Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

SERMONUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu Ratio dederit, seu Fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O! fortunati mercatores, gravis annis

Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navim jactantibus austris,

5

Militia est potior: quid enim? concurritur: horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,

Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

10

Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium: ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis deus, En
ego, dicat,
Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu, consultus modo rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eja,
Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet? neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?
Præterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram ; quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi

15

20

25

B

Doctores, elementa velint ut discere prima—
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri:
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens; cum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum ;
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?

30

35

40

¶ Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.

At ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ? Millia frumenti tua triverit area centum,

Non tuus hoc capiet venter plus quam meus: ut si
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portârit. Vel dic, quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret? At suave est ex magno

tollere acervo.

¶ Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna,

Vel cyatho; et dicas, Magno de flumine mallem,

Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. Eo fit.
Plenior ut siquos delectet copia justo,

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer :

45

50

55

At qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis. 60 At bona pars hominum decepta cupidine falso,

Nil satis est, inquit ; quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi? jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus; Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina: quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.

Nescis quo valeat nummus, quem præbeat usum ?
Panis ematur, olus, vini sextarius: adde,
Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes: hoc juvat? horum
Semper ego optârim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit; habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget ut te
Suscitet ac reddat natis carisque propinquis?
Non uxor salvum te vult, non filius: omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet quem non merearis amorem ?

65

70

75

80

85

An si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos;

Infelix operam perdas, ut siquis asellum
In campo doceat parentem currere frænis?

90

Denique sit finis quærendi; quoque habeas plus,
Pauperiem metuas minus, et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam (non longa est fabula) dives
Ut metiretur nummos, ita sordidus ut se
Non unquam servo melius vestiret, ad usque

95

Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

¶ Quid mî igitur suades? ut vivam Mænius, aut sic
Ut Nomentanus? ¶ Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere? non ego, avarum
Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus; sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo; nemon' ut avarus
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat? neque se majori pauperiorum

100

105

110

Turbæ comparet? hunc atque hunc superare laboret ?

Sic festinanti semper locupletior obstat:

Ut cum carceribus missos rapit ungula currus,

115

Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vitæ
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est: ne me Crispini scrinia lippi
Compilâsse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

AMBUBAJARUM collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Moestum ac solicitum est cantoris morte Tigelli ;
Quippe benignus erat: contra hic ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem depellere possit.

Hunc si perconteris, avi cur atque parentis

120

5

Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis;
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet: Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urguet;
Nomina sectatur, modo sumta veste virili,
Sub patribus duris, tironum. Maxime, quis non,
Jupiter, exclamat, simulatque audivit?

At in se

10

15

Pro quæstu sumtum facit hic. ¶ Vix credere possis Quam sibi non sit amicus: ita ut pater ille, Terentî 20 Fabula quem miserum nato vixisse fugato

Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quærat, Quo res hæc pertinet? Illuc;
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui
Inguen ad obscoenum subductis usque facetus :
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:

25

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas
Quarum subsuta talos tegat instita veste:

Contra alius nullam, nisi olente in fornice stantem.

30

Quidam notus homo cum exiret fornice, Macte

Virtute esto, inquit sententia dia Catonis :
Nam simulac venas inflavit tetra libido,

Huc juvenes æquum est descendere, non alienas

Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit,

35

Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte

Qui mœchis non vultis, ut omni parte laborent;

Utque illis multo corrupta dolore voluptas,

Atque hæc rara, cadat dura inter sæpe pericla.

40

Hic se præcipitem tecto dedit: ille flagellis

Ad mortem cæsus: fugiens hic decidit acrem

Prædonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos;

« PredošláPokračovať »