Obrázky na stránke
PDF
ePub

est nunc, et qualis futura est, ut totius illius pateat cursus et finis, iuraque iuribus respondeant; quae illi ex naturae penu deficient, eadem non dedignabitur a iure divino postulare ac percipere (a).

Quae si recta est sententia, nostram agendi rationem simul exposuimus et tuiti sumus. Quum enim probe inspexerimus, quantam in iura et officia cladem intulerit ratio sibi ipsi relicta, ut tandem ex Samuele Cocceio « ipsa existentia eiusmodi iuris pluri1) Vid. pag. 7. bus suspecta visa fuerit 1); » creatam rationem ad divinam extollere, quando necessitas impelleret, nobis mens atque animus fuit. Eo vel maxime, ut a principio innuebamus, quod humana ratio non errore tantisper delectata, sed naturalem hominum constitutionem, iura imperantium et populorum, religionem denique ipsam recudendi vel creandi munus atque imperium sibi contulerit. Inde naturalibus et divinis socialis vitae fundamentis, quibus europeae gentes adoleverant, late concussis, triplex iurium et societatis ordo,

(a) Eo iam pervenimus, sive antiqua, sive nova tempora inspiciamus, ut rationis infirmitas ad Iuris Naturae et Gentium scientiam absolutissime perficiendam, populisque commendandam, sese manifestissime prodiderit. Indignantis forsan animi haec Pascalii verba: « On ne voit presque rien de juste et d'inJuste qui'ne change de qualité en changeant de climat. Trois degrés d'élévation du pôle renversent toute la jurisprudence. Un méridien ou peu d'années de possession, décident de la vérité. Les lois fondamentales changent; le droit a ses époques. Plaisante justice qu'une rivière ou une montagne borne! (PASCAL, Pensées, I par., ch. 6, art. 8). » Nimia haec sint: numquid vero penitus falsa, ubi sola ratio populis vel legibus praefuit? Addit : « Le larcin, l'inceste, le meurtre des enfants et des pères, tout a eu sa place entre les actions vertueuses (Ibid. ). » Vera nimis! Aderat nempe ratio, aderat ius, ipsaque natura aderat ; sed homo, leges, populorumque mores, aliam fere naturam sibi constituerant. Prosequitur enim : « Il y a, sans doute, des lois naturelles ; mais cette belle raison corrompue a tout corrompu: Nihil amplius nostri est; quod nostrum dicimus, artis est; ex senatus consultis et plebiscitis crimina exercentur; ut olim vitiis, sic nunc legibus laboramus (Ibid., art. 9 ). » Utinam infirmi haec essent animi, vel doloris aestu abrepti! Sed quid, cum gentium leges et facta inspicienda suscipimus ? Quid, si patrum recordatione, deleto Numinis cultu, ara Deae RATIONI, dum ipsa maxime insaniret, extructa fuit? Hinc itaque rationis excellentia, illinc eius fatuitate vel perversitate coarctamur. Quo pergimus? Quae inde naturae vel gentium iura depromemus vel extricabimus? Iuris Naturae magistro, ut arbitramur, duo sunt perficienda: I. rationem expolire, eiusque oracula postulare, qua illa ex Deo est, atque divina; 2. ubi haec deficiat, imo ne deficiat, longe superiorem aliam compellare rationem, aeternam nimirum sapientiam super omnia manentem, unde universa descripta sunt iura (s. AUG., Confess., VIII, 9, 3). Haec si non fracto animo perficiamus, Iuris Naturae et Gentium restaurationem, quam sapientes praestolantur, tandem aliquando ingrediemur. Haec enim duo nobis comparabimus: iuris philosophiam, quae methodum subministret; ius divinum, quod in contexenda iurium serie, ita omnium est iurium exemplar ac fundamentum, ut, illo submoto, nulla unquam iurium vel officiorum scientia nec perfici, nec constitui possit.

mam,

rationalis, civilis, et politicus, tubari ac misceri visus est. Siquidem ratio a Divinitate abstracta, se adeo iuribus solvendis aptissirecomponendis vero ineptissimam, factis et experimentis prodiderat, ut in ordine morali, virtutum vitiorumque fines vix alicubi constiterint; in civili, proprietas, qua fere sola, quaelibet iuria civilià continentur, suis e sedibus revulsa, iam iam ipsa concideret; in politico demum ordine, auctoritas quam homines in gentium vel imperiorum nomina coadunantur, imperantium denique populorumque iura et officia pessum irent.

