Obrázky na stránke
PDF
ePub

1065

1070

1075

1080

,,Sectisque Matrem brachiis placat deam,
Furere ac rotari ius putatur mysticum;a
,,Parca ad secandum dextra fertur inpia,
,,Caelum meretur vulnerum crudelitas.

,,Ast hic metenda dedicat genitalia
,,Numen reciso mitigans ab inguine,
,,Offert pudendum semivir donum deae,
,,Illam revulsa masculini germinis
,,Vena effluenti pascit auctam sanguine.
Uterque sexus sanctitati displicet,
,,Medium retemptat inter alternum genus:
,,Mas esse cessat ille, nec fit femina.
,,Felix deorum Mater inberbes sihi
,,Parat ministros lenibus novaculis.

[ocr errors]
[ocr errors]

,,Quid, cum sacrandus accipit sphragitidas?
Acus minutas ingerunt fornacibus:

,,His membra pergunt urere, ut igniverint,
,,Quamcunque partem corporis fervens nota
,,Stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

1062. deúm L, coni. Nebr., prob. Ar., Rheam coni. Oudendorp. ad Iul. obseq. 104, sed vd. Eur. Bacch. 131. Cic. har. resp. 11, Hygin. fab. 191.

-

1063.ro

tare Ald., eius L — 1064. Parta bm Ald. Weitz., Parca AR etc.—1070. efluenti T, fluenti Salmas. I. I., et fluenti coni, Cauch. 1073. cess. nec tamen fit L 1075. levib. Ald. Gis. Parrh. Heins., lenib. AR etc. - 1076. sacrandos a Cell.: fragilid. AR alii: occ. Phryx Alidi Parrh. 1078. perguntur aere AE, utque Gis. 1080. Stigmaret ÃE, Stagnarit a, Signarit L: siR: hanc sacr. ÃE,

vobiscum in istius numinis videmus sacris, quidnam istic habeant negotii, sollicitudinis, curae? et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte? Apulei. Metam. VIII. fin. (ib. Hildebr.): Diu capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos rotantes in circulum et nonnumquam morsibus suos incursantes musculos ad postremum ancipiti ferro, quod gerebant, sua quisque bracchia dissecant, Lact. I, 17, 7. Tertull. adv. Marc. I, 13. Min. Fel. XXIV, 6. 1066. Ast hic] Ov. Fast. IV, 241: Onus inguinis aufert Nullaque sunt subito signa relicta viri. Errant igitur, qui haec verba allat. Lact. I, 21, 16. ad Bellonae sacerdotes referri malunt, qui eunuchi non erant, vd. Heinrich. ad Iuven. VI, 511. p. 271. Creuzer. Symbolik u. Mythologie I. p. 363. 1076. sphrag.] Medicamenta ex terra sphragitide, i. e. sigillata, quae valet ad cicatricanda vulnera. Cels. V, 20. NEBR. Verum quidem, sed verba sqq. de vulneribus medicandis poetam non agere satius docent, quare

[ocr errors]

sphr. cum Fabr. Gis. ac Cellar. pro notis sive punctis, quae sacerdotibus inurebantur, accipio, et cum Lips. (de re mil. I, 9.) atque Herald. (ad Arnob. III. p. 103.) a militibus, qui ante ipsam militiam notis significabantur, hunc ritum deductum esse arbitror. Nebriss. etiam Matern. de Cilano [Ausführliche Abhandlungen der röm. Alterthümer III. p. 187.] sequitur; Gesnerum (Thes. ling. lat. s. v. IV. p. 522.) vocem sphrag. acus epitheton habentem et verba sic ordinantem Quid...sphragit. Acus minutas, ing. non intellego. Ritus, quem Prud. vv. 1081...1085. commemorat, alios scriptores mentionem non facere, quotquot hanc rem tractaverunt, affirmant; vd. Selden. de diis Syr. II, 22. Cilanon. I. 1. Creuzer. 1.1. etc. Mira autem sunt, quae Arev. ad v. 1085. adnotat:,,Puto sermonem esse non de solis sacerdotibus Cybelis, neque de solis sacerdotibus Isidis, sed de quovis sacerdote, qui se numini alicui notis corpori inustis consecraret. An autem omnes sacerdotes id facere deberent, mihi non liquet." (!)

