Obrázky na stránke
PDF
ePub

TITULUS IV.

LEGIS APPLICATIO AD ACTIONES HUMANAS: EARUM ENTITAS, MORALITAS, IMPUTATIO, ET CANONES.

I. Lex naturalis, homini et societati est applicanda: homini primum. II. Humanarum facultatum magistrae, lex et conscientia. III. Entitas actionis, quid, et quanta. IV. Entitatis canones. V. Actionis moralitas, eiusque primus canon. VI. Declaratur prima canonis pars. VII. Declaratur altera. VIII. Canon secundus. IX. Moralitatis elementa: obiectum; X. finis; XI. circumstantiae. XII. Quid imputatio. XIII. Prima est a conscientia. XIV. Quid, ne actio deputetur ad culpam. XV. Quid, ut vertatur in laudem, et praemium. XVI. Aeternae legis imputatio. XVII. Iniuriae vel peccata, non omnia ex obiecto, vel subiecto sunt aequalia. XVIII. Demonstratur. XIX. Stoico. rum, atque Protestantium mens, et consilium. XX. Virtutum et vitiorum discrimina natura ipsa constituit. XXI. Primus imputationis canon. XXII. Canon secundus. XXIII. Regulae servandae cum iura iuribus opponuntur. XXIV. Aeternae legis, aeterna est imputatio.

I. Quam invenimus lex, homini primum, deinde hominum

societati est applicanda, ut ius privatum et publicum aequa fronte ducamus. Horum unum praesens, alterum sequens titulus conficiet (a).

II. Facultate intelligendi, volendi, libereque eligendi, Deus hominem instruxerat, ne qui rebus ceteris dominabatur, seipsum in dominatu non haberet. Ne tamen a reliquis universitatis partibus differret, neve libertas in licentiam abiret, lege illum et conscientia communivit; quorum illa lineam signaret quam nefas esset transilire, altera ipsum de non transilienda moneret, vel de transilita iam coargueret. Illa itaque quaedam veluti norma ac libella, haec eiusdem applicatio; illa iudex, haec praeco. Hinc tota moralitatis natura et constitutio, humano institutori vel iudici exquisite perpendenda, quum de actionum imputatione fiat quaestio. Sed nec de moralitate, nec

(a) Quae hoc titulo persequimur, de actionum humanarum analysi, natura physica, morali, earumque imputatione et quantitate, iuris privati et publici consulto apprime sunt pervestiganda: tunc potissimum, cum poenae vel praemia ad iustitiae aequalitatem sint rependenda. Hanc provin ciam, prae ceteris, accuratissime versant theologi, quibus interni fori iudicia demandantur. Sed et criminalis quoque prudentiae periti: qui tamen quasi aliena, nos autem ex officio illa pertractantes. Vide RENAZZI, quondam Romani Athenaei antecessoris, Elementa iuris criminalis, lib. I, cap. 3.

[ocr errors]

de imputatione aequa et tuta erunt iudicia, nisi ab actionum entitate exordiamur.

III. Entitas actionis humanae est actio ipsa in suo esse naturali constituta, iisque elementis continetur, quibus actio ipsa perficitur. Haec elementa sunt intellectus, voluntas, libertas. Tanta igitur erit actionis entitas, quanta fuerit intellectus cognitio, appetitio voluntatis, et soluta a vi, timore, vel praevenientis passionis aestu electio libertatis.

IV. Hinc 1., si plene desint primum vel tertium, si nempe nulla sit vel intellectus cognitio vel eligendi libertas, plene deficiet actionis humanae entitas: eritque, deficiente intellectu, actio hominis, non humana; deficiente vero libertate sub violentissima et plena coactione, erit passio, non actio. Illae enim tantum actiones humanae dicuntur et sunt, quae ab homine proficiscuntur, praelucente et consulente intellectu, deliberante atque eligente voluntate.

2. Si alterum deficiat, appetitio scilicet voluntatis, ut in iudice qui metu impulsus, iniquam quam detestatur sententiam efferat, stat actio humana, minor tamen in sua naturali quantitate.

3. Si ignorantia, aut inadvertentia, vel praeveniente cupiditate, aut non absoluta violentia, minuatur exercitium libertatis; tantundem detrahetur ex action is entitate. Ratio est, quia subtractis vel imminutis substantialibus, desinit vel imminuitur actio humana.

V. Sic constituta actio si ad legem conferatur, eius convenientia vel discordantia a lege, moralitas appellatur. De qua hic primus habetur canon: Tanta est actionis moralitas, quanta eius entitas, vel voluntarius entitatis defectus.

