Obrázky na stránke
PDF
ePub

IX. HYMNUS OMNI HORA.

Da puer plectrum, choreis ut canam fidelibus
Dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia:
Hunc camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
Infulatus concinebat voce, chorda et tympano,
Spiritum caelo influentem per medullas hauriens.

Facta nos etiam probata pangimus miracula,
Testis orbis est, nec ipsa terra, quod vidit, negat,
Cominus Deum docendis proditum mortalibus.

Corde natus ex parentis, ante mundi exordium
Alpha et cognominatus, ipse fons et clausula
Omnium, quae sunt, fuerunt quaeque post futura sunt.
Ipse iussit et creata, dixit ipse, et facta sunt
Terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina
Quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo.
Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
Induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
Merserat quem lex profundo noxialis tartaro.
O beatus ortus ille, virgo cum puerpera
Edidit nostram salutem feta sancto spiritu
Et puer redemptor orbis os sacratum protulit.

Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
Quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Deit
Nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.

Ecce quem vates vetustis concinebant seculis,
Quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
Emicat promissus olim: cuncta conlaudent eum.
Cantharis infusa lympha fit falernum nobile,
Nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria,
Ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis.

Membra morbis ulcerosa, viscerum putredines

[blocks in formation]

IX. Omni hora ATib Rat. Gis. Ar., omnibus horis O, h. sempercanendus R, omnis horae al. - 2. ac a 3. pangit A, ibidem seq.: Haec mihi dulcis canoro laudet lyra cantico, 5. et om. Gold.

6. fluent. R

8. Test. est orb. Rba Ald. Gis. Weitz. Ar., Test. orb. est Heins., est om. Aa, ter. nec ipsa HR 10. fusus ex Ambros. Spiegel. Heins., natus cet. omn. 11. cognominatur 2a2b Ald. Gis. Weitz., cognominatus cet. 16. mortali A 17. protoplasti R T2rr. Fabr. Spieg. Cell., primopl. cet. 18. quem] AEBTba Ambros. Put. Rat. Fabr. Gis. Ar. [i. e. primopl.] quam R Ald. Weitz. Heins.-22. psallite] 2ATa Ambr. Put. Tirr. Heins. Ar., psallat omnis angelus coni. Meyer (ap. Heins.) Fabr. Spieg., psall. om. Ald. psallant cet.: ang. om. A 25. praec. T2rr., praecinebat R 27. collaudant R Tirr. 29, nuntias T: sumptum Ambr. 30. colore coni. Ar., sed cf. Sedul. III, 4.

[ocr errors]

IX, 4. sacerd.]Gl. R: David [alii Melchisedecem intellegunt], qui fuit sacerdos, quia ephot vestitus coram arca Dei saltabat; sed sac. de vate quocun

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Mando, ut abluantur, inquit; fit ratum quod iusserat,
Turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
Inlinis limo salubri, sacri et oris nectare,
Mox apertis hac medela lux reducta est orbibus.
Increpas ventum furentem, quod procellis tristibus
Vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
Ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur.

Extimum vestis sacratae furtim mulier attigit,
Protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
Sistitur rivus, cruore qui fluebat perpeti.

Exitu dulcis iuventae raptum ephebum viderat,
Orba quem mater supremis funerabat fletibus:
Surge, dixit: ille surgit, matri et adstans redditur.
Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum
Lazarum iubet vigere reddito spiramine:

Foetidum iecur reductus rursus intrat halitus.

Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum,
Mobilis liquor profundi pendulam praestat viam,
Nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
Suetus antro bustuali sub catenis frendere,
Mentis inpos efferatis percitus furoribus

Prosilit ruitque supplex, Christum adesse ut senserat.
Pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum,
Conripit gregis suilli sordida spurcamina,
Seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
Quinque panibus peresis et gemellis piscibus
Adfatim referta iam sunt adcubantum milia
Fertque qualis ter quaternis ferculorum fragmina.
Tu cibus panisque noster, tu perennis suavitas,
Nescit esurire in aevum qui tuam sumit dapem,
Nec lacunam ventris inplet, sed fovet vitalia.
Clausus aurium meatus et sonorum nescius,

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

32. abluent. A· 33. repurgat A - 37. Increpans AH, increpat R -38. verrat H Fabr.: summo ab AÈa2b-40. forte coni. Remus, sed vd. v.72.-42.per"petim Dav. 1492. 44. quam coni. V. D. ap. Ar. 45. stans Rat. Ald. 51.fatesc. A- 53. inops Spieg. Cham. 55. milliform. Put. Heins. [cf. A. 195. canif.]-57. et] ANT Put. Heins,, ut ORop Ald., fit ib Prag. Gis. Weitz. Ar. 58. sqq. Ita: ARopq Dav. Gis., 60. 58. 59. Weitz., 60. 59. 58. RHETWbiua Put. Ambr. Ald. Spieg. Ar., 58. 60. 59. Heins. 59. refecta N Altin. Ambros. Heins. [A. 720.], adcubent. O Put. 60. Fertque NRa Dav. Ald. Gis. Teol., Fertaeq. AE, Ferta qual. H, Ferte cet. -61. et peren. Ambros. 64. Clausa NOɑ Put.

37. Ev. Luc. VIII. 24. 39. stern.] I. e. plana facta est unda, quae prius intumuerat, vd. Virg. Aen. V, 762. Iustin. II, 10, 14. Mitis igitur adiect. futurum est. Cum vv. sqq. cf. Matth. IX, 20. Luc. VIII, 50. Ioan. XI, 15. Matth. XIV, 17. — 52. bustuali] Marc.

-

[ocr errors]
[blocks in formation]

Purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, :
Vocibus capax fruendis ac susurris pervius.

Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
Lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia,
Gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent,
Tartarum benignus intrat, fracta cedit ianua,
Vectibus cadit revulsis cardo indissolubilis.

Illa prompta ad inruentes, ad revertentes tenax,
Obice extrorsum repulso porta reddit mortuos:
Lege versa et limen atrum iam recalcandum patet.
Sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat,
Dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
Tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.

Sol refugit, et lugubri sordidus ferrugine
Igneum reliquit axem seque maerens abdidit:
Fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos.

Solve vocem mens sonoram, solve linguam mobilem,

Die tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
Pange vexillum, notatis quod refulget frontibus.
O novum caede stupenda vulneris miraculum!
Hine cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera:
Lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
Vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam,
Vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit,
Saucius dolore multo colla fractus sibilat.

Quid tibi, prophane serpens, profuit rebus novis
Plasma primum perculisse versipelli hortamine?
Diluit culpam recepto forma mortalis Deo.

Ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit,
Mortuos olim sepultos ut redire insuesceret,
Dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.

Tunc patres sanctique multi conditorem praevium

65

70

75

80

85

90

35

95

68. veterno coni. Ar.-69. orb. H-71. facta A brev. Mozarab. 72. indiss.] AENORaboua Altin. Ald. [v. 59.], dissol. cet. omnes. -74. recluso Abiopq Spiegel. Weitz. Ar., Gram. ap. Haupt. (Ovid. Halieut. etc.) p. 91., reclusa Ta, excluso OR, repulso Put. (Torrent. prob.) Heins., pulso coni. Ald. 76. furva coni. Heins. [Heins. ad Ov. Met. III, 273. V, 541. Sil. It, VII, 683, ib. Drakenb.] –82. sonora AObaopu Rat. Put. Weitz., sonoram R Ald. Gis. Heins. Ar., voce... sonora coni. Heins., lingua mobili aut mobilis coni, Ar. 85. caede] AEHNOR Tabpqu Put. Ald. Gis. Ar. [de positione cf. S. I, 54.], caedes Ambr. Heins., caedis stupendae i Rat. Sich. Weitz., instupenda ATT2rг.a— 90. sibila Gold. Weitz. Heins. Ar., sibilat A etc. 92. hortamine AE1PRabpa Weitz., astutia 2P Angel. Ald. et cet. 93. recepta Fabr. Gis., Del. R - 94. reddidit H1 Wb Gold., obtul. Spieg. 95. Mortuosque Ald. 97. Hunc B Altin. Fabr. Gis., sancti quem ultima virorum condidit AEPq, quam R

67. Matth. XV, 30. 70. Quin et] P. VIII, 15. D. 105, Evang. Ioan. XIX, Arator. I, 120: Dignatus et [Christus] 34, quem vers. poeta minus recte interpretatus est.

ima tangeret inferni non linquens ardua caeli, Sedul. II, 214. 86. Hine]

100

Iam revertentem secuti tertio demum die
Carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
Cerneres coire membra de favillis aridis,
Frigidum venis resumptis pulverem tepescere,
Ossa, nervos et medullas glutino cutis tegi.

Post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit,
Arduum tribunal alti victor adscendit Patris
105 Inclitam caelo reportans passionis gloriam.

Macte iudex mortuorum, macte rex viventium,
Dexter in parentis arce qui cluis virtutibus
Omnium venturus inde iustus ultor criminum.

Te senes et te iuventus, parvulorum te chorus, 110 Turba matrum virginumque simplices puellulae, Voce concordes pudicis perstrepant concentibus.

5

10

15

Fluminum lapsus et undae, littorum crepidines,
Imber, aestus, nix, pruina, silva et aura, nox, dies,
Omnibus te concelebrent seculorum seculis.

X. HYMNUS IN EXEQUIIS DEFUNCTORUM.

Deus ignee fons animarum,
Duo qui socians elementa
Vivum simul ac moribundum
Hominem Pater effigiasti:

Tua sunt, tua rector utraque,
Tibi copula iungitur horum,
Tibi, dum vegetata cohaerent,
Et spiritus et caro servit.

Rescissa sed ista seorsum
Solvunt hominem perimuntque,
Humus excipit arida corpus,
Animae rapit aura liquorem.
Quia cuncta creata necesse est
Labefacta senescere tandem
Compactaque dissociari,

Et dissona texta retexi.

-

99. Deque Fabr. Gis. 102. et] AEHRa, ac cét. Ambr. Gold., pertrepent Ald., praestrepant Eaopq X, 3. vividum bio Gold. Prag. Weitz.

[ocr errors]
[ocr errors]

111. perstrepunt Hbi 113. et arva W Prag. Rat.

8. Et spir. et caro servit] Put. au Heins. Arev., Spiritus simul et caro cet. codd. Ald. Weitz. [cf. Sedul. hymn. I, 110. Fabric. comment. ad poet. christ. p. 125.], Animus simul et Gis., Flatus sim. coni. Cauch.: vivit BP Gis. Weitz. v. 9...16. Ita Aapqa Ald. Gis. Heins. ligionem christianam confitentur, praesertim post Lutherum in honorem defunctorum cantatum et in multas linguas translatum esse satis constat, vd. Rambach. Anthologie christl. Gesänge aus der alten und mittlern Zeit. (Altona u. Leipz. 1817.) p. 76. Augusti 1. 1. V.

103. occas, resolv.] Optime explicant Iso et Nebr. mortem dissipavit, vd. similes locutiones: tristiam resolv. Plin. XXIV, 6., curas Virg. Georg., I, 302., et de occas. voce Cic. Acad. I, 2, 8.

X. Hunc hymnum inde a v. 117...120. 33...37. 121...128. ab omnibus, qui re

Hanc tu, Deus optime, mortem
Famulis abolere paratus,
Iter inviolabile monstrans,
Quo perdita membra resurgant:
Ut, dum generosa caducis
Ceu carcere clausa ligantur,
Pars illa potentior extet,
Quae germen ab aethere traxit.
Si terrea forte voluntas
Luteum sapit et grave captat,
Animus quoque pondere victus
Sequitur sua membra deorsum.
At si generis memor ignis
Contagia pigra recuset:
Vehit hospita viscera secum
Pariterque reportat ad astra.
Nam quod requiescere corpus
Vacuum sine mente videmus,
Spatium breve restat, ut alti
Repetat conlegia sensus.

Venient cito secula, cum iam
Socius calor ossa revisat
Animataque sanguine vivo
Habitacula pristina gestet..

Quae pigra cadavera pridem
Tumulis putrefacta iacebant,
Volucres rapientur in auras
Animas comitata priores.

Hinc maxima cura sepulcris
Inpenditur, hine resolutos
Honor ultimus accipit artus
Et funeris ambitus ornat.
Candore nitentia claro
Praetendere lintea mos est,

[blocks in formation]

Ar., Resoluta sed ista seorsum Proprios revocantur in ortus, Petit halitus aera fervens: Humus excipit arida corpus. Sic cuncta creata necesse est Obitum tolerare supremum, Ut semina dissociata Sibi sumat origo resorbens Put. iu (mg. A), Resoluta...corpus. Quia cuncta etc. R, utramque lectionem coniungunt B et Weitz., sim. Ambros. — 19. monstrans] AEO Put. Ald., monstra 2R, - 29. ignis] Aiopua Put. Ald. etc., ignei NRq Tirr. sched. Graev. Heins., igneoli O 30. pigra] AEHNOPR Put. etc. Weitz. Heins. Ar. [Claud. in Eutrop. I, 489.], nigra Ald. Gis. Cham. [A. 1030. H. 357.] —

monstras cet.

[ocr errors]

p. 303.,,Predigten des schwed. Bischoffs Wallin, übers. v. Rothlieb" (Berlin 1835.) p. 243. Björn. Hymni vett. pp. christ. p. 114., ubi danicum carmen Med sorgen og Klagen etc. cum hoc comparat.-De antiquis in exequiis Christianorum hymnis vd.Constit.Apost. VI, 30: Mortuos cum psalmis deducite,

Herald. ad Arnob. p. 152. Bingham. 1. 1. X. p. 54. 48. ambitus] Referenda est haec vox ad pompam sepulcralem, quae Prud, tempore quam splendidissima habebatur, cf. Chrysost. homil. ad Antioch. III, 12. Kirchman, de funebr. p. 94.

« PredošláPokračovať »