Obrázky na stránke
PDF
ePub

Palæstinam, post varias afflictiones et certamina, significavit per varias tribulationes ingrediendum esse in Regnum Colorum.

IX. Tertius Tropologicus sive moralis est, quando res gestæ sunt signa eorum, quæ nos agere debemus: ita ex præcepto Deuter. cap. 25. V. 4. "Non ligabis os bovis "terentis in area fruges tuas;" probat Apost, 1. ad Cor. cap. 9. deberi Prædicatoribus Evangelii alimoniam ab iis, quibns illud annuntiant.

Sensus prædictos explicant versus sequentes:

"Litera gesta, docet, quid credas allegoria,
"Moralis quid agas, quid speres anagogia."

"Jeru

Quatuor hos sensus complectitur unica hæc vox "salem:" in sensu quippe literali significat notissimam Palæstina Metropolim, allegoricè significat Ecclesiam militantem, tropologicè, seu moraliter, animam justi, et anagogicè Ecclesiam triumphantem.

An omnis Scriptura habet sensum literalem ?

X. R. Affirmativè, proprium scilicet, vel improprium; nam prius est per verba aliquid significari, quàm per res verbis significatas; unde, ut dicit S. Thom. 1. p. q. 1. art. 10. in "Corp." "Sensus spiritualis seu mysticus super literalem "fundatur et eum supponit."

Non omnis tamen Scriptura habet sensum literalem proprium; ut v. g. hæc: "Petra erat Christus," cujus sensus literalis est improprius.

An textus aliquis Scripturæ S. potest habere plures sensus literales immediatè à Spiritu S. intentos?

XI. R. Affirmativè, hæcque sensuum multiplicitas excellentiam Scripturæ Sacræ plurimùm commendat: exemplum habetur in his verbis Psalmi secundi “Filius meus es tu, "ego hodie genui te," quæ triplicem habent sensum literalem; 1o. enim significant æternam Christi generationem ex Patre. 2°. temporalem ejus Nativitatem ex Virgine, et 3o, Apostolus Paulus Act. cap. 13. eadem interpretatur de Resurrectione Christi, eò quòd Resurrectio, quæ est nova animæ cum corpore unio, sit quædam regeneratio.

Dices: si unius Scripturæ sint plures sensus literales, non erit certa regula, nullumque firmum ex ea poterit deduci argumentum.

R. Negando antec. quia cùm unusquisque illorum sensuum sit intentus à Spiritu Sancto, est regula certa, et ex

unoquoque illorum firmum deduci potest argumentum, modò constet singulum esse genuinum.

An omnis Scriptura habet sensum Mysticum?

XII. R. Negativè, nam v. g. istud Matth. cap. 22. "Diliges Dominum Deum tuum," cæteraque juris naturæ præcepta, non habent nisi sensum literalem.

An ut ex literali, ita ex sensu mystico efficax potest deduci argumentum ?

R. Affirmativè, modò constet sensum Mysticum à Spiritu S. esse intentum ; id autem constat, si vel ipsa Scriptura id exprimat, prout citata verba Deut. cap. 25. "Non ligabis os bovis," &c. exponit Apost. 1. ad Cor. cap. 9. vel si hoc doceat Ecclesia, aut unanimis Sanctorum Patrum con

66

sensus.

An præter jam dictos Scripturæ Sacræ sensus non datur alius, qui dicitur accommodatitius ?

XIII. R. Sensus accommodatitius est, qui nec immediatè per verba significatur, nec mediatè per res verbis significatas, sed qui ad aliud quidpiam significandum applicatur seu accommodatur v. g. à concionatore: unde propriè non est sensus Scripturæ Sacræ, cùm non sit à Spiritu Sancto intentus.

XIV. Usum sensûs accommodatitii esse licitum probat mos Ecclesiæ, quæ B. Virgini plurima ex libro sapientiæ, variaque alia aliis Sanctis accomodat : imò et ipse Christus Matth. cap. 15. V. 8. Scribis et Pharisæis sui temporis applicat verba Isa. cap. 29. " Populus hic labiis me honorat:" dicta ad Judæos tempore Isaïæ.

Usus ille in rebus honestis ex bono fine licitus est etiam privatis; hinc tam frequens illius usus apud SS. Patres et pios concionatores: nec dubium, quin Spiritus S. similes sensus legentibus quandoque suggesserit, ut idcirco S. Aug. illos vocet sensus Scripturæ Sacræ.

XV. Observa tamen, plures sæpe abuti verbis aut sententiis Scripturæ Sacræ, cùm ea in communi sermone, vel aliter ad res profanas, facetias, &c. accommodant; hoc enim vetat Sanctitas et reverentia verbo Dei debita.

N. 63. DE OBSCURITATE SCRIPTURÆ SACRÆ.

I. Scriptura in variis locis obscura. II. Probatur. III. Undenam id oriatur.

AN Scriptura Sacra est obscura ?

I. R. Scripturam Sacram variis in locis obscuram esse, certum est contra hæreticos.

66

II. Probatur ex Act. cap. 8. ubi ab Eunucho legente Isaïam petit Philippus V. 30. "Putasne intelligis quæ legis ?" qui ait V. 31. "Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?" item ex Epist. 2. Petri cap. 3. ubi loquens de Epistolis Paulinis dicit: In quibus sunt 66 quædam difficilia intellectu."

66

;

Probatur etiam ex unanimi SS. Patrum consensu ; quin et ipsæ hæreticorum dissensiones id luculenter evincunt cur enim, si Scriptura ubique clara est, ut aiunt, ipsimet inter se dissident, Synodos cogunt ad dirimendas controversias cur aliter Lutherani, aliter Calvinistæ Scripturam intelligunt ?

Quare sensus Scripturæ Sacræ sæpe est obscurus?

III. R. In primis obscuritas illa oritur partim ex Mysteriis, quæ ibi continentur, et humanum captum superant ; partim ex phrasibus isti linguæ propriis, in qua libri sacri fuerunt conscripti; partim ex figuratis locutionibus; et partim ex sententiis in speciem contrariis.

Sed nec defuerunt rationes, ut modo obscuro proponeretur: 1°. quidem ad retundendam superbiam nostram, quatenùs ex hoc ignorantiam nostram confiteri, et sapientiam à Deo postulare cogimur.

2o. Ad Scripturæ S. majestatem et reverentiam ; etenim facilè investigata plerumque vilescunt.

3o. "Ut studiosa mens et quæsitis exerceatur utiliùs, et "uberiùs lætetur inventis" ait S. Aug. quæ enim labore et longo tempore parta sunt, magis amantur et constantiùs permanent.

4°. Ut Mysteria ab infidelium irrisione abscondantur.

N. 64. DE LECTIONE SCRIPTURE SACRE.

I. Lectio Scripturæ Sacræ non omnibus