Posterioribus verbis, propositae nobis viae cursum atque ordinem, vix cogitantes attigimus: illuc enim properandum, quo editis compellimur ruinis, restaurationis, ut auguramur, aetatem ingressuri. Quae ut qualis est in votis, sic et in factis habeatur, iurium cognationes et foedera, humanaque iura divinis sic erunt concilianda, ut sibi congruant humanae et divinae iurisprudentiae fundamenta, hic vel illic constabilienda firmius, vel penitus reficienda.

Paucula quae in hanc rem, praestricto calamo ad vestram conscripseram utilitatem, Vos libenti animo accipite, Lectissimi iuris Canditati, studiis mihi et benevolentia coniunctissimi. In illam patrum iurisprudentiam, quae partum armis Imperium, iuris commercio, legumque maiestate continuerat, viriliter incumbite. Quidquid enim a Graecis philosophis de honesto et iusto, de finibus bonorum et malorum, de regendis populorum moribus, de legibus et civitate effundebatur; totum collectum fuit a iurisconsultis nostris, atque (ut ipsi poterant), nugis excussis, traductum in Urbem. Ad naturam scilicet condita Gens Romana, si usquam alia, naturalis philosophiae dignitatem in iurisconsultorum scholas, atque in romanum forum transtulerat. Unde, extinctis armis, legum adhuc sapientia orbi dominatur. Sed, primo, rigens ac ferreum legis imperium, nondum naturali aequitate in leges invecta; multa autem in formulis tritura fori, quam repellit naturae simplicitas, et ingenua iustitiae maiestas. Neque Theodosii vel Iustiniani opus, a legis arbitrio, vel ab ethnica labe undequaque abluitur. Naturae enim atque imperiorum fundamenta nondum satis patuerant, neque poterant, ubi homines, servitutis iure, vix a brutis discriminabantur. Neque vero, quod maximum est, evangelicae sapientiae et aequitatis iussa adeo iurisconsultorum mentes impleverant, ut divino lumine rationalem naturam quaquaversus pervaderent ac reficerent.

α

Esto itaque, a nihil in civitate tam diligenter retinendum, quam ius civile 1), quo domus iurisconsulti fit totius oraculum civitatis 2); »> nisi tamen legum magistram atque interpretem adhibeamus naturam, illi Ciceronis questus semper recurrent: « Veri

1) Cic., pro Cae cina. 2) Id.,de Orat. I.

iuris, germanaeque iustitiae solidam et expressam effigiem nullam

1) Dé Off., III. tenemus, umbra et imaginibus utimur 1). » Quapropter, incoeptam Ciceronis aevo legum restaurationem, per naturalem aequitatem, nos iterum hac nostra aetate, divino lumine superinducto, quo tota reviviscit ac laetatur natura, resumendam arbitramur. Nam dum in re forensi, plurima hodiernis moribus vel supplenda sunt in iure romano, vel emendanda, vel praecidenda; tum maxime novam postulat sapientiam ius civitatis et gentium. Cum enim tota iurisprudentia frugifera sit et fructuosa, nec ulla pars eius inculta et deserta; tum nullus in ea feracior est locus vel uberior, quam de lure naturali sive privato sive publico, a quo non tantum constanter honesteque vivendi praecepta, sed gentium quoque et imperiorum ducuntur initia, progressiones et firmamenta. Quum autem praesens, qua homines et populi fruimur, urbanitas et civilitas, non naturae simpliciter fructus sit, sed restauratae per Evangelium naturae; nihil iam affirmabitur clarius vel securius, quam nos paulatim ad ethnicorum reversuros caecitatem, qua non placidissimum Numinis imperium, sed homo in hominem dominabatur, nisi ad Ius Evangelicum, iura gentium vel emendentur vel describantur.

