Obrázky na stránke
PDF
ePub

rendum, quod non esset labore et ingenio perfectum, mecum ipse statueram; nec esse quidquam omnium festinatum simul et examinatum, vel quod habeat et laudem diligentiae et gratiam celeritatis; hoc tamen, non opus, sed pro temporum angustiis, vix summa operis ducta lineamenta, e manibus elabi passus sum. Quae tamen nec omnino fore inutilia, aliqua reficior spe, quum hisce veluti signis firmior apud Vos eorum constet memoria, quae vox attulit uberiora atque ampliora; eaque tum naturae, tum civitatis fundamenta in conspectum adducantur, quae nostris praesertim temporibus, hinc atque inde pertrahuntur a pluribus, non sat perspecto viae exitu vel magistro. Cum res adeo amplissima et gravissima, uno tantum anno esset concludenda, scientiae potius fundamenta, quam singula eius capita, ne nihil agerem plurima complexus, seligenda mihi visa sunt atque constituenda. Tum illa obversabantur: « Litterae discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et SCIAS IPSE ETIAM DISCERE: ita ut facilis usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria, studiumque permaneat 1). »

ex

Vos itaque, iterum rogo, qua meipsum, romana scilicet, cepistis benevolentia et humanitate, haec quoque suscipite inchoata principia, rerumque semina, parva quidam nunc, sed maximi in vos amoris atque obsequii argumenta, alias, si Deus dederit, a capite resumenda.

KALEND. AUGUST. MDCCCLII.

1) Cic.,de Orat., III.

[blocks in formation]

IURIS NATURAE ET GENTIUM

PRIVATI ET PUBLICI

FUNDAMENTA.

TITULUS PRAELIMINARIS.

OPERIS CONSPECTUS ET PARTITIO.

I. Quo praesentes motus gentium spectent. II. Scientiae iuris naturae et gentium nova utilitas, ac necessitas. III. Notio iuris, nominalis, obiectiva et subiectiva. IV. Ius naturae. V. Iuris naturae amplitudo. VI. Iura scripta, sunt partim naturalia, et partim libera. VII. Iurium divisio. VIII. Iuris publici excellentia. IX. Eius tradendi ratio. X. Pandendus iustitiae fons. XI. Hominis triplex relatio: ad moralía, ad sensibilia, ad politicam societatem. XII. Hinc triplex tractationis pars, et iurium fundamentum. XIII. Scientiae iuris naturae et gentium notio, et definitio. XIV. Dei existentia et animarum immortalitas, ante omnia praestatuenda. XV. Integer naturae cursus est comprehendendus. XVI. Nostra mens, novaque in ius naturae et gentium diligentia. XVII. Auctores sunt consulendi, sed viae dux natura, eiusque auctor Deus.

1. Motus, qui nunc gentes universim exagitat, suprema

naturae et socialis vitae elementa scrutatur: unde alii denuo auream aetatem expectant, alii societatis ferme dissolutionem pertimescunt. Nimis hi atque illi: quoniam « nec laetatur Deus in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia, et SANABILES FECIT NATIONES ORBIS TERRARUM 1).

[ocr errors]

II. Scientia, quae ardentissimae huic disputationi lumen praefert, eamque moderatur, recte de Iure Naturae et Gentium inscribitur. Quae, si alias utiliter, nunc necessario evolvenda est, et ea quidem ratione, quae nostris temporibus congruat, ne electa Juventus, patriae spes, decus et firmamentum, ad ampliora studia, et publica munera perfungenda imparata accedat; neve, inter tot opinionum dissidia, a recta via se abripi sinat.

1) Sap. I, 13, 14.

1) L. 1, ff, lib. 1, t. I.

2) De Leg., 1. 3) Philipp. II.

Urget nos quoque ipsa res ubique salebrosa et amplissima, hactenus vix ac ne vix quidem a fundamentis stricte excussa vel perpolita, licet plurima a pluribus utiliter, graviter, sapienterque fuerint conscripta.

