Obrázky na stránke
PDF
ePub

vixit 5). Tum studium forense exercuit 6), donec ab imperatore (Theodosio?) provinciae cuiusdam hispanicae rector bis creatus est7). Denique patricius factus esse videtur, sed neque consulatu, ut olim VV. DD. putarunt, poeta honoratus est, neque militari re excelluit).,,Fine9) sub ̄ultimo" Deo soli serviit et annos 5) Ibid. v. 10.

6) Ibid. v. 14. et adnotat. nostr.

7) Ibid. v. 16. Tarraconensis provinciae praesidem sive rectorem Prudentium Areval. quoque facit, I. p. 33. Vd. adnotat. nostram ad l. 1. p. 1.

8) Ibid. v. 19. Quae verba cum male intellegerent Ald. Manutius et Herm. Tulichíus ante oculos habentes verba Gennad. (1. 1.: ex quorum lectione (libr. c. Symm.) agnoscitur miles Palatinus fuisse), poetam sub Honorio imp. egregie militasse halucinati sunt, eidemque scriptori fidem summam tribuunt Petr. 'Crinitus (de poet. lat. V, 90.) Barth. (Advers. LIV, 18, qui Psych. 666. affert) Thom. Pope-Blount (Censura celebr. auctor. p. 284. ed. Genev. 1694.4.) Ansald. (praef. ad vers. ital. libr. c. Symm. Venet. 1754.) Baylius (1. 1. p. 823.) Moreri (grand dictionaire histor. V. p. 1115.) Björn. (Hymni sacri etc. Hauniae 1818. p. 74.) aliique, sed vd. de militiae voce adnot. nostr. p. 2. Cum, quod munus, quo Prudentius lateri imperatoris propior fuerit, intellegendum sit, non satis appareat, Aelius Nebrissens. ad h. 1. et Silbert. p. IX. eum de praefectura praetorii dicere statuerunt, sed illos praefectos eo quidem tempore in Hispania sedem non habuisse Arev. (I. p.30.) bene ostendit: Schröckh. (1. 1. p. 108.) comitatum indicari vult: Arevalo autem iudice aut vicaria potestas in Hispania, aut ius comitatus primi ordinis, aut denique honor proximatus simul cum evocatoria principis seu iussione angusta vel facultate accedendi ad comitatum principis significari potest. Secundus postimperatorem ipsum honor patriciatus fuit, neque, cur eum Prudentio non esse tributum credamus, caussam video: si ipsum non patriciatum honorarium (codicillarem), cum quo nomine munus coniunctum non erat, sed praesentalem, qui,,viris de republica optime meritis tamquam retributio meritorum“ dabatur, accepisse putamus: cf. Cassiodor. Var. I, 3. VIII, 9. Bethmann-Hollweg. Gerichtsverfassung u. Process des sinkenden röm. Reichs p. 28. Rein. in Encyclopaedia ab Ersch. et Grub. ed. s. v. Patricier p. 350. Neque huic sententiae, Prudentium in Hispania vixisse, repugnat, quoniam patricii in provinciis saepe habitabant ibique ius exercebant, vd. Dracon. de orig. et iure patric. p. 146. Rein. 1.1. — Quae paucis his verbis de vita poetae enarravimus, cum eis, quae a scriptoribus medii aevi traduntur, minime conveniunt, quia aut Gennadium sequuntur (vd. Honor. Augustodun. II, 13. Sigebert. Gemblac. ad a. 393. Vincent. Bellovacens. spec. histor. XVIII, 62.), aut quia quodcumque eis placuit, Prudentio adfingunt, vd. Dexter. in chron. ad a. 388.: Floret Flavius Prud. patre Caesaraugustano, matre Calaguritana natus Salia cos. Caesaraugustae. Prudentius Toledo, Corduba ac Caesaraugusta in Hispania egregie gubernatis fit dux et habetur orator celeberrimus et poeta mirificus. Anno 400. [40. male coni. Arev.] petit Romam: Roma Caesaraugustam rediens ad sedem Caesaraugustanam S. Mariae plenus dierum et illustrium operum post multas pugnas cum omnibus haereticis sui temporis habitas tranquille moritur. In cod. Vaticano (n. 3859. i. e. a) Prudentium cos. ac Theodosii familiarem appellari, secularibus litteris LVII annis operam dedisse et alia huiuscemodi legi, Arev. iam indicavit; nos brevem vitam, quae in cod. Augustano optimo (i. e. A, cf. cap. II.) inter Hamartigeniam ac Psychomachiam a manu sec. XIII. exarata extat, typis describendam curabimus: Prudentiuf ifte traconenfif (!) dr (dicitur) fuiffe. Traconia (!) ē quaedam regio modo inhabitabilif ferpentibus. Rome au (autem) dicit (leg. didicit) litteraf, q? (fort. quo) ad tantā uirtutē prouect' ë q (quod) të afcendit ad dignitatem confulatuf. ad ultimū aū recipienƒ et factuf xpianuf fcripfit quofdā librof de diuinitate et iftum qui uocaťˇ phicomachia (!) ğ (quae) intptať (interpretatur) pugna aie (animae). Defcribit enī in hoc libro uirtutef uifibiliter pugnantef ut p hoc excilet corda hominum ad talē pugnā etc. (cetera ad Psychomachiam spectantia, quae commemorentur, prorsus indigna sunt). Quam poetae vitam in aliis quoque cdd. inveniri haec Arevali (I. p. 65. not. b) verba testantur:

