Q. Horatii Flacci Opera omnia

Predný obal
J.H. Parker, 1851 - 270 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 53 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Strana 60 - Aethiops, hie classe formidatus, ille missilibus melior sagittis. fecunda culpae saecula nuptias primum inquinavere et genus et domos; hoc fonte derivata clades in patriam populumque fluxit.
Strana 237 - Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram Aut ad humum maerore gravi deducit et angit ; 110 Post effert animi motus interprete lingua.
Strana 245 - ... qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.
Strana 239 - Ipse sibi tradit spectator : non tamen intus Digna geri promes in scenam, multaque tolles Ex oculis quae mox narret facundia praesens. Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic incredulus odi.
Strana 135 - ... cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Strana 85 - Antoni, quotiens in altos nubium tractus. ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uvidique 30 Tiburis ripas operosa parvus carmina flngo.
Strana 38 - Barine, nocuisset unquam; Dente si nigro fieres, vel uno Turpior ungui, Crederem. Sed tu, simul obligasti Perfidum votis caput, enitescis Pulchrior multo, juvenumque prodis Publica cura.
Strana 157 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Strana 94 - Musis proelia ; non ferox Hector vel acer Deiphobus graves Excepit ictus pro pudicis Conjugibus puerisque primus. Vixere fortes ante Agamemnona 25 Multi ; sed omnes illacrimabiles Urgentur ignotique longa Nocte, carent quia vate sacro.

Bibliografické informácie