Excellentissimum hoc, privatae et publicae Iurisprudentiae restaurandae opus, ad perfectam illius mentis rationem ex qua iura omnia profluunt, quibus aptius quam Vobis, Catholicae Urbis Filii, commendabitur? Vobis ingenii vires traditae sunt a natura, ni forte haec non sit tellus, quae Ciceronem naturalis prudentiae patrem, aliaque ingenii lumina tulit, quae toto adhuc orbe inclarescunt. Vestra est, dummodo colligatur, tot tamque praestantissimorum suppellex, cuius vel particula, alia gens summopere laetaretur. Quid dicam? Nonne in medio vestri illa constat Sedes, quae dum totius est orbis mater et magistra, Vos primum divinitus fovet, nomen vestrum gentibus infert spectandum et colendum, urbemque vestram christiani, civilis nempe orbis, principatu auxit atque adornavit? In Vos igitur omnium oculi convertuntur, Romani Adolescentes: Vos, ut aliquid Roma, suaque expectatione dignum inspiciant, efficite. Sed quid nobilius vel gloriosius efficietis, quam ut ubi Fidei sedes, hinc quoque Sapientiae sedes latissime dominetur? Numquid religio sine sapientia, an sapientia sine religione permanebunt ? Etsi vero sapientia, nullius urbis, sed orbis incola et civis sit, numquid tamen alia urbs dignior, qua divina humanaque iurisprudentia arctiori foedere consocientur ? Num excelsius imperium hominibus datum, quam ut eiusdem consortes naturae, iuris quoque societate regantur? Mihi quidem si aliam loci patriam sors attulit, in hanc iuris patriam, invictissima PONTIFICIS be

nignitate adscitus, dum hac fruar luce, illam, Vosque simul toto corde amplectar, nec dimittam (a).

Valete, Iuvenes spectatissimi ac desideratissimi. Rei quam agitis diligenter incumbite, perdurate, intendite. Nam «< sine studio et ardore quodam amoris, in vita nihil quicquam fit egregium 1). » Qui experrecta atque excelsa ingenii vi praediti sunt a natura, illa meminerint: « Non potest in eo esse succus diuturnus, qui nimis celeriter est maturitatem assecutus 2). » Imo et ipsa « parum valet doctrina, nisi industria, studio, labore, diligentia comprobetur 3).» Quibus autem natura minora data sunt, non ita desperandum, quasi ipsi a plurima gloria arceantur. Non enim Homero soli locus est, aut Sophocli, aut Pindaro; nec Aristotelem in philosophia deterruit amplitudo Platonis; tantaque multitudo ingeniorum fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut cum summa miremur, inferiora tamen probamus. Neque illud quod est optimum, desperandum est: quum in praestantibus rebus, magna sint ea, quae sunt optimis proxima. Erunt autem, si ingenium opere et diligentia perficietis: « Diligentia in omnibus rebus plurimum valet haec praecipue colenda est nobis, haec semper adhibenda, haec nihil est quod non assequatur: qua una virtute omnes reliquae virtutes continentur 4). »

1) Cic.,deOrat.,I.

2) Id.de Orat.,II.

3) Id., ad Heren.,, II.

II.

4) Id.,de Orat.,

5) Id., Cat.Maior.

6) Id., de Leg., I. 7) Id., Off., II.

Dixi quae agenda, nunc quae ex Cicerone omittenda sunt. Naturae officia et iussa persequentibus, primo a voluptate abstinendum. Nam << in voluptatis regno non potest virtus consistere 5). » Imitatrix est boni voluptas, malorum mater omnium, cuius blanditiis corrumpuntur quae natura bona sunt 6). » « Voluptates, blandissimae dominae, saepe maiores partes animae a virtute detorquent 7). » Cur vero tantam animo cladem infert voluptas? Quia sensum pro ratione habet, impedit consilium, mentem a sua sede dimovet : «< Qui voluptati deditus est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque sunt dicenda optima quae sunt suavissima 8). » « Impedit 8) Id., de Fin., II. consilium voluptas, rationi inimica; ac mentis, ut ita dicam, perstringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium 9). » Hinc « quo maior est voluptas, eo magis mentem a sua sede et statu dimovet 10). Eversa igitur mente, et corrupta voluptatibus natura, quam, nisi Epicureorum, dabimus de naturae officiis et iuribus tractationem? Sed fracti voluptatibus animi, a rerum quoque publicarum tractatione amoveantur: « Qui voluptatibus ducuntur, et se vitiorum illecebris, et cupiditatum lenociniis dediderunt, missos faciant honores, nec attingant rempublicam; patiantur viros