[blocks in formation]

LVII natus iam edidisse videtur carmina sex 10), quae adhuc extant: primum CATHEMERINON (zaðnμɛgivõv) i. e. hymnorum quotidianorum librum unum 11), in quibus poematis nonnulla insunt et ad sacrae scripturae explicationem et ad artem dogmaticam spectantia 12). Secundum carmen APOTHEOSIN vocat poeta, ,,Quaedam de Prud. narrantur in cod. Vatic. palat. 242. (i. e. r) aut falsa aut non satis probata, quod Romae litteras didicerit, quod pervenerit ad consulatum, quod ad ultimum fidem recipiens factus sit Christianus.“

9) Quo anno Prud. mortuus sit, ab aequalibus non traditur, sed Gisel. (p. 500. ed. Weitz.) et Arev. (I. p. 38.) eum ante a. 413. diem supremum obiisse putant, quod lib. II. adv. Symmach. Stiliconis laudes contineat, qui eodem anno proditionis poenas subierit. Cf. Middeldorpf. l. I. p. 135.

10) Praef. laud. vv. 38...42. (ib. adnot. nostr.), qui poetae carmina ita esse ordinanda aperte declarant, ut incipiat Cathemer. liber et Apotheosis, Hamartigenia, Psychomachia, contra Symmachum libri duo atque ɲɛgi oteqávov Lymni sequantur: quem quidem ordinem cum Arevalo servavimus, cum edd. vulgatae aut Aldo Manutio (qui huncce defendit: Psych., Cath., Peristeph., Apoth., Ham. et contra Symmach.) aut Gisel. ed. II. Cath., Perist., Ap., Ham., Psych. et c. Symm. Prudentii poemata collocanti male adstipulentur. De diptycho vd. infra. 11) Continet hic liber, quem cdd. recc. quotidianorum inscribunt, hymnos et certis diei horis et certis diebus canendos: decimus enim in honorem defunctorum, undecimus ad diem Christi natalem, et duodecimus ad festum Epiphaniae celebrandum compositi sunt, quorum ultimos libros mtos a ceteris separasse p. 42. significabo. Cum Prudentius et olim et nunc a Catholicis magni aestimetur, hice vv., sed mutati i. e. ex recensione Gregorii IX, Sixti IV, Pii V atque Urbani VIII Pontif. Max., in breviariis (etiam in Mozarabico, vd. Arev. 1. 1.) leguntur (cf. Gavantii thesaur. sacr. rit. II. p. 295. Augusti Denkwürdigkeiten aus der christl. Archaeol. V. p. 316. Daniel. thesaur. hymnol. I. p. 119...143.): I. Cath. I, 1...8. 81...84. 97...100. — II. C. II, 1...8. 48. 49. 52. 57. 59.60.67.68. — III. C. II, 25. 93. 94. 96...108. IV. C. IX, 10...12. 19...27. 109...111. cum clausula unicuique strophae adnexa: secula seculorum, et nova stropha. — V. C. XII, 125...132. 93...102. 107...112. 117. 114. 113. 115. 133...136. — VI. C. XII, 77 ... 80. 5...8. 62...64. 69...72., recepit hunc hymnum Pius V, cf. Daniel. p. 127. VII. C. VII, 1...10. et doxologia addita. VIII. C. VI, 125...152. IX. C. V, 1...20. 25...28. 149...164. — X. C. XII, 1...4. 37...44. 85...88., recep. Pius V. - Huc accedunt hymni X. vv. 117...120. 53.....56. 33...44. 121...140., qui praesertim post Lutherum in usu fuerunt (cf. p. 39.) et saepissime rhythmis musicis accommodati sunt, vd. Luc. Lossii psalmod. sacr. veteris eccles. select. (Viteberg. 1595.) p. 351., Fr. Bodenschatz. florilegium select. cantionum Lips. 1603. La Borde Essai sur la mysique ancienne et moderne (Paris. 1780.) I. p. 43. II. p. 129. M. Gerbert. de cantu et musica sacra a prima eccl. aetate etc. Typis San Blasianis, 1774. II Tom. 4. Hymnorum precumque formulae ad Portensium alumnorum usum. Lips. 1777. Friedemann. in praefat. ad libr.,,Choräle, Lieder u. Motetten zunächst für d. Gymn. zu Weilburg, v. H. Drös.“ I. p. III.....VIII. ; et in,, Beiträge zur Vermittlung widerstrebender Ansichten über Verfassung u. Verwaltung der Gymnas.“ III. p. 138. In Thomasii hymnar. etiam vv. 1.....16. 45...48. 56...68. 157...168. eiusdem hymni extant, quapropter Daniel. p. 140. eum in exequiis defunctorum in Italia quoque usitatum fuisse opinatur, sed, num res ita se habeat, mihi quidem non liquet. — Cf. cap. II. not. 33.