VI. Hominis enim moraliter agentis, illud est totum et solum, quantumcumque sit, quod ex ejus intellectu, voluntate et libertate proficiscitur. Hinc quum timore compulsa voluntas, voluntas adhuc sit, compulsa quidem, sed se quoque compellens ut minas effugiat, ca quae metu fiant, in genere morum computantur. Haec autem si intrinsece mala sint, uti blasphemia vel periurium, nullo metu excusabuntur. Male itaque docet Puffendorfius «< cogi nos duplici modo: uno, quando alius valentior, per violentiam nostra membra ad aliquid agendum vel patiendum adplicat; altero, si potentior grave aliquod malum cominus intentet, nisi ultro nos ad aliquid faciendum moveamus

1) De Off. hom. et civ., lib. I, c. I, § 24.

aut a faciendo abstineamus. » Quo posito principio, concludit: Is qui eam nobis necessitatem affert, pro auctore facinoris habebitur, nobis autem imputari non poterit 1). » Perperam hic a Puffendorfio metus cum violentia confunditur. Violentia cum sit a principio extrinseco, corporis membris inferri potest, nihil conferente, qui vim patiatur. Sed actus volendi et nolendi, quum ad intrinsecam voluntatis activitatem pertineant, nec vi nec timore, nisi consentiente voluntate, extorqueri possunt. Recte Seneca: «< Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc atque illuc iactatur: in hoc supplicia, in hoc lenocinia, in hoc morbi exercentur. Animus quidem ipse sacer 2) De Consol., et aeternus est, et cui non possunt iniici manus 2).» Ergo si timore in scelera rapiatur, ipse est animus qui legi praefert iniquitatem. Unde s. Bernardus de Petri lapsu : « Negare nolebat, sed magis nolebat mori: itaque invitus quidem, sed negavit tamen ne moreretur... Haec plane voluntas reprehensione digna fuit, quia corporis magis quam animae voluit servare vitam 3). » Stat igitur actio, cui tantum subtrahitur de moralitate, quantum deest de libertate.

XI.

3) De Grat. et Lib. Arb., cap. XII, n. 38.

4) Tract. II in Epist. I Ioan. ዝ. 14.

VII. Ex altera canonis parte, voluntarius entitatis defectus, non aufert penitus moralitatem. Sic qui affectate ignorare vult ut male agat, etiam legem ignorans, totam incurrit actus moralitatem; minorem tamen, qui ignorat simpliciter, et quidem pro negligentiae quantitate.

VIII. Canon secundus: Moralitatis elementa sunt obiectum, finis et circumstantiae.

IX. 1. Obiectum. Nam voluntas per liberam appetitionem atque electionem, obiecta bona vel mala quasi ad se attrahit, iisque adglutinatur. Unde Augustinus: « Talis est quisque, qualis eius dilectio est. Terram diligis? Terra eris. Deum diligis? Quid dicam ? Deus eris? Non audeo dicere ex me. Scripturas audiamus: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes. 4).» Insita igitur obiecto concupito bonitas aut pravitas, in concupientem animam illabitur.

X. 2. Finis. Hic in humanis actibus latius dominatur, et quasi principatum habet. Quaecumque enim sint obiecti qualitates, extra nos sunt, quamvis dum illud amare incipimus, ei similes efficiamur. Finis vero ex poenitissima agentis anima proficiscitur, totamque exprimit eius malitiam vel bonitatem. Nihil mirum igitur, si in rebus quarum indifferens est obiectum,

tota actus moralitas ex fine et circumstantiis coalescat. Sic deambulatio, si valetudinis causa exerceatur, bona erit; si ad struendas inimico insidias, mala. At quae ex obiecto mala sunt, quidquid politici effutiant, nullo honesto fine cohonestari possunt: quum finis non tanta sit vis, ut obiecta per se mala efficiat bona. Periurium erit, etsi in salutem innocentis dirigatur. Quae autem ex obiecto bona sunt, ex fine bono fiunt meliora, ex malo mala. Sic tributum pauperi subsidium ad illum a latrociniis et caedibus revocandum, utroque ex capite optimum; ad largitatis famam aucupandam, vel quod peius, ad pauperem in iniqua facinora pelliciendum, turpe et iniquum. Imo actio quaevis ex malo fine, adhuc mala erit, licet forte in bonum exitum evaserit. Quod Pheraeo Iasoni contigisse narrat Valerius Maximus: cum enim quidam Iasonis exitii cupidus, eum inter insidias gladio percussisset, « vomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem pestifero malo liberaret 1). » Quis, alioquin tam utile facinus, in aequitatis vel humanitatis officia conscriberet?

