Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

DE ARTE POETICA

LIBER.

PRAEFATIO.

De Pisonibus haec tradit Porphyrio et Comm. Cruq. p. 695: «Hunc librum, qui inscribitur De arte poëtica, ad L. Pisonem, qui postea Urbis custos (id est, praefectus) fuit, (eiusque liberos) misit. Nam et ipse Piso poëta fuit et studiorum liberalium antistes (i. e. fautor).» Quae de hoc viro scimus, haec fere sunt. Tacit. Ann. 6, 40. a. u. c. 785: L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et, quotiens necessitas ingrueret, sapienter moderans. Patrem ei censorium fuisse memoravi (in ea operis parte, quae post Ann. 5, 5. intercidit). Aetas ad octogesimum annum processit, decus triumphale in Thraecia meruerat. Sed praecipua ex eo gloria, quod praefectus Urbi recens continuam potestalem et insolentia parendi graviorem mire temperavit. Propter hanc praefecturae urbis administrationem magnificas laudes ei tribuit Velleius 2, 98. Lepida de eo est narratiuncula apud Senecam Epist. 83, 12: L. Piso, Urbis custos, ebrius ex quo semel factus est fuit; maiorem partem noctis in convivio exigebat. Usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela Urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in Urbe et suspecta relinqueret et invisa. Idem confirmant Plinius H. N. 14, 22, 28. et Suetonius Tib. 42. Consul autem fuit a. u. c. 739. Post consulatum obtinuit Pamphyliam provinciam, unde cum a. u. c. 743. contra Bessos et Sialetas bellum gerere iussus esset, hos post varia proelia debellavit; propter quas res feliciter gestas ei supplicatio et honores triumphales decreti sunt. Dio 54, 34. Flor. 4, 42, 17. Ad eundem exstant Antipatri Thessalonicensis epigrammata IX. laudum atque adulationis plena in Iacobsii Anthol. Gr. Lips. II. p. 97-99. Iam cum Artem poëticam nos quoque ut Kirchnerus Q. H. p. 39. ultimum vel certe unum ex ultimis Horatianorum operum esse iudicemus atque intra annos 743-746. compositam arbitremur, aetatis et patris et filiorum rationem ineamus necesse est. Natum igitur L. Pisonem ex