-

12) De discrimine inter Prudentianos et recentiores hymnos ecclesiasticos vd. infra. - Quae ad S. S. explicandam pertinent, passim indicabimus: ex eis, quae ad artem dogmaticam spectant, doctrina de Trinitate (C. III, 1.), de Spiritu sto, quem a Deo et Christo poeta ortum putat (C. IV, 14. VI, 5.), praeter caetera commemoranda sunt. Num animae praeexistentiam (C. X, 165 sqq.) Prud. probaverit, in not. 26. exponemus. Vd. Augusti Denkwürdigkeiten V. p. 286. 296. eiusque dissert. de audiendis in theologia poetis (Jenae, 1809.), et de antiquis hymnis (ib. 1810.), quos libellos inspicere mihi non contigit. Münscher. Dogmengeschichte I. p. 50. Gieseler. Kirchengeschichte I. p. 16.

in quo sententiam de trinitate catholicam contra haereticos defendit 13). Inde enim a v. 1. usque ad v. 176. contra eos, qui patrem passum esse affirmant1), sic disputat: Pater pati non potest, quia primum loanne auctore (v. 9.) invisibilis est, neque unquam in terra apparuit, sed Filius (v. 23.). Per hune enim Pater, maiestas pura et infinita, hominibus est patefactus et illa Dei manifestatio Verbum (2óyos) vocatur, quod hominis formam N. T. induit, vetere autem variis in figuris apparuit (45... 72.) 15). Deinde is tantum spectari potest ac pati, qui nascitur, non innatus Deus, cui principium temporis non est, sed qui super omne tempus (75...100.). Quando igitur passus est Pater? Nusquam fuit in terra, sed per Verbum semper adest (120.), idque in auxilium Patris descendit (155.), ut homines ad eius exemplum mutarentur et Christo consanguineo paullatim accederent (v. 163.). Christus enim nostri est mediator et Dei (174.), per utrumque, per hominem ac Deum cucurrit, sed Pater ipse non est factus caro, caro autem ad imaginem eius sumpta post martyrium ad ipsum adscendit 16). Deinde vv. 177...