(a) « Itaque cum ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris. Sic nos et eam patriam ducimus, ubi nati; et illam qua excepti sumus. Dulcis autem non multo secus est ea quae genuit, quam illa quae excepit (CIC., De Leg., II, 2). »

9) Id., Cat. Mai.

10) Id., Paradox. I.

1) Cic. pro Sext. fortes labore, se suo otio perfrui 1). » Quare, animulis quibusdam
licet durissima, haec tamen praecipienda : « Omittendae sunt omnes
voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, con-
2) Id., pro M. vivia, sermo etiam pene omnium familiarium deserendus 2). » Quo-
rum si laudabilis quandoque levis quidam haustus, ut vires ad
laborem reficiantur, tamen « NEMO EST DIGNUS NOMINE HOMINIS,
3) Id., de Fin., QUI UNUM DIEM TOTUM VELIT ESSE IN VOLUPTATE 3). »
II.

Coelio.

En, ingeniosissimi Adolescentes, qua nos ipsos sapientia et fortitudine, patriam vero solida et expressa, non adumbrata gloria augere possimus. Sed et studiorum methodus adhibenda. Ante omnia, «< multa magis quam multorum lectione, firmanda mens, et ducendus color,» si Quintiliano credimus. Studiis enim certis, Seneca praecipiente, immorari et enutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in animo feliciter haereat. » Sed nos, quod dolebat Verulamius, cum vix ad solida et necessaria sufficientes simus, in vacuis et futilibus ingenium atterimus; et « quemadmodum omnium 4) Sen., ep. 106. rerum, sic maxime litterarum intemperantia laboramus 4). » Iamque illud quod Tullius lamentabatur « oppressi sumus opinionibus 5) Cic.,de Orat., non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum 5) ; » III. quandonam latius quam nostra patuit aetate? Scilicet, scientiis nec insudamus nec consenescimus, et frustula vix colligentes, in misera paupertate superbissime invanescimus (a).

proem.

Vos saltem, non iuris modo sed patriae Candidati, summa ope et alacri studio diu perdiscite quae in publicum effundatis ; quamque magna sit res patriae gerere magistratus, sedulo recogitate, ne tanto muneri impares inveniamini; ad quod, nisi toto 6) Institut., legitimo opere perfecto, accedendum, monebat Imperator 6). Nec vobis nimium fidentes, verecundiam diligite qua virtus innutritur atque augetur, patrum sapientiam atque experientiam adhibete. Nam << maximae respublicae per adolescentulos labefactatae, a senibus sustentatae et restitutae sunt cum enim ad gubernacula reipublicae temerarii atque audaces homines accedunt, maxima 7) Cic.Cut.Mai. atque miserrima naufragia fiunt 7). » Qua commotus ratione, dux ille Graeciae nunquam optabat, ut Aiacis similes decem haberet, sed ut Nestoris: quod si acciderit, non dubitabat quin Troia brevi esset peritura. Romanorum credite sapientissimo atque expertissimo:

8) Id., loc. cit. « Temeritas cum sapientia non commiscetur 8). »

Hisce praemonitis, dum nihil in conspectum vestrum affe

(a) Multos cognovimus qui taedio laboris, confugerunt ad haec diverticula desidiae: quorum alii se ad album et rubricas transtulerunt, et formularii, vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, formulas iuris consectantes, et ex iis causas agentes (QUINTIL., Instit., XII, 3 ). » Cicero autem ipse : << Iurisconsultus ipse per se nihil, nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum (Cic., Orat., I, 55). »

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »