Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Fertur enim ante alios generosus Anicius urbis
Inlustrasse caput: sic se Roma inclita iactat.
Quin et Olybriaci generisque et nominis haeres,
Adiectus fastis, palmata insignis abolla
Martyris ante fores Bruti submittere fasces
Ambit et Ausoniam Christo inclinare securem.
Non Paulinorum, non Bassorum dubitavit

.555

Prompta fides dare se Christo stirpemque superbam
Gentis patriciae venturo attollere seclo.

Iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos
Iure potestatis fultos et in arce senatus
Praecipuos simulacra Deum iussisse revelli,
Cumque suis pariter lictoribus omnipotenti
Suppliciter Christo se consecrasse regendos?
Sexcentas numerare domos de sanguine prisco
Nobilium licet ad Christi signacula versas,
Turpis ab idolii vasto emersisse profundo.

560

565

Si persona aliqua est, aut si status urbis in his est,
Si formam patriae facit excellentior ordo,

570

Hi faciunt, iuncta est quotiens sententia plebis,

Atque unum sapiunt plures simul ac potiores.

Respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam,

Vix pauca invenies gentilibus obsita nugis
Ingenia, obtritos aegre retinentia cultus,

Et quibus exactas placeat servare tenebras

Splendentemque die medio non cernere solem.

Posthinc ad populum converte oculos quota pars est,

Quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
Omnis, qui celsa scandit caenacula vulgus,
Quique terit silicem variis discursibus atram,
Et quem panis alit gradibus dispensus ab altis

575

580

551. Aenead. 2BWm Fabr. — 554. numin. Weitz. 555. ab aula BWm Sich. Weitz.- 558. bussor. A-561. Graecos AEI2PW, poplic. E Weitzii.—565.congreg. AEP Ald. — 568. profano 2AEPa 571. est om. Rott. II. - 575. obstrictos AIR Ald. Gis., obtritos cet. 578. quota in urbe est Cell., quis in urbe est Qui Ald. Gis. — 579. despuit Gis., dispuit Weitz., disputat AEIPT, leg. : dispuat coll. p. 82.580. caen. scalis vel caen. celsa domorum coni. Heins.

est.
V. 555. ,,Olybr. cos. se ipsum
et dignitatem suam Christo subiecit."
AR.561. Gracch.] Hieron. ep. VII:
Ante annos paucos propinquus vester
Gracchus nobilitatem, patriam sonans
nomine cum Praef. gereret Urb. (a.
383.), nonne omnia portentosa simula-
cra...exussit, et iis quasi obsidibus
praemissis impetravit baptismum Chri-
sti. Nomen ducebat a C. et Tib. Grac-
chis lege agraria populo faventibus, ple-
bic. 573. cella] Templi pars prima-
ria, in quam etiam Senatus conveniebat,
ef. Cic. Phil. II, 8, 19. Vitruv. IV, 5.

580. caenac.] Varro L. L. IV, 33: ubi caenabant caenaculum...Postquam in superiore parte caenitare coeperunt, superioris domus universa caenacula dicta; ibique habitabant pauperes, vd. Obbar. ad Hor. Ep. I, 1, 90. Rupert. ad Iuv. III, 201. 581. ter. sil.] Iuv. VI, 349: pedibus silicem quae conterit atram, ib. Schol.: quae lectica non gestatur, sed pedibus suis ambulat ac per hoc pauper. — pan. al. gr.] Panis gradilis, quem (Cod. Theod. XLV, 13. de ann. civ.) universi (pauperes) de gradibus (i. e. ex antiquiore loco dispensa

Aut Vaticano tumulum sub monte frequentat,
Quo cinis ille latet genitoris amabilis obses,
585 Coetibus aut magnis Laterani adcurrit ad aedes,
Unde sacrum referat regali chrismate signum.
Et dubitamus adhuc, Romam tibi, Christe, dicatam
In leges transisse tuas, omnique volentem

Cum populo et summis cum civibus ardua magni
590 Iam super astra poli terrenum extendere regnum?
Nec moveor, quod pars hominum rarissima clausos
Non aperit sub luce oculos et gressibus errat.
Quamlibet inlustres meritis et sanguine clari,
Praemia virtutum titulis et honoribus aucti
595 Ardua rettulerint fastorumque arce potiti
Annales proprio signarint nomine chartas,
Atque inter veteres cera numerentur et aere:
Attamen in paucis iam deficiente caterva