13) Inscribitur hoc poema in cdd. multis et ab Honorio Augustodun. (de gloria mart. II, 13.) de divinitale, neque scriptores veteres Apoth. et Hamartigeniam duos de trinitate libros vocare dubitaverunt, vd. Phil. Bergomens. chron. ad a. 400. (IX. p. 221.). Arevalus vero, quia in altero carmine pauca tantum de trinitate legantur, versus istos de trin. Prudentio male adscriptos [cf. p. 307.] primum de trinitate librum (!) et Apotheosin ipsam secundum censet, cf. I. p. 42. Singulae et eiusdem carminis et Hamartigeniae et Psychomachiae partes a librariis medii aevi peculiaribus titulis signantur (vd.Trithem. de scriptor. eccles. I. p. 220. Arev. I. p. 40.), quos omittendos iudicavimus, cf. p. 53.

-

14) Perstringit his versibus Prudentius aut Noetum et Praxeam, Patripassianos vocatos, qui Deum ipsum in terra apparuisse, passum ac mortuum esse docuerunt [vd. de illo Epiph. haer. LVII, 1: ἕνα Θεὸν δοξάζω, ἕνα ἐπίσταμαι καὶ οὐκ ἄλλον πλὴν αὐτοῦ, γεννηθέντα, πεπονθότα, ἀποθανόντα· et de hoc Tertull.adv. Prax. 1: paracletum fugavit et Patrem crucifixit. (de carn. Chr. 5.) — cap. 2: itaque post tempus Pater natus et Pater passus, ipse Deus dominus omnipotens Iesus Christus praedicatur. cap. 5: duos idem volunt esse, ut idem Pater ac Filius habeatur. Walch. Geschichte der Ketzereien I. p. 545. Neander. Antignosticus p. 481. Gieseler. Kirchengeschichte I. p. 216. Baumgarten-Crusius Lehrbuch d. christl. Dogmengeschichte I. p. 200. II. p. 1014 sqq. [L. Lange üb. die Behandlung der ältesten Kirchen- u. Dogmengeschichte in Illgen. Zeitschrift für die histor. Theol. II. 2. p. 25 sqq.1: aut oppugnat Priscillianistas, in Hispania tunc frequentes, qui deitatem Christi esse convertibilem et passibilem docebant, quod dogma in Toletano concilio (a. 400.) dampnatum est, cf. J. H. B. Lübkert. de haeresi Priscillianistarum ex fontibus denuo coll. Hauniae, 1840., eiusque censorem in Röhr. kritische Predigerbibliothek XXIII. p. 691.

15) Tertull. I. I. 16: Filius itaque est, qui ab initio iudicavit...ipse enim ad humana semper collegia descendit ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in sompnio, in speculo, in aenigmate: ita semper ediscebat et Deus in terris cum hominibus non alius conversari poterat, quam sermo, qui caro erat futurus.

16) In refutanda Patripassianorum doctrina Prud. a Tertulliano praeter cetera eo distat, quod ille argumenta e novo testam., hic e vetere (cf. cap. 5. 19. [Proverb. 8.1, 6. 12. [Genes. I, 26.] etc.) sumpsit, et quod ille de spiritu sancto plane tacuit, de quo hic multa disputat, vd. cap. 13. 26. 31. Schröckh. Kirchengesch. III. p. 177. Münscher. Dogmengeschichte I. p. 428 sqq. Baumgarten-Crus. 1. 1. Ceterum emanationem filii ex Dei ore, de qua Tertull. (1. 1. cap. 8., vd. nos ad Cathem. III, 2. p. 9.) pluribus egit, Prudentium quoque probare, ex v. 49. (Hoc

320. fidem catholicam contra Sabellianos defendit: Pagani, si in caelum spectabant, Deum esse regem et omnium Deorum patrem agnoscebant (190...216.), nonne nos Christiani, qui eumdem Deum iam bis,,libris et corpore, ante fide, mox carne et sanguine coram vidimus, eum esse negabimus (217...20.)? Nemo autem est, qui haec hallucinetur, sed cum Deo Patre simul Iesus Filius regnat, quem genuit Pater ex se, qui ad hunc recurrit, qui est rex mediae rationis et imae, qui est Deus et homo (224...37.). Sabellius igitur, si Filium fuisse negat, nonne Patrem ipsum laedit, quomodo enim genitor esse potest, nisi is quem generaverit existit (v. 181 sqq.)? Id autem nostra est salus, quod nunquam sine Patris nomine Filium, neque sine Filio Patrem, neque utrumque appellamus, nisi mediator interest, Spiritus stus: qui tamen non tres diversae personae esse possunt, sed unum Deum, unam substantiam divinam efficiunt 17). Deus Pater generavit Filium: ratio autem generandi nos fugit (259 sqq.), hoc unum scimus, Deum ab initio Patrem non genitum fuisse, Filium ab aeterno genitum 18), aeternum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor (282...295.). Eaque sententia all. Genes. XIX, 24. e vetere testamento confirmatur, similiter ut A. 28. et Psych. praef. 45: all. Genes. XVIII, 2. Trinitatis dogma 19). Tum usque ad v. 551. contra Iudaeos agit, quibus impp. mire favebant 20); Verbum est, quod vibratum Patris ore benigno etc.) iure potest concludi, quod moneo, ne quis poetam Pseudo-Hippolyti, qui eam reticuit, asseclam putet, cf. Münscher. I. p. 437.

17) Lactant. instit. IV, 29, 3: Cum dicimus Deum Patrem et Deum Filium, non diversum dicimus nec ulrumque secernimus, quod nec Pater a Filio potest nec Filius a Patre decerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari nec Filius potest sine Patre generari. Tert. adv. Prax. 2: Tres autem non statu sed gradu, nec substantia sed forma, nec potestate nec specie. Unius autem substantiae et unius status el unius potestatis, quia unus Deus, ex quo gradus isti et formae et species in nomine Patris et Filii et Spiritus sti deputantur.

18) Simili argumento ad Sabellium refellendum utitur Dionysius Alexandrin., cf. Athanas. de sentent. Dionys. contra Arian. Opp. I. p. 559 sqq. ed. Colon.

19) Prudentius hac in Sabellium quaestione habita alius dogmatis, nisi eum Filium negavisse mentionem non facit, quare ei ignota fuisse videntur, quae de illo haeretico dicunt Theodoret. (fab. haer. II, 9.): nai év μèv tỷ паhαιa ós лατέρα νομοθετῆσαι, ἐν δὲ τῇ καινῇ ὡς υἱὸν ἐνανθρωπῆσαι ὡς πνεῦμα δὲ ἅγιον τοῖς ἀποστόλοις ἐπιφοιτῆσαι, et Epiphan. (LXII, 1.), qui eumdem ἐν μιᾷ ὑποστάσει TOETS Evεgreia etc. docuisse affirmat: cf. Neander. allgem. Geschichte d. christl. Religion u. Kirche I. 3. p. 1016 sqq. L. Lang. Geschichte u. Lehrbegriff der Unitarier p. 120 sqq. Seriore autem tempore talia, nam sec. IV. eius haeresis asseclas Romae adhuc fuisse constat (vd. Gieseler. I. p. 219.), Prudentiano more tradita esse ex Hieronymo (ad Ephes. IV, 1. Tom. IX. p. 177. ed. Francof. 1684.) apparet: Hoc dico propter Sabellium, qui eumdem Deum Patrem arbitratur et Filium, confunditque personas, dum eamdem divinitatem in utroque deprehendit. Cf. etiam Basil. Epist. 210. Münscher. I. p. 450 sqq.

20) De Iuliano Apostata [v. 449.], Valentiniano, Maximo ac Theodosio cf. Cod. Theodos. 1. XVI. t. 8. de Iud., Cod. Iustin. I. I. t. 9. de Iud., Ammian. Marc. XXIII, 1. Rufin. I, 37. Theodoret. III, 20. De la Bletterie: das Leben des Kaisers Iulian übersetzt von J. G. Pfeil (Frankf., 1752.) p. 279. Neander. üb. d. Kaiser Iulian u. s. Zeitalter (Leipzig, 1812.) p. 145. Tillemont. hist. des impereurs V. p. 48. 288 sqq. Bossuet discours sur l'hist. universelle II. p. 72. 112. 124. (ed. Paris. a. 1817. 12.) Neander. Geschichte d. christl. Religion II. 1. p. 104.