XI. 3. Circumstantiae. Circumstantia est accidens quoddam moraliter afficiens actum humanum in suo genere atque natura iam constitutum. Aggravantes vel extenuantes, in iudicium adducantur: sunt enim morales unius eiusdemque actionis partes, plurimumque refert, an quis scienter vel ignoranter, sponte vel coacte, plena an praecipiti impetu intercepta advertentia, intense vel remisse fecerit. Hoc autem versiculo comprehenduntur.

Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.

XII. Actio, quam hactenus contemplati sumus, ex suo esse naturali et morali coalescens, res est agentis, eum ligatum habet, eique imputatur. Est igitur imputatio iudicium, quo actio humana, ad meritum vel demeritum, ad laudem vel vituperium, ad praemium vel ad poenam, auctori suo adscribitur.

XIII. Prima imputatio fit ab agentis conscientia. Antecedens conscientia iudicium fert de actione suscipienda, et definitur actus intellectus, dictans quid hic et nunc amplectendum sit vel fugiendum. Consequens, iucunda est vel acerba factorum recogitatio, domesticum tribunal, vitae balsamum aut venenum mentis angelus aut furia, in recte factis solamen, vel miserrimum inter fortunata scelera supplicium. Mens enim quae legem tenens, statuit se in illam agere velle aut iuxta illam,

[ocr errors]

I) Val. Max. I, 8, ext.

statim et suae actionis fit conscia, et eam totam sentit sibi cum sua bonitate vel iniquitate esse adscribendam. In hunc finem, intimum adeo tribunal institutum est a natura: neque mens culpabiliter ignorans, vel errans, vel alio se convertens, hoc inhabitantis Divinitatis tribunal et iudicium effugiet vel evertet.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIV. Duo hic proponuntur: 1. Quid, ne actio deputetur ad culpam; 2. quid, ut in laudem vel in praemium vertatur. Ad 1. Ne actio deputetur ad culpam, necesse est 1. ut conscientia illam innocentem iudicet, certis vel prudentibus saltem argumentis innixa; 2. ut rationi vel legi repugnare nullo modo velit; 3. ut error sit invincibilis si forte errare contingat. Nam certum, vel saltem prudens dictamen de actionis honestate, rationalem decet creaturam: quae, nisi praeclarissimas recte agendi et prudenter iudicandi facultates, in re omnium maxima, scilicet in moribus, adhibeat, seipsam et Creatorem contemnet. Si autem legis, etsi putatitiae, violationem decernat, iniquum vere animum in legislatorem ostendet. Unde: Dicendum, quod simpliciter omnis voluntas discordans a ratione sive recta sive errante, semper est mala 1). Ergo qui rationem contemnit vetantem vel praecipientem, etsi errantem, mente contemnit praeceptum Dei; eiusque fit criminis reus, quod'animo gesserat. Sed ex adverso, non omnis mala actio imputationem effugiet, quae ut bona habita sit; verum illa tantum quae invincibiliter ut talis habita fuerit. Sic, ut blasphemum, et persecutorem, et contumeliosum, se Paulus fatetur, imo illum omnium manibus Stephanum lapidasse dicitur ab Augustino, 2) I ad Timoth., etsi ignorans (non invincibiliter) in incredulitate fecerit 2); et illi deicidii crimen in seipsos intulerunt, qui, si cognovis3) I ad Co- sent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3).

1) S. Thom. I, II, q. 19, a. 5.

I, 13.

rinth., II, 8.

[ocr errors]

XV. Ad 2. Ut actio bona sit, necesse et 1. ut vere talis sit undequaque, ex obiecto scilicet, fine et circumstantiis. 2. Ut pro tali ab agente dignoscatur atque appetatur. Duplex siquidem in una eademque actione, bonitatis elementum: bonitas rei, et bonitas agentis.

XVI. Sed, ut ut imputationis iudicium conscientia efferre cogatur in semetipsam, illud, si recte incedat, non sibi ipsa effingit, verum ex illa haurit curia, cui aeterna lex praeest, aeternus iudex, et legislator. Quidquid enim peccat homo vel in se vel in alios, in aeternam peccat legem, quae ubique ordinem conservari iubet, perturbari vetat. Inde vero quum omnis fluat

« PredošláPokračovať »