Obrázky na stránke
PDF
ePub

JO. GEORGIUS BAITERUS

S. D.

Lectori.

In huius voluminis cura cum Orellii schedae me defecissent, peropportune mihi accidit, ut Sauppio meo intercedente CAR. FRID. FUNKHAENEL mecum communicaret, quae ipse suo exemplo editionis Orellianae (primae) adnotaverat, eaque re plurimis locis meum de Horatii verbis interpretandis iudicium vel firmaret vel corrigeret, pro quo beneficio publice quoque viro egregio gratias ago iustis

simas.

Aliud auxilium mihi attulit GALLUS MORELLUS, vir maxime reverendus, Sacrorum antistes et bibliothecarius in Eremitarum Coenobio, qui suum Codicem Horatii, quem littera E designatum Orellius Einsiedlensem, rectius Kirchnerus (Novae Quaestt. Horat. p. 52.) Morellianum nominavit, in meos usus huc transmisit eiusque tractandi perpetuam mihi potestatem fecit, dum in opere conficiendo

occupatus eram: unde evenit, ut sicubi alia atque a me

ex hoc Codice enotata sint, maiorem mihi ipsi fidem habendam esse affirmare possim sine arrogantia. Ita, ut exempla quaedam afferam, in verbis Kirchneri (1. 1. p. 53. v. 14.) «mutili v. 411-450.» posterior numerus non rectus est, sed scribi debebat «453». Postrema enim vox est

urget. Ibid. v. 42. legendum est:

cum ultimum verbum sit aventes.

«6, 61 — 99» (non 98),

[ocr errors]

Ibidem scrib. «103

117» (non 116). Postremus enim Satirae versus in Codice non deest. Ibid. v. 13. scrib. «84 (non 86) 95». Ibid.

[ocr errors]
[ocr errors]

v. 14. scrib. «v. 32 (non 31) 72 mutili »>. Addendum erat, versus 52. et 73. prorsus deesse. Deinde scribendum erat « Inde a versu 74 (non 72)». Ibid. v. 15. verba << ad finem usque integra sunt» ita vera sunt, ut desint Epistolae 19. versus 46. et 47. Epistolae 20. vv. 17. et 48. Libri primi Epistolae primae abscisi sunt versus 8. 9. 29. 30. 155. 176. De Codicis lectione haec fere minus recte asserit Kirchnerus (1. 1. p. 54.): Sat. 2, 7, 20. Codex non exhibet tam, sed iam, Epp. 4, 4, 9. non Qui, sed Cui, Epp. 4, 40, 28. non propiusque, sed propiusue.

Praccipuum autem huius voluminis ornamentum, accuratior descriptio Codicum Horatianorum in Bibliotheca Scholae medicae, quae Monte Pessulano floret, asservatorum, quoniam sero ad nos pervenit, in appendice po

nendum separatimque exhibendum erat: de quorum Codicum alterius praestantia facile mecum consenties, ubi lectionis varietatem ex eo excerptam cognoveris.

Horatii vitam a Dillenburgero laudabiliter concinnatam, quam Orellius secundae Editioni addiderat, equidem repetere nolui, ne id amplius amico defuncto daretur crimini, illiusque loco Suetonii atque Anonymi Kirchneriani *) vitas Horatii exprimendas curavi additis Car. Frankii Conspectu temporum, quibus Horatius opera scripsit et edidit, et eiusdem Tabula chronologica Horatiana. Praeterea adieci Indicem rerum et verborum, quae in Adnotationibus explicantur, in Praefatione ad prius volumen a me promissum.

Ab Analectis ad Horatii Carmina edendis, etsi larga eorum mihi suppeditat materies, nunc quidem propter temporis angustias mihi abstinendum est. Quodsi quando opportunitas quartae Editionis parandae erit, Codicum Bernensium denuo excutiendorum labore vix supersedere potero. Hodie id unum afferre iuvat, codicem B eam inscriptionem Carminis Saecularis, quam Kirchnerus (Nov. Quaestt. Horatt. p. 24.) primum e codice Gothano altero prodidit, aliquanto integrius sic exhibere: Carmen seculare

*) Vide C. Kirchneri Quaestt. Horat. p. II.

quod patrimi et matrimae cantaverunt ad chorum puerorum

puellarumque.

Restat ut HENR. SCHWEIZERO, Viro doctissimo mihique amicissimo, pro indefesso me in hac quoque operis parte adiuvandi studio gratias agam sincerissimas.

Tu vale mihique fave.

Scr, Turici Idibus Decembribus a. MDCCCLI.

« PredošláPokračovať »