Tacito scimus a. u. c. 703., consulem a. u. c. 739. annos natum XXXIV., intra a. u. c. 743-746. annos XXXVIII-XLI. Quodsi vicenarius uxorem duxit a. u. c. 725. maiorque filiorum natus est sequente, hic iisdem illis tribus annis adolescentulus erat XVII-XX. annorum, qua aetate cur ad poëtica studia incumbere non potuerit, nequaquam video. Minori autem filio honoris tantum causa memorato praecepta non traduntur. (v. 366.) Neque aliae insunt difficultates, quae removeri nequeant; nam ex eo, quod L. Piso post consulatum ab Urbe afuerit, haud recte a nonnullis colligitur, per eos annos ad maiorem eius filium, Romae, ut puto, degentem, hanc epistolam omnino scribi non potuisse, sed scriptam esse ante consulatum a. u. c. 739. vel hoc ipso anno. Quod vero nullam patris rerum gestarum mentionem iniicit, ex eo explicamus, quod Horatius a panegyrico genere prorsus abhorrebat. Quinctilium autem Varum etsi mortuum iam a. u. c. 730. XV. post annis tamquam verum critici specimen laudari v. 438. non potuisse, amicum praesertim poëtae coniunctissimum (Od. 1, 24.), nemo pro certo contendet; immo, quod mortui amici tam honorifice meminit, gratiam ac festivitatem totius loci magnopere auget, cum, si criticum aliquem etiamtunc superstitem ita laudasset, adulationis crimen vix devitare potuisset. Neque vero ex v. 55. colligas etiamtunc vixisse Virgilium Variumque, cum verba satis commode sic explicari possint: «Magnis poëtis, quales nostra aetate illi fuerunt.» Maxima difficultas autem plerisque visa est illa, quod A. P. 387. Sp. Maecius Tarpa manifesto tamquam vivus memoratur, cui iam a. u. c. 699. a Pompeio Magno demandatam esse scimus curam probandarum fabularum, quae in ludis suis essent edendae. Cic. ad Fam. 7, 1, 4. Verum Weichert P. L. p. 334. recte monuit propter hoc non esse cogitandum de aedilitate Maecii. Iam ubi statuerimus hunc a. u. c. 699. fuisse aetate quaestoria (XXVII. ann.), natus cum sit circiter a. u. c. 672., tempore huius scriptionis senex fuit annorum LXX., qua aetate permulti et fuerunt et etiamnunc sunt perboni poëmatum critici; ut taceam consilio illo, quod Pisoni datur, potius scitam Maecii laudem contineri, quam ut crediderit unquam fore, ut adolescens carminibus nimis frequenter cum sene communicatis buic valde incommodaret. Quod ad L. Pisonis praefecti filios attinet, nihil sane de his constat, nisi quod Acro Lucium vocat maiorem iuvenum v. 366. L. autem Piso ille. consul qui fuit a. u. c. 753. cuiusque magnanimam libertatem memorat Tac. Ann. 2, 34., a. u. c. 769. (quo ex nostra coniectura XLIII. annos natus fuisset L. Pisonis praefecti urbi filius) et mortem opportunam, qua exstinctus est ante quam reus peractus esset a, u. c. 777. Ann. 4, 24., utrum Lucii cos. 739., an Cnaei cos. 734., an fortasse tertii alicuius Pisonis filius fuerit, nos ignoramus. Propter rationes, quas attuli, equidem antiquo Scholiastae testimonio refragari nolim. At qui rati sunt Artem poeticam scriptam esse tempore anteriore intra annos 730-735., quo tempore recens fuerit Quinctilii memoria, vixerint etiamtunc Virgilius et Varius, Maeciusque aptior quam

decennio post fuerit ad carmina diiudicanda, neque tamen aptus ad talia componenda L. Pisonis filius maior, quippe qui tunc puer circiter XII-XIV. annorum fuisset, alium Pisonem circumspectantes reppererunt Cn. Pisonem, quem memorat Tacit. Ann. 2, 43., ubi Cn. Pisonem, Germanici inimicum, Syriae a Tiberio praefectum tradit, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone, qui civili bello resurgentes in Africa partes (a. u. c. 708.) acerrimo ministerio adversus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus (a. u. c. 742.) concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere. Consul autem suffectus fuit a. u. c. 734. At vereor, ut huius opinionis fautores temporum rationes satis perspexerint. Cn. enim Piso pater, qui a. u. c. 708. Adrumeti cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit (Bell. Afr. 3.), cuius Cn. filius, ut statim videbimus, iam a. u. c. 728. Tiberio obsequium tribuere poterat, adolescens igitur circiter XX. annorum tunc erat, ipse quoque tempore belli Africani minimum vicenarius esse debebat, natus ergo 688., Horatii fere aequalis, consul a. 731. anno suo, ut dicebant, XLIII. Iam quod ad Cnaeum huius filium attinet, Caesaris Germanici, ut fama erat, interfectorem, ipse in codicillis, antequam sibi mortem conscisceret a. u. c. 773., ad Tiberium compositis haec quoque scripsit: per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus – – salutem infelicis filii rogo. Tac. Ann. 3, 46. Consul autem volente sic Augusto cum Tiberio fuerat a. u. c. 747. erravitque is, qui Fastos Dionis Cassii libris praefigi solitos confecit, cum Cnaeum patrem, consulem suffectum a. u. c. 734., iterum consulem, sed eлávvuov, statuit anni 747. Et de hoc eodem Cnaeo Pisone filio equidem interpretor Tacit. Ann. 4, 43.; nam patrem, qui, si vivebat, tunc paene octogenarius fuisset, nimis incredibile est principatus capacem eumque occupare ausurum fuisse. Iam si Horatius Artem poeticam scripsisset intra annos 730-735., Cnaeus filius sane iuvenis vocari poterat; sed, cum omnia, imprimis maturitas quaedam totius compositionis, nos hanc scriptionem ad ultimos poëtae annos referre iubeant, virum circiter XXXVIII. annos natum satis absurdum fuisset ita appellare, ut facit.

Dignum est memoratu illud, quod tradit Porphyrio: «In quem librum congessit praecepta Neoptolemi (tov Пaqiavov) de arte poëtica, non quidem omnia, sed eminentissima.» Hoc autem fingi vix poterat, sed, ut apparet, desumptum est ex antiquo aliquo Artis poëticae interprete, in quibus fuit Q. Terentius Scaurus, Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus (Gell. 44, 45, 3.), cuius Commentariorum in Artem poéticam (Horatii) librum X. memorat Charisius p. 482, 5. et 488, 47. P. De Neoptolemo autem Pariano, poëta et grammatico, vide Fabricii Bibl. Gr. ed. Harl. VI. p. 373., Villoisonii Proleg. ad Iliad. p. XXX., Meinekii Analecta Alexandr. p. 357., qui quidem haud nimis probabiliter suspicatur, Horatium haurire nonnulla potuisse ex illius poëmate лɛρì dσtεi

σuov, cum potius proprium de arte poëtica scriptum sive poëma fuit sive pedestri oratione compositum, a nullo quidem alio quam a Porphyrione memoratum, intelligendum esse videatur. Sane omnino multis in rebus secutus est Horatius' Alexandrinorum grammaticorum doctrinas. Passim comparari cum praeceptis Horatianis possunt loci ex Aristotelis libro περὶ ποιητικῆς, non tamen tot, quot nonnulli Interpretes similitudinis quadam specie decepti voluerunt. Immo, nisi omnia me fallunt, Aristotelem non legit Horatius. Minus etiam probabilis est eorum sententia, qui Platonis Phaedrum Horatiani poëmatis exemplar fuisse contenderunt, etsi praecipue doctrina illa, Denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum, et quae ad eam pertinent, utroque in libro reperiuntur.

«Potest hic libellus commode haberi pro epistola libri secundi tertia, qui sic quoque non maior erit libro primo. Nec temporum ratio aut aliud necessarium, quod sciam, argumentum obstat. Favet etiam Charisius, qui p. 182, 3. et 483, 40. simpliciter Epistolarum nomine, quae hic leguntur, laudat. Mature tamen ut peculiaris libellus laudatur a Quintiliano Epist. ad Tryph. 2., ubi simpliciter Artem poéticam vocat, et 8, 3, 60. ex prima parte libri de arte poëtica ipsum affert principium. Priscianus quoque et alii grammatici passim Horatium de arte poëtica citant. An occasionem separandi voluminis dedit, quod ut Somnium Scipionis ex Ciceronis de re publica opere excerptum Macrobius explicavit, sic mature grammatici hunc praesertim libellum interpretari coepere? (V. supra.) In Mss. et priscis Editionibus iam post Epodos et Carmen seculare ponitur, ut in Ms. Gottingensi, item in Ed. Mediolanensi 1477., in Venetis 1479. (1484.) cet. usque ad H. Stephanum; nunc medio inter Epistolas et Sermones loco, ut in editione Zaroti, nunc denique ultimo omnium loco post Epistolas, cuius instituti auctor videtur laudatus modo H. Stephanus, qui rationem eius reddit Diatr. p. 32. Certe non annotavi, qui ante illum ultimo loco poneret Artem, neque qui post illum non poneret.» Gesnerus.

Quod ad ipsam poëmatis formam attinet, illi tantummodo Interpretes verum viderunt, qui «epistolam didacticosatiricam » esse contenderunt, non poëma didascalicum universae poësis leges ac regulas proponens, ut olim plerique rati sunt, non animadvertentes praecepta paene omnia referri ad genus dramaticum, ea vero genera, in quibus ipse excellebat, lyricum (quod leviter dumtaxat attingit vv. 83–85.), satiras, epistolas, epigramma, poëma didascalicum, quamquam ipse Lucretium suspiciebat, prorsus praeteriri. Id vero ante omnia teneto, hanc epistolam Pisonibus praeter ceteros destinatam atque ab his intra domesticos parietes lectam esse, antequam ederetur. Iam prorsus ignoramus, utrum poëta, quae nonnullorum post Wielandum fuit opinio, sincera benevolentia in Pisonem maiorem, boni haud dubie ingenii adolescentem, sed nimis fortasse cupidum propriae facultatis poëticae periclitandae, tali ab auso dehortari voluerit, ut ne mediocris tantum

modo poëta evaderet existimationemque suam apud populares temere laederet; an (quod propemodum probabilius videtur) adolescentuli indole atque ingenio delectatus, nullo illiusmodi consilio impulsus de arte poëtica cum eo amice colloqui et disserere in animo habuerit, qua scriptiunculae forma atque innocentissima, ut videri debebat, occasione usus utiles popularibus admonitiones praebere tecteque obiurgare iniquos suos obtrectatores haud neglexit simulque demonstravit, quam penitus artis omnium difficillimae secreta perspexisset. Utcunque res se habet, certe multus est in significandis praesertim difficultatibus, quae poëtae necessario sint superandae, si omnium plausum merito ferre velit. Verum enimvero, ne nimis aridum siccumque evaderet huiusce argumenti poëma didascalicum, quale quidem apud Graecos, quod sciam, nullum exstabat, exhilarandi erant lectorum animi iocis interdum satis acerbis in poëtarum vitia, in prava grammaticorum iudicia, in perversam Romanorum educationem; nec vero oblitus est se suique similes poëtas defendere adversus antiquarios atque omnino persaepe ridendo dicere verum. Sententiarum ordo atque mutuus nexus a multis reprehensus, a pluribus etiam parum perspectus, mihi quidem semper, admirabilis visus est et talis profecto, qualis debet esse in epistola, vera sermonis familiaris imagine, id est, occultior et laxior quam qui requiritur in poëmate mere didascalico. Diu autem multumque haesitavi, utrum hic ex more a multis inde a Rappolto servato subiungerem argumentum XVII. (Rappolt) vel XVIII. (Arnold) vel XXIII. (Wetzel) vel XXV. (Doering) capitibus distinctum: sed cum experientia duce didicerim talibus oznμaoi nec philologos nec discipulos magnopere iuvari aut delectari eaque statim, ubi perlecta sunt, ex mente rursus excidere solere, equidem in commentario ipso, ubicunque necessarium erat, seriem praeceptorum ac transitum ab uno ad alterum brevi significare praetuli.

Miro sane casu factum est, ut eo ipso die, quo a. 1838. etiam hanc Praefationem absolveram operisque tradideram, Turicum hoc opusculum perveniret: De Horatiana ad Pisones Epistola. Scripsit Dr. Guilelmus Lilie. Vratislaviae, F. Hirt. MDCCCXXXVIII. 8. pag. 94. Neque tamen propterea vel verbum unum meae curae mutare necesse habui; verum, quoniam huiusmodi libelli post aliquot annos a studiosis vix reperiri possunt, commodum visum est, scriptoris utique sincero veri studio ducti singularem opinionem hic commemorare, non quo eam comprobem:

Pag. 94. Sed quoniam in rebus natura sua dubiis licet opinari, talem quandam de Artis poëticae sorte et origine cogitationem mihi informo. Horatius, cum per vitam poësin diligenter curaret singulaque ad eam pertinentia poëmatis suis inseruisset, de eodem argumento multa prius fortasse, quam ad Pisones scribendi consilium caperet, in

« PredošláPokračovať »