Nec persona sita est patriae, nec curia constat,
600 Et quodcunque fovent studii, privata voluntas
Ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant
Dissensu celebri trepidum dampnantia murmur.
Sic consulta patrum subsistere conscriptorum
Non aliter licitum prisco sub tempore, quam si
605 Ter centum sensisse senes legerentur in unum:
Servemus leges patrias, infirma minoris

Vox cedat numeri parvaque in parte silescat.
Adspice, quam pleno subsellia nostra senatu
Decernant infame Iovis pulvinar et omne
610 Idolium longe purgata ex urbe fugandum:
Qua vocat egregii sententia principis, illuc
Libera cum pedibus, tum corde frequentia transit.
Nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret,
Ante oculos sic velle patet, cunctique probatum,
615 Non iussum, sola capti ratione sequuntur.

[ocr errors]

585. Lat. adc.] AEPRaua Ald. Gis., Lateranas curr. T Weitz. Heins. Ar. — 592. sublime O Cell. Teol. 593. Quamvis Ald. 600. fovent] AEOPTamuα Ald., fovet cet. 601. Hoc iam m Prag. Ar.: ac publ. Ald. 603. Si m Prag. Gis. Ar. 609. Discern. AEPR Ald., Dec. cet. cf. P. V, 206. 610. Idolum Ald. 612. tum p. tum Ald. Cell. 614. probatu N. iussu Ald. — 615. capit Ald., capitis P

[ocr errors]

tum) accipiunt. 584. gen. amab.]
Petri Apostoli, qui in Vaticano sepultus
esse dicitur, vd. Baron. Ann. I. p. 862.
Later.] Cell. cf. Hieron. ep. XXX, 1:
in basilica quondam Laterani, qui Cae-
sariano (Neroniano, Tac. Ann. XV, 60.)
truncatus est gladio, staret in ordine
paenitentium. Cf. Iuv. XIII, 147. ib.
Heinr.: aedes Lateranas in basilicam et
ecclesiam mutavit Constant. M., vd.
Euseb. 1. 1.
595. fast.] Coss. facti,

[ocr errors]

quorum nomina annos indicabant in fastis. Cera num. et aere i. e. in deos penates referuntur; quorum imagines et publicas et privatas ex aere ceraque Romani fingebant, vd. Iuven. XII, 57. Virg. Aen.VII, 177. Hertzberg. l.l. p. 115. — 605. trecent.] i. e.: Si senatorum numerus frequens est, et omnes in unam sententiam eunt, senatusconsultum legitimum fit.

Denique pro meritis terrestribus aequa rependens
Munera sacricolis summos inpertit honores
Dux bonus et certare sinit cum laude suorum,
Nec pago inplicitos per debita culmina mundi
Ire viros prohibet, quoniam caelestia nunquam
Terrenis solitum per iter gradientibus obstant.

1

Ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal
Contulit auratumque togae donavit amictum,
Cuius relligio tibi displicet, o pereuntum
Adsertor divum, solus qui restituendos
Vulcani Martisque dolos Venerisque peroras,
Saturnique senis lapides Phoebique furores,
Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nysi,
Isidis amissum semper plangentis Osirim,
Mimica ridendaque suis sollempnia calvis,
Et quascunque solent Capitolia claudere larvas.
O linguam miro verborum fonte fluentem,
Romani decus eloquii, cui cedat et ipse
Tullius, has fundit dives facundia gemmas!
Os dignum, aeterno tinctum quod fulgeat auro,
Si mallet laudare Deum, cui sordida monstra
Praetulit et liquidam temeravit crimine vocem:
Haud aliter, quam si rastris quis temptet eburnis
Caenosum versare solum, limoque madentes
Excolere aureolis si forte ligonibus ulvas:
Splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra,
Et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.