[ocr errors]

nam tamenetsi Theodosius Iudaeorum ac Christianorum matrimonia vetuit, tamen sacra eorum libere colenda concessit 21), et quantopere Arcadius atque Honorius eos tuiti sint, quis est, qui nesciat 22). Quare, nisi fallor, poeta his imperatoribus persuadere voluit, ut ludaeos, quorum cultum cum paganis comparat, opprimerent. Vv. 552...951. Cognati sunt Iudaeis Homuncionitae, i. e. Ebionitae (p. 68. v. 552.), qui Christum hominem, non Deum fuisse affirmant (557.)23). Quod dogma Prudentius hoc modo impugnat: Sollertia humana aut ingenii est aut corporis, altera mente viget, altera viribus excellit (560.), de Christo autem haec dicere nefas, qui humanam quidem induit naturam, sed Deo natus creditur: primum, quod innuba virgo nubit spiritui etc. (571.); deinde, quod sacra scriptura eum ita nasciturum vaticinata est (577.)24), nam si Christus tamquam homo natus fuisset, Magos advenisse eumque donis cumulavisse, nemo crederet. Tum miracula patravit Christus, quem revera Deum fuisse illud miraculum docet, quo quinque panibus ac duobus piscibus ingentem hominum multitudinem satiaverit: quis hoc facere potest, nisi qui mundum ipsum pastumque omnem ex nihilo creavit (722.)? Denique idem sacro lavacro peccata, quibus homines immaculati erant, depulit (679...700.), et Lazarum e mortuis excitando mortem ipsam sustulit (770.) Deus igitur totum hominem recipit, quod totus ab ipso est, illud tumulis, hoc caelo reducens (774 sqq.)25).

21) Cod. Theod. 1. III. t. 7. de nupt. ib. Gothofred. Tom. I. p. 101. Iudaei adeo servos Christianos habebant, vd. Cod. Theod. l. XVII. t. 9. Ne christ. manc. Tillemont. 1. 1. p. 236. Bynkershoek. de cultu relig. peregr. ap. Rom. (Opp. III. p. 237.). Ambros. quoque Theodosium ob Iudaeorum tutelam vituperasse apparet ex epist. II, 17. Schröckh. I. I. VII. p. 412.

22) Cod. Theod. I. XVI. t. 8...12. Honorius postea, cum inter fratres dissensio orta esset, severiores leges in Iudaeos promulgavit, vd. Schröckh. 1. 1. p. 402. D. H. Levysohn. de Iudaeorum sub Caesaribus condit. et legg. eos spectantibus (Lugd. Bat. 1828.) p. 150. Historia Iudaica: res Iudaeor. ad haec fere temp. complex. De hebraeo in latin. versa a G. Gentio. Amstel. 1651. 4. Ceterum in Gallia et Hispania permulti reperiebantur Iudaei, nec semper quieti, cf. Rutil. Numant. Itiner. I, 381. Bail état des Juifs en France, en Espagne et en Italie (Paris. 1829.) p. 119.

23) Haec Prudentii verba Ebionitas etiam tum frequentes fuisse, quod multi VV. DD. negant (vd. Daehne in Encyclopaed. ab Ersch. et Gruber. edit. s. v. p. 283.), deinde ipsum eos, qui nativitatem Christi divinam agnoscunt (cf. Orig. adv. Cels. V, 61. Euseb. III, 27. Epiphan. adv. haer. 30. Neander I. I. I. 2. p. 619 sqq. L. Lang. die Ebioniten u. Nicolaiten, Leipz. 1828. p. 20.), ante oculos non habuisse docent. Consentit igitur cum Irenaeo (adv. haer. I, 26.) Theodoret. (haer. fab. II, 1.), Tertull. (de carne Christi 14.), August. (haer. 10.) et ceteris, sed de eorum quidem cultu Iudaico poeta luculentius non exponit, quod ea tantum, quae ad dogma de Trinitate spectarent, hoc carmine illustrari voluit.

24) Similiter iam Irenaeus (III, 21.) allato Esai.VII, 14. Ebionitarum errorem impugnaverat.

25) Huc potest referri, quod Hieronymus (comment. ad Ephes. lib. II. Tom. IX. p. 178. B) allata epist. ad Ephes. IV, 10. disputat: Hic locus adversus Ebionem et Photinum vel maxime facit. Si enim ipse est ascendens in caelos, qui de cuelis ante descenderat, quomodo Dominus noster Iesus Christus non ante Mariam est, sed post Mariam? Qui de Ebionitis plura cognoscere cupiunt, adeant Gieseler. über die Ebioniten u. Nazar. in Stäudlinii et Tzschirner. Archiv. IV. part. II.

« PredošláPokračovať »