Obrázky na stránke
PDF
ePub

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Marcum.

(Cap. 14.)

IN illo témpore; Erat Pancha et Azyma post biduum: et quærébant summi Sacerdótes et Scríba quómodò Jesum dolo tenérent, et occíderent. Et réliqua.

Homília sancti Joannis
Chrysostomi.

(In Matth. 80.) PRINCIPES Sacerdótum eos dicit, qui de princípibus Sacerdótum fúerant. Quod autem consilium cepérunt? Ut occúltiùs eum cáperent atque interficerent? Utrumque pópulum enim valde formidábant, ac ideò præteríre diem festum volébant, dicentes; Non in die festo. Nam diábolus, ne manifestè pássio extáret, ad áliud tempus rejicere ipsam studébat. Ne tumultus, ínquiunt, fiat in pópulo. Considera valde ipsos timére, non Deum, neque ne majus scelus esset in ipsa Pascha celebratióne tam tetrum facinus fácere, sed hómines et tumultum. Irâ tamen inflammáti, postéaquam proditórem invenérunt, commutáti, expectáre non potuerunt, sed in ipsa solemnitáte eum occidérunt. Quasi enim cæci cupiditáte, furóreque irritáti, quamprimùm sibi facultas data est, peregérunt. Et

quamvis ipse nequítià illórum dispensando in mélius uterétur non tamen hinc innoxii facti, propter hanc causam effugere poterunt supplícium; cum mille cruciátus ex voluntátis pravitáte mereantur, qui eo témpore quo nóxii étiam solvcbantur, innocentem interfícere voluérunt, à quo innúmera et immensa benefícia suscéperant, et qui propter illos, gentes intéreà neglígere videbátur.

B. Quærébant summi Sacerdótes et Scribæ quomodò Jesum dolo tenérent, et occíderent; *Dicébant autem : Non in die festo; ne fortè tumultus fieret in pópulo.

Qui inquirébant mala, locúti sunt vanitátes, et dolos totâ die meditabantur. Dicébant. Marc. 14. Ps.

37.

AD LAUDES.

Ant. 8. G. Dixérunt ímpii: Opprimámus virum justum, quóniam inútilis est nobis, et impróperat nobis peccáta legis. Sap. 2.

Ant. 7. d. Factus est nobis in traductiónem cogitatiónum nostrárum : gravis est nobis étiam ad videndum. Sap. 2.

Ant. 5. a. Tanquam nugáces æstimáti sumus ab illo; et ábstinct se à viis nostris tanquam ab immundí, tiis. Sap. 2.

Art. 4. E. Contumélia,

et tormento interrogémus eum, ut sciámus reverentiam ejus, et probémus patiéntiam illíus. Sap. 2.

Ant. 1. g. Hæc cogitavérunt, et erravérunt: excæ→ cávit enim illos malítia eórum. Sap. 2.

Capitulum, Hymnus, et

f. ut suprà, 251.

seratiónis tuæ beneficium; ut quos à mortis jugo liberáre dignátus es, eosdem non sinas à grátia redemptiónis excídere; Qui vivis et regnas cum tuo Patre in unitáte Spíritûs sancti.

FERIA QUARTA.

LECTIO I.

phétæ. (Cap. 1.)

Ad Benecdictus, Ant. 3. c. Incipit liber Baruch ProNemo tollit à me ánimam meam, sed ego pono cam à meipso et potestatem hábeo ponendi eam, et potestátem hábeo íterùm sumendi eam. Joan. 10.

ORATIO. Orémus.

REMINISCERE miseratiónum tuárum, Dómine, et fámulos tuos æternâ protectióne sanctífica, pro quibus Jesus Christus Filius tuus sponte se morti trádidit, et Paschale sacrificium fuso sánguine consummávit; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti.

AD HORAS, Antiphona de Laudibus, quarta prætermissá.

AD VESPERAS, Ant. ut heri, 282.

Ad Magníficat, Ant. 1. D. Sciens Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem, cùm dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Joan. 13.

