Obrázky na stránke
PDF
ePub

Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paulus
Et Messala videris? At hic, si plostra ducenta
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit
Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
¶Nunc ad me redeo, libertino patre natum:
Quem rodunt omnes libertino patre natum :
Nunc quia sum tibi, Mæcenas, convictor; at olim
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est: quia non ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum;
Præsertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum, casu quod te sortitus amicum:
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus
(Infans namque pudor prohibebat plura profari)
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram, narro: respondes, ut tuus est mos,
Pauca: abeo; et revocas nono post mense, jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, (velut si
Egregio inspersos reprendas corpore nævos,)
Si neque avaritiam, neque sordes, aut mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi; purus et insons
(Ut me collaudem) si vivo et carus amicis:
Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,

Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes idibus æra:

Sed puerum est ausus Romam portare, docendum

45

50

55

60

65

70

75

Artes
quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos: vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si quis vidisset, avita
Ex re præberi sumtus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum
(Qui primus virtutis honos) servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi :
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut (ut fuit ipse) coactor

Mercedes sequerer: neque ego essem questus. At hoc nunc
Laus illi debetur, et a me gratia major.
Nil me poeniteat sanum patris hujus: eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes ;-
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox et ratio: nam si natura juberet

A certis annis ævum remeare peractum,

80

85

90

________

Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes ;–
Optaret sibi quisque; meis contentus, honestos
Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
Judicio vulgi; sanus fortasse tuo, quod

Nollem onus (haud unquam solitus) portare molestum.
Nam mihi continuo major quærenda foret res,
Atque salutandi plures; ducendus et unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem; plures calones atque caballi
Pascendi; ducenda petorrita. Nunc mihi curto
Ire licet mulo, vel, si libet, usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.
Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via prætorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes cenophorumque.
Hoc ego commodius quam tu, præclare senator,
Millibus atque aliis, vivo; quacunque libido est,
Incedo solus; percontor quanti olus, ac far;

95

100

105

110

Fallacem Circum, vespertinumque pererro
Sæpe forum; assisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum :
Cœna ministratur pueris tribus; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; astat echino
Vilis cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non solicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo: post hanc vagor, aut ego lecto,
Aut scripto quod me tacitum juvet: ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Nacca lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est
Vita solutorum misera ambitione gravique:
His me consolor victurum suavius, ac si
Quæstor avus, pater atque meus, patruusque fuisset.

SATIRA VII.

PROSCRIPTI Regis Rupilî pus atque venenum
Ibrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem ;
Confidens, tumidus; adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis præcurreret albis.

Ad Regem redeo: postquam nihil inter utrumque
Convenit (hoc etenim sunt omnes jure molesti
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit. Inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

115

120

125

130

5

10

Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors

Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia vexet inertes;
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco; discedet pigrior, ultro
Muneribus missis)-Bruto Prætore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius; in jus
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam, ridetur ab omni
Conventu; laudat Brutum, laudatque cohortem ;
Solem Asia Brutum appellat; stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege; canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Prænestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator, et invictus, cui sæpe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Græcus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat, Per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges consuêris tollere, cur non
Hunc Regem jugulas? operum hoc (mihi crede) tuorum

35

est.

SATIRA VIII.

OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum,
Cum faber incertus scamnum faceret ne Priapum,
Maluit esse deum: deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido; nam fures dextra coërcet,
Obscœnoque ruber porrectus ab inguine palus:
Ast importunas volucres in vertice arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.

15

20

25

30

5

[ocr errors]

Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca.
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat; hæredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari, qua modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum.
Cum mihi non tantum furesque feræque suëtæ
Hunc vexare locum, curæ sunt atque labori,
Quantum, carminibus quæ versant atque venenis
Humanos animos: has nullo perdere possum,
Nec prohibere modo, simulac vaga luna decorum
Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,
Cum Sagana majore ululantem: pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Cœperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea; major
Lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem.
Cerea suppliciter stabat, servilibus ut quæ
Jam peritura modis. Hecaten vocat altera sævam,
Altera Tisiphonen: serpentes atque videres
Infernas errare canes, lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum; atque in me veniat mictum atque cacatum
Julius et fragilis Pediatia, furque Voranus.

Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes 40
Umbræ cum Sagana resonârint triste et acutum ;
Utque lupi barbam variæ cum dente colubræ
Abdiderint furtim terris; et imagine cerca

10

15

20

25

30

35

« PredošláPokračovať »