III. Ut a iuris vocabulo incipiamus, ious et iousa dixerunt Romanorum antiquissimi, qui nec litteras geminabant, nec utebantur littera canina R: postea, abiecta diphtongo, et sibilante littera in caninam versa, iura dixerunt. Qui ius ducunt a iubeo, quasi legis iussum, minus ad sententiam facere videntur: ipsi enim externum significant legis effectum. Nos, intrinsecam legis naturam, eiusque originem, sive iustitiam respicientes, ius obiective idem habemus ac iustum. « Est autem a iustitia appellatum: nam, ut eleganter Celsus definivit, ius est ars aequi et boni 1). Si vero subiective, idest iuris subiectum inspicias, definitur: Facultas moralis, personae competens, ad aliquid iuste habendum vel agendum. Hinc ius quod tibi competit, alterius debitum necessario includit; et vicissim. Iura ergo et officia sibi mutuo respondent in vitae consuetudine: imo debita praecedere videntur, ut iura constituantur. Unde enim imperandi ius in patre, nisi ex obedientiae debito, quo adstringitur filius? Quum autem legum collectiones Ius appellamus, de eorum iustitia admonemur. Illa demum scientia, quae iuri universo ordinatim e suis fontibus eruendo et declarando praeficitur, recte Iurisprudentia nuncupatur.

Est igitur ius id quod iustum sit, aequum et rectum. Consonat italicum nomen: il diritto; sive quod per se rectum sit ad iustitiae mensuram, quae prima omuium est, atque archetypa rectitudo. Si ad iustum accedat iussum, tunc iuris natura quoad omnes sui formas perficitur.

IV. Ius naturae, de quo primum scientia haec nostra inscribitur, est iurium omnium fons unde cetera proflunt; quum sine illo, nulla vitae consuetudo, nulla civitas, societas nulla effingi, vel consistere valeat. Est autem Ciceroni: « Ratio suminsita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria 2). » Vel, eodem docente: « Recta et a numine Deorum tracta ratio 3). » Hoc iure conditae gentes et imperia, quodque simpliciter erat ius naturae, factum est ius civile et gentium.

ma,

V. Nam, quum naturalis sit hominis cum homine societas, naturae ius, quasi spiraculum Divinitatis, per totum societatis

[blocks in formation]

corpus diffundebatur: primo, singulorum officia componens; deinde, totius gentis ordinem et relationes; demum, quum una sit totius generis familia, nationum inter se iura et officia constituens. Hinc iuris naturalis maiestas atque amplitudo effulget.

VI. Ergo illud ius scriptum, quod civile vel gentium appellatur, ius naturae est, quia a natura civitatibus vel gentibus est constitutum, antequam leges describerentur: paucis exceptis, quae licet non absolute praescripta sint a natura, et gentibus quasi in medium sint relicta, tamen cum pro adiunctis naturali conveniant aequitati, atque in leges abierint, naturalem obtinent firmitatem. Unde legum latorum duplex officium: 1. naturae necessaria, in quae nullam ipsi habent potestatem, sancte et integre afferre; 2. libera, ad naturalem aequitatem et publicam utilitatem accommodare.

VII. Hinc fluit iurium socialium nexus, et divisio.

Primo, ut in homine duplex est rerum ordo, duplex vita, mundialis haec, atque extramundialis altera, praesens nimirum et futura; duplex quoque ius in natura humana: ius pontificum atque imperantium; sive ius pontificium, et ius caesareum. Quam distinctionem et rerum natura postulat, et gentes omnes tenuerunt. Nam ius pontificum, et maximum dixit Cicero, et cum auctoritate coniunctum. « Quid enim, inquit, maius est, si de iure quaerimus, quam nihil domi, nihil foris per magistratus gestum sine eorum auctoritate posse cuiquam probari 1)? » Sunt 1) De Leg., II, 12. igitur sacerdotalis ac regia potestas duo quasi flumina, quibus ex uno fonte iura divina prolabuntur in humanam naturam. Est autem ius pontificium non internum vel externum, non nationale vel internationale, ex mente Conditoris, sed absolute commune et universale, quum, docente ipso Tullio, una sit civitas hominum atque Deorum.

...

Secundo, cum imperantium officia sint gentem suam intus regere, cum externis vero amicitiam colere; ius caesareum dividitur in nationale, et internationale.

Ius nationale subdividitur in privatum, et publicum: est enim complexio omnium legum, quibus natio ipsa gubernatur.

Privatum illud est, quo singulorum relationes, iura et officia deseribuntur: uti leges circa conventiones, et obligationes.

Publicum, universalem nationis ordinem, eiusque constitutionem signat ac decernit. Subdividitur in politicum, administrativum et penale. Politicum regiminis formam constituit, et judiciale

« PredošláPokračovať »