ORATIO. Orémus. TRIBUE RIBUE nobis, Dómine mi

Er hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Nériæ, fílii Maásiæ, fílii Sedéciæ, fílii Sédei, fílii Hélciæ in Babylonia, in anno quinto, in séptimo die mensis, in témpore quo cepérunt Chaldæi Jerúsalem, et succendérunt eam igni. Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechóniæ fílii Jóakim ̧ regis Juda, et ad aures universi pópuli venientis ad librum, et ad aures poténtium filiórum regum, et ad aures presbyterórum, et ad aures pópuli, à mínimo usque ad máximum eórum ómnium habitántium in Babylónia, ad flumen Sodi. Qui audientes plorábant, et jejunábant, et orábant in conspectu Dómini. Jerúsalem.

B. Congrégati sunt príncipes Sacerdótum, et Senióres pópuli in átrium príncipis Sacerdótum ; * Et consílium fecérunt ut Jesum dolo tenérent, et occiderent. . Príncipes convenérunt in

unum adversùs Dóminum, mine Deus noster. Jerúsaet adversùs Christum ejus; *Et. Matth. 26. Ps. a.

ET

LECTIO II.

(Cap. 3.) nunc, Dómine omnípotens, Deus Israel, ánima in angústiis, et spíritus ánxius clamat ad te : Audi, Dómine, et miserére, quia Deus es miséricors; et miserére nostrî, quia peccávimus ante te. Quia tu sedes in sempiternum, et nos períbimus in ævum? Dómine omnípotens, Deus Israel, audi nunc oratiónem mortuórum

Israel, et filiórum ipsórum, qui peccavérnnt ante te, et non audiérunt vocem Dómini Dei sui : et agglutinata sunt nobis mala. Noli meminisse iniquitátum patrum nostrórum; sed memento manûs tuæ et nóminis tui in

témpore isto, quia tu es Dó

minus Deus noster: et laudábimus te, Dómine, quia propter hoc dedisti timó

lem.

H. Intrávit Sátanas in Judam; et locútus est cum principibus Sacerdótum quemadmodùm Jesum tráderet eis : et * Pacti sunt pecúniam illi dare; et spopondit. . Sedet peccátor in insídiis cum divítibus in occultis, ut interficiat innocentem. Pacti sunt. Luc. 22. Ps. 9.

rem tuum in córdibus nostris, et ut invocémus nomen tuum, et laudémus te in captivitáte nostra; quia convértimur ab iniquitáte patrum nostrórum qui peccavérunt ante te. Et ecce nos in captivitáte nostra sumus hódie, quâ nos dispersisti in impropérium, et in maledictum, et in peccátum, secundùm omnes ini-, quitátes patrum nostrórum qui recessérunt à te, Dó

*

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. (Cap. 22.) IN illo témpore ; Appropinquábat dies festus Azymúrum, qui dícitur Pascha ; et quærébant príncipes Sacerdótum et Scribæ, quómodò Jesum interficerent. Et réliqua. Homília

A BIT

venerabilis Bedæ

Presbyteri.

(In Luc. 1. 6.) Judas, et locútus est

cum princípibus Sacerdótum et Magistrátibus quemádmodùm Jesum tráderet eis: et pacti sunt illi pecuniam dare; et spopondit. Et quærébat opportunitátem, ut tráderet illum sine turba. Multi hódie Judæ scelus, quòd Dóminum ac Magistrum, Deumque suum pecúniâ vendíderit, velut immáne et nefárium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cùm pro muné

ribus falsum contra quém- lius hóminis, secundùm

libet testimónium dicunt, profectò, quia veritátem pro pecúnia negant, Dóminum pecuniâ vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum Véritas. Cùm societátem fraternitátis áliquâ discórdiæ peste commáculant, Dóminum produnt. Nam sicut Joannes Baptista, qui non pro Christi confessióne, sed pro defensióne veritátis martyr occúbuit; ideò tamen pro Christo, quia pro veritáte martyrium suscépit ità è contrário, qui caritátis et veritátis jura spernit, Christum útique, qui est cáritas et véri– tas, prodit.

*

B. Appenderunt mercédem meam triginta argénteos, Decórum prétium, quo appretiátus sum ab eis. . Ait Judas: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Át illi constituérunt ei triginta argenteos, Decórum prétium. Za.char. 11. Matth. 26.

AD LAUDES.

Ant 4. E. Fodérunt fóveam, ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis. Tu, Dómine, scis omne consilium eórum adversùm me in mortem. Jerem. 18.

Ant. 3. c. Despiciébant me, et detrahébant mihi; et quem máximè diligébam, aversátus est me. Job. 19.

Ant. 8. c. Et quidem Fí

quod definítum est, vadit: verúmtamen væ hómini illi per quem tradétur. Luc. 22. Ant. 6. F. Quod scriptum est, oportet impléri in me; étenim ea quæ sunt de me, finem habent. Luc. 22. ·

Ant. 2. D. Ecce appropinquávit hora, et Filius hóminis tradétur in manus peccatórum. Matth. 26. Capitulum, Hymnus et . ut suprà, 251.

f.

Ad Benedictus, Ant. 1. Quærébat Judas opportunitátem ut tráderet Jesum sine turbis. Luc. 22.

ORATIO. Orémus.

PRÆTENDE nobis misericórdiam tuam, Dómine, qui ab infidéli discípulo tradi pertulisti; ut ab ejus cæcitáte aliéni, te Salvatórem toto corde agnoscamus, et in tua semper cruce gloriémur; Qui vivis.

AD HORAS, Antiphona de Laudibus, quarta prætermissá.

Hodie Vespera inchoantur absolutè ab impositione pri-ma Antiphona.

[ Officium deinceps usque ad Pascha dicitur sine Deus, in adjutórium; sine Glória Patri; sine Dóminus vobiscum; sine Orémus; et sine Benedicámus.

Nec etiam dicuntur Capitula, BBB. brevia, et Hym❤ ni; neque accinilur jubilus in fine Antiphonarum, usque ad

Vesperas Sabbati in albis exclusive. ]

AD VESPERAS.

Psalmi de Feria.

Ant. 8. G. Scitis quia post bíduum Pascha fiet, et FíItus hóminis tradétur, ut crucifigátur. Matth. 26.

Ant. 3. b. Tempus meum prope est: euntes paráte nobis Pascha, ut manducémus. Matth. 26. Luc. 22.

Ant. 7. d. Ubi est reféctio mea, ubi Pascha cum discípulis meis mandúcem? Marc. 14.

Ant. 6. F. Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobiscum, ántequam pátiar. Luc. 22.

Ant. 1. g. Dico vobis quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Luc. 22.

Continuò imponitur Antiphona sequens.

Ad Magníficat, Ant. 4. E. Vos estis qui permansistis mecum in tentatióni– bus meis; et ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam. Luc. 22.

Finitâ Antiph. sine Dóminus vobiscum, et sine Orémus, dicitur Oratio sequens:

RESPICE, quæsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradinocén

tium, et crucis subíre tormentum ; sub silentio dicitur: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sécula seculórum. Amen. Et nihil additur; sicque terminantur Horæ usque ad Vesperas Sabbali sancti.

COMPLETORIUM inchoatur absolutè à Psalmo, Cùm invocárem, ut in Completorio Dominica; et continuò dicitur Cantic. Nunc dimittis; deinde Oratio, Réspice, ut suprà. Omittitur Ant. de Beata, usque ad Pascha.

[Tribus Feriis sequentibus, dictis secretò Pater, Ave, Credo, Officium inchoatur absolutè ab impositione Antiphone in primum Psalmum. Et in fine cujuslibet Antiphona Nocturnorum et Laudum extinguitur unus ex quindecim cereis, in loco conspicuo ante vel retro allare positis. ]

FERIA QUINTA.

IN CENA DOMINI

IN I. NOCTURNO.

In Ps. Quare fremuérunt, 1, Ant. 1. g. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum adversùs Dóminum, et adversùs Christum ejus.

In Ps. Dóminus regit me, 82, Ant. 6. F. Parasti, Dómine, in conspectu meo mensam, adversùs eos qui tríbulant me: et calix meus inébrians quàm præclarus est!

« PredošláPokračovať »