etc.

R. In hoc nodo dissolvendo, qui facilè difficillimus est, multùm laborant Theologi.

Notandum, quòd actus Dei nil aliud sit, quàm actus ejus necessarius, ut dicit respectum, seu terminationem non necessariam ad creaturas.

II. Dicendum igitur, quòd Deus actu libero entitativè sumpto, carere non possit; cùm, ut sic, sit necessarius et ab essentia divina non distinguatur: possit verò illo carere, prout dicit respectum seu terminationem ad creaturas.

Dices: terminatio illa est Deo intrinseca, cùm per eam consituatur liber: ergo si eâ carere possit, carebit aliquo sibi intrinseco.

R. Deus illâ terminatione carere potest sub ratione terminationis, non verò sub ratione entitatis. Vide Daelman et Wiggers, qui optimè hoc deducunt.

N. 17. DE ETERNITATE DEI.

S. Thom. 1. part. quæst. 10.

I. Definitur æternitat. II. Explicatur. III. Eternitas soli Deo propria. IV. Quid ævum. V. Quid tempus. VI. Distinctio inter æternitatem et œvum. VII. Quomodò præterita vel futura sint in æternitate præsentia.

QUID est æternitas ?

I. R. Æternitas strictè dicta definitur à Boëtio: "In"terminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio." II. Dicitur" interminabilis vitæ," id est, non habentis terminum initii vel finis.

"Tota simul," ut excludatur divisio et successio; in æternitate enim est unicum instans semper præsens et subsistens.

"Et perfecta," ut excludatur etiam instans temporis, quod licèt partes non habeat, est tamen valdè imperfectum, cùm non subsistat, sed statim transeat.

"Possessio," ad significandam stabilitatem et indefici

entiam.

III. Hæc æternitas sic explicata convenit soli Deo, juxta illud Deuter. cap. 3. v. 40; "Vivo ego in æternum;" et Psal. 101. v. 28. " Tu autem idem ipse es, "et anni tui non deficient."

Nota, quòd in Scriptura Sacra vox "æternum" quandòque late sumatur: sic ignis inferni dicitur æternus, quia licèt initium habeat, non tamen habebit finem: imo "æternum" quandòque accipitur pro tempore finiendo, et ita de servis dicitur Levit. cap. 25. v. 45 et 46. "De advenis... "habebitis famulos...ac possidebitis in æternum.” Quid est avum ?

IV. R. Est duratio rei secundùm substantiam immutabilis, mutabilis tamen accidentaliter penes modum vel operationem, quæque initium habuit, sed non est habitura finem : talis est duratio Angelorum.

Quid est tempus?

V. R. Est mensura motûs juxta aliquos: juxta alios verò est duratio rei secundùm substantiam mutabilis, initium et finem habentis: juxta alios tandem generatim est duratio creaturæ ; et hi inter ævum et tempus non distinguunt.

Quomodò æternitas differt ab ævo et tempore?

VI. R. in eo, quòd æternitas initium non habeat nec ullam mutationem, sive substantialem, sive accidentalem. Obj. I. Æternitas nunc diutiùs duravit quàm tempore Adami : : ergo successive existit.

R. Neg. antec. Verum est, quòd eadem æternitas jam coexistat diuterniori tempori, ipsa tamen non ideò major est, nec diuturnior; quia est omninò indivisibilis, et tota simul: sic nec immensitas major foret, si plura loca repleret.

Obj. II. Scriptura Sacra tribuit Deo præteritum et futurum : ergo æternitas Dei habet præteritum et futurum.

R. Neg. conseq, quia opera Dei ad extra non dicuntur præterita vel futura ratione actûs Dei, sed ratione terminorum sive effectuum, qui incipiunt esse vel desinunt.

Similiter dum Scriptura loquitur de actibus Dei ad intra, v. g. referens de æterna generatione Filii, Psalm. 109. v. 3" Ante luciferum genui te," non significatur, quasi generatio Filii modò præteriisset, (nec enim habet, nec unquam habitura est finem, sed semper est præsens) verùm Scriptura se accommodat nostro imperfecto intelligendi modo, qui omnia mensuramus per tempora, cum tamen opera Dei ad intra non habeant tempus: proindè idem omninò significatur per has propositiones: "Pater "genuit Filium, Pater generat Filium, Pater generabit "Filium:" quia tantùm significatur actus generationis semper præsens, et ideò etiam verbum præsentis temporis propriè Deo competit.

[blocks in formation]

Similiter hæ propositiones," Deus est, Deus fuit, et "Deus erit," idem omninò significant in Deo.

Quæritur, quomodò futura vel præterita sint Deo in æternitate præsentia ?

VII. R. Certum est, quòd objectivè sint Deo præsentia, secundùm illud esse reale quod habuerunt vel habebunt; sicuti repræsentantur objectivè res in speculo: juxta quosdam sunt etiam præsentia realiter, ita ut v. .g. Antichristus nunc existat in æternitate; quia æternitas utpotè tota simul continet omnes temporum differentias absque divisione, adeòque illam in qua existet Antichristus.

Hæc sententia est S. Thomæ, et colligi videtur ex modo loquendi SS. Patrum: aliundè tamen videtur implicare, quòd res, quæ non existit in se, realiter existat inæternitate, sicuti implicat, locum aliquem coëxistere divinæ immensitati, nisi priùs existat in se.

Ex eo, quòd æternitas sine divisione omnem temporis differentiam contineat, tantum sequitur, quòd res, quando existunt, coëxistant toti æternitati; undè Deus vi suæ æternitatis coëxistit rebus omnibus successivis, et quævis creatura quovis instanti existens, coëxistit toti æternitati, sed non totaliter; cùm duratio creaturæ sit finita, æternitas iufinita,

[ocr errors]

N. 18. DE INVISIBILITATE DEI.

S. Thom. 1 part. quæst. 12.

1. Deus non potest videri oculis corporeis, II. Visio intuitiva est supernaturalis.

AN Deus dici debet invisibilis ?

R. Affirmative: juxta illud 1. ad Timoth. c. 1. v. 17. Regi autem sæculorum immortali, invisibili."

[ocr errors]

Quare Deus dicitur invisibilis ?

I, R. 10. Quia oculis corporeis intuitivè videri non potest; ratio est, quòd Deus non habeat corpus, adeòque non possit esse objectum visûs; undè nequidem supernaturaliter oculus corporeus ad Dei essentiam videndam elevari potest; quamquàm S. Augustinus de hoc puncto dubitaverit lib. 22. "de Civitate Dei, cap, 29."

Humanitatem tamen Christi Beati oculis corporeis vident, juxta illud Job. cap. 19. v. 25, et 27: "Scio, quòd "Redemptor meus vivit...quem visurus sum ego ipse, et "oculi mei conspecturi sunt."

20. Quia nullus intellectus creatus per solas naturæ vires Deum potest intuitivè videre, ut definitum est in

« PredošláPokračovať »