,,Functum deinde cum reliquit spiritus
,,Et ad sepulcrum pompa fertur funeris,
,,Partes per ipsas inprimuntur bracteae,
,,Insignis auri lamina obducit cutem,

,,Tegitur metallo, quod perustum est ignibus.
„Has ferre paenas cogitur gentilitas,

1085

[ocr errors]
[ocr errors]

Hac di coercent lege cultores suos:

,,Sic daemon ipse ludit hos, quos ceperit,
Docet execrandas ferre contumelias,
,,Tormenta inuri mandat infelicibus.

[ocr errors]
[ocr errors]

,,At noster iste sanguis ex vestra fluit
Crudelitate, vos tyrannide inpia
,,Exulceratis innocentum corpora.
,,Si vos sinatis, incruente vivimus:
,,At si cruente puniamur, vincimus.

,,Sed jam silebo, finis instat debitus,
,,Finis malorum, passionis gloria:
,,Iam non licebit inprobe, ut licuit modo,
,,Torquere nostra vel secare viscera :

Cedas necesse est victus et iam desinas.

[ocr errors][merged small]

,,Iudex minatur, sed peremptoris manus
,,Succedit illis strangulatrix faucium,

1090

1095

1100

[ocr errors]

,Aliter silere nescit oris garruli

,,Vox inquieta, quam tubam si fregero."
Dixit foroque protrahi iussit virum,

Trudi in tenebras noxialis carceris.
Elidit illic fune collum martyris
Lictor nefandus. Sic peracia est passio:
Anima absoluta vinculis caelum petit.

Gesta intimasse cuncta fertur principi
Praefectus addens ordinem voluminum,
Seriemque tantae digerens tragoediae.
Laetatus, omne crimen in fasces refert
Suum tyrannus chartulis vivacibus.

Illas sed aetas conficit diutina,
Fuligo fuscat, pulvis obducit situ,
Carpit senectus, aut ruinis obruit;
Inscripta Christo pagina inmortalis est,
Nec obsolescit ullus in caelis apex.

Excepit adstans angelus coram Deo,
Et quae locutus martyr et quae pertulit:
Nec verba solum disserentis condidit,

hancce consecr. vel hancce sic sacr. coni. Heins. [bene]
Ald.
1094. vincimus R 1100. desines a

1105

1110

1115

1120

1081. relinquit BR 1103. succedit] AEH Ambr,

Rat. Parrh., succedat ORPq, succedet edd.; illi NRL 1114. fasces AR Ald. etc. Ar., fastos coni. Cauch. Heins.

1120. obolescet Ald.

1117. Uligo Tabm Rat. Cauch. Weitz.

1125

1130

1135

1140

[ocr errors]

Sed ipsa pingens vulnera expressit stilo
Laterum, genarum pectorisque et faucium.
Omnis notata est sanguinis dimensio,
Ut quamque plagam sulcus exaraverit,
Altam, patentem, proximam, longam, brevem;
Quae vis doloris, quive segmenti modus,
Guttam cruoris ille nullam perdidit.

Hic in regestis liber est caelestibus,
Monimenta servans laudis indelebilis,
Relegendus olim sempiterno iudici,
Libramine aequo qui malorum pondera
Et praemiorum conparabit copias.

Vellem, sinister inter haedorum greges,
Ut sum futurus, eminus dinoscerer,
Atque hoc precante diceret rex optimus:
,,Romanus orat, transfer hune haedum mihi;
,,Sit dexter agnus, induatur vellere.“

XI. PASSIO HIPPOLYTI MARTYRIS.

AD VALERIANUM EPISCOPUM.

Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
Vidimus, o Christi Valeriane sacer.

1126. vulnerum dim. L 1127. exaraverat ▲ · 1131. Hic integrestis Ald., qui corr. iter gestis—1133. Religend. AR Weitz., Releg. edd. cet.—1135. conparavit AEH: conp. pondera A · 1137. Si sum Latin. 1139. huc R Heins.,

hunc cet. omn.—

XI. 1. storum cin. A →2. Christo a Gis.

1136. Vellem etc.] Sententia: Quodsi olim inter haedos parte caeli sinistra essem, Romanus me inter caeteros eminentem videret ac pro me oraret, vellem: ut Deus istius viri sancti precibus commotus me in agnorum gregibus collocaret. Vd. Evang. Matth. XXV, 39 sqq. Quae vett. intpp. h. 1. adnotant, quos Schröckh. (hist. eccles. VII. p. 122.) sequitur, repetere nolo.

chen, 1843. p.64.] eius martyris monumentum extare [v. 125.], ex hac elegia apparet. Quodsi huius Hippolyti historiam cum ceteris eiusdem nominis martyribus contulerimus, de Hippolyto Magno [Portuensi?] similia enarrari [vd. J. A. Fabric. Bibl. Graec. V, 1, 25., eumd. in praefat. ad Hippol. opera. Hamburg. 1716. Les vies des Saints VI. p. 157. Const. Rugger. de Hipp. Portuensi ep. diss. ed. ab Ach. Rugger. (Romae, 1771.) etJ. Kimmel. dissertat. de Hipp. vita et scriptis (Ien., 1837.) inspicere non potui]; Antiochenum quemdam presbyter. Novatiani doctrinae iuvenem favisse, senem autem catholicam secutum [Martyrol. ad d. 26. Febr.]; Hippolytum quemdam militem vocatum a S. Laurentio in fidem conversum postea ab equis discerptum esse [Martyrol, ad d. 13. Aug., Phil. Ber

XI. Hippolytum a Prudentio carmine celebratum iuvenem Novati doctrinae fautorem fuisse, senem vero sacra catholicorum suscepisse [19...24.] episcopum Ostiensem factum [v. 40. 151. 246., cui sententiae v. 48. non repugnat, quia Ostia urbs prope aequoris Tyrrheni portum sita erat: Dio Cass. LX, 11. Procop. de b. Goth. I, 26. Sachse 1. 1. II. p. 392.] et iussu praefecti ab equis discerptum [83.1, Romae, non Ostiae, esse sepultum [v. 152.], ibidemque in basi-gom. chron. I, p. 179., Les vies des SS. fica quadam Ede qua cf. Bunsen, die Ba- V. p. 188.1, inveniemus. Quapropter siliken des christlichen Roms. Mün- Cham., Cellar., Sam. Basnagius [An

Incisos tumulis titulos et singula quaeris

Nomina? difficile est, ut replicare queam.
Tantos iustorum populos furor inpius hausit,

Cum coleret patrios Troia Roma deos.
Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur

Martyris aut nomen aut epigramma aliquod.
Sunt et multa tamen tacitas claudentia tumbas

Marmora, quae solum significant numerum.
Quanta virum iaceant congestis corpora acervis,
Nosse licet, quorum nomina nulla legas.
Sexaginta illic defossas mole sub una

Reliquias memini me didicisse hominum,
Quorum solus habet conperta vocabula Christus,
Utpote quos propriae iunxit amicitiae.
Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes

Rerum apices veterum per monumenta sequor,
Invenio Hippolytum, qui quondam schisma Novati
Presbyter attigerat nostra sequenda negans,"
Usque ad martyrii provectum insigne tulisse

[ocr errors]
[blocks in formation]

3. tu sing. Gis., sed corr.- - 9. multa] AEPR2ab Gis., muta cet.: turbas Gis.20. Presbyteri bm Ar.: sequere E2H nal. ad a. 250.] Ruinart. [p. 155.] aliique martyrologium Romanum secuti Prudentium tres Hippolytos in unum confudisse opinantur, Fabric. autem Weitz., Baillet. [Les vies des SS. 1. 1.] hunc, cuius martyrium poeta cecinit, a ceteris diversum esse censent, quibus Arev. quoque adsentitur, qui militem, quod hic Hipp. senex vocetur [v. 23.], militia autem inde ab a. XVII usque LVI tantum duret, et quod ille multa post Prudentium secula vixisse feratur, intellegi non posse docuit. Rebus accuratius consideratis unam unius Hippolyti fuisse historiam, episcopi cuiusdam Ostiensis aut Portuensis, qui aut Decio, aut Gallo aut Valeriano impp. presbyter Novatianum secutus vixit, eamdemque serioris temporis scriptores in plures divisisse et multis eiusdem nominis viris vindicasse certo conici potest. Num Prudentio summa hac in passione enarranda fides tribuenda sit, affirmare nolo, quia Romae eum eamdem nescio a quo audivisse ex multis elegiae versibus elucet. Ceterum quin Teolius et Ruinart. 1. 1. errent, qui hunc Hippolytum presbyterum tantum, non episcopum fuisse e v. 20. concludunt, dubium non est [vd. supra]. Diem huius viri sti festum Idibus Augustis (i. e. d. 13.) agi e v.232. efficitur, eodem igitur die, qui HippoJyto Laurentii discipulo dedicatus est:

cf. Les vies des Saints 1.1. Tillemont. memoires ecclesiast. III, p. 675. Mabillon. annal. IV. p. 599. Elegia inscripta est Valeriano Caesaraugustano episcopo, de quo iam p. 220. verba fecimus, neque dubito, quin Prud. ideo eam ipsi miserit, ut episcopus eumdem 13. mens. Aug. diem in honorem Hippolyti celcbrari iuberet. 9. multa] Gloss. R: multa enim sunt sepulcra martyrum, ubi nomen quidem eorumreticetur, numeros [sic] vero inscribitur.-19. Novati] Doctrinam Novatiani et Novati praecipue Decio, Gallo et Valeriano impp. multos asseclas invenisse satis constat, vd. Euseb. hist. eccl. VI, 43... 46. Quare falsum est, quod intpp. fere omnes volunt, hunc Hippolytum cum Portuensi esse confusum et sub Alexandro Sev. mitissimo principe passum. Quaeritur enim, quando episcopus ille Portuensis martyrium subierit, vd. Fabric. bibl. graec. V, 1, 25. Tillemont. 1. 1. p. 241,, nam cum Prud. ipse tempus huius martyris non indicet, varia conici licet. Arev. igitur ad v. 40. Ulpianum praef. praet. intellegi vult, sed si forte hic Hippolytus sub Valeriano imp. occisus est, etiam Cornel. Secularis praef. urb. insanus ille rector (v. 39.) esse potest, de quo ad II, 47. pauca di→ ximus.

[blocks in formation]

Lucida sanguinei praemia supplicii.
Nec mirere, senem perversi dogmatis olim
Munere ditatum catholicae fidei,
Cum iam vesano victor raperetur ab hoste
Exultante anima carnis ad exitium;
Plebis amore suae multis comitantibus ibat,
Consultus, quaenam secta foret melior.
Respondit:,,Fugite, o miseri, execranda Novați,
,,Schismata, catholicis reddite vos populis.
,,Una fides vigeat, prisco quae condita templo est,
,,Quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.
,,Quae docui, docuisse piget: venerabile martyr

,,Cerno, quod a cultu rebar abesse Dei."
His ubi detorsit laevo de tramite plebem

Monstravitque sequi, qua via dextra vocat,
Seque ducem recti spretis anfractibus idem.
Praebuit, erroris qui prius auctor erat;
Sistitur insano rectori Christicolas tunc

Ostia vexanti per Tiberina viros.
Illo namque die Roma secesserat, ipsos

Peste suburbanos ut quateret populos.
Non contentus, humum celsa intra moenia Romae
Tingere iustorum caedibus assiduis:

Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburram
Cerneret eluvie sanguinis adfluere.
Protulerat rabiem Tyrrheni ad littoris oram,

Quaeque loca aequoreus proxinia portus habet.

Inter carnifices et constipata sedebat

Officia extructo celsior in solio,

Discipulos fidei detestandique rebelles
Idolii ardebat dedere perfidiae.
Carcereo crinita situ stare agmina contra

lusserat horrendis excrucianda modis.
Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra

Stridere, virgarum concrepitare fragor:
Ungula fixa cavis costarum cratibus altos
Pandere secessus et lacerare iecur.

Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat

In furias, cassa cognitione fremens:

1

23. Ne Ald. - 24. dicat. A- 35. detersit Ald. — 39. in Chr. A-41. ipso Cauch. 43. celsae abm Gis. Weitz. Ar., celsa A etc. 46. effluere bmqu Parrh. Weitz. 50. cxtracto E 53. crinata Ald. — 54. horrificis R— 55. tactus R 59. 60. om. 1A - 60. condicione BHW Sich.

45. Ianicul.] Mons notissimus trans Tiberim situs, cf. Liv. I, 33. Plin. III, 5. Virg. Aen. VIII, 355. ib. Serv. Rostra in foro Romano prope Divi Iulii aedes, vd. Suet. Aug. 100. Dion. Cass. LVI, 34. Sachse 1. 1. I. p. 623. Suburra re

[ocr errors]

gio inter montem Oppium et Coelium i. e. a basilica di S. Pietro Marcellino usque ad Colosseum porrecta, vd. Varron. L. L. IV. p. m. 17. Fest. s. v. p. 246. 676. ed. Lindem. Sachse I. p. 182.

« PredošláPokračovať »