Non vereor, ne me nimium considere quisquam

Arguat ingeniique putet luctamen inire.
Sum memor ipse mei satis et mea frivola novi;
Non ausim conferre pedem, nec spicula tantae
Indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
Inlaesus maneat liber excellensque volumen
Obtineat partem dicendi fulmine famam:
Sed liceat tectum servare a vulnere pectus
Oppositaque volans iaculum depellere parma.
Nam si nostra fides seclo iam tuta quieto,
Viribus infestis hostilique arte petita est,

[ocr errors]

620

625

630

635

640

645

650

619. illicit. a. -625. solis AE prob. Ar.-627.fyb. E-628. Bacchia Rott. II. Heins. Nisei vel Nisae coni. id. Adv. I, 19. - 630. Mimicaque et rid. E Wouver. ad Firm. p. 106. Ald. 638. cum r. quis temptat Rua Ald.: rustr. coni. Heins. 1. 1.639. verrare E

[ocr errors]

628. Iliac. m.] Opis; ludos Megalenses Prud. indicare intpp. all. Liv. XXIX, 14. Cic. ad Fam. II, 11. bene viderunt. 629. Isid.] Min. Fel. XXI, 7: Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget, plangit, in

quirit et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur: mox invento parvulo gaudet Isis, exultant sacerdotes etc.; Ovid. Met. IX, 692. Büneman. ad Lact. I, 21, 21.

Cur mihi fas non sit, lateris sinuamine flexi
655 Ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
Sed iam tempus iter longi cohibere libelli,
Ne tractum sine fine ferat fastidia carmen.

AURELII PRUDENTII CLEMENTIS CONTRA SYMMACHUM LIBER II.

5

10

15

20

25

PRAEFATIO.

Simon, quem vocitant Petrum,

Summus discipulus Dei,

Lucis forte sub exitu,
Cum vesper croceus rubet,
Curvam vulserat ancoram
Captans flamina linteis

Et transnare volens fretum:
Nox ventum movet obvium,
Fundo qui mare misceat,
lactatam quatiat ratem.
Clamor nauticus aethera
Plangens atque ululans ferit
Cum stridore rudentium:.
Nec quidquam suberat spei
Mergendis prope naufragis,
Cum Christum procul adspicit
Pallens turba periculis,
Calcantem pedibus mare,
Ac si per solidam viam
Siccum littus obambulet.
Haec miracula caeteri
Vectores pavidi stupent:
Solus non trepidus Petrus
Agnoscit Dominum poli
Terraeque et maris invii,
Cuius omnipotentiae est
Plantis aequora subdere.

654. mi Ald. - 655. sarissas Lips. Saturn. II, 20.

Contra Symmach. II. Praef. V. 5. Curam A: vulnerat R, avulserat m Prag. Gis. Ar. 20. peramb. 1R- · 26. Cuiusque Gis. I.: cunctipot. Gis. ·

[ocr errors]
[blocks in formation]

Tendit suppliciter manus,
Notum subsidium rogat.
Ast ille placide adnuens,
Puppi ut desiliat, iubet.
Iussis obsequitur Petrus,
Sed vestigia fluctibus
Summis tinguere coeperat
Et lapsante gradu pedes
Pessum mergere lubricos.
Mortalem Deus increpat,
Quod sit non stabili fide,
Nec calcare fluentia,
Nec Christum valeat sequi.
Tum dextra famulum levat,
Sistitque et docet ingredi
Tergum per tumidum freti,

Sic me tuta silentia
Egressum dubiis loquax
Infert lingua periculis:

Non ut discipulum Petrum

Fidentem merito et fide,

Sed quem culpa frequens levem
Volvat per freta naufragum.
Sum plane temerarius,
Qui noctis mihi conscius,
Quam vitae in tenebris ago,
Puppem credere fluctibus
Tanti non timeam viri:
Quo nunc nemo disertior
Exultat, fremit, intonat
Ventisque eloquii tumet;
Cui mersare facillimum est
Tractandae indocilem ratis:

30

35

40

45

50

55

60

Ni tu, Christe potens, manum

Dextro numine porrigas,

Facundi oris ut inpetus

Non me fluctibus obruat;
Sed sensim gradiens vadis
Insistam fluitantibus.

65

HACTENUS et veterum cunabula prima deorum
Et causas, quibus error hebes conflatus in orbe est

30. illi I: innuens R 32. obtemperat Petrus 1R — 38. Quod sit] AR Cauch. al. Weitz. Heins. Ar., Quid EP, Qui Ald. Gis. 45. Ingr. R AR etc. Ald. Gis. Weitz., et mer. BO Rott. II. Fabr. Heins. Ar.

48. Fid. mer.]

[ocr errors]

59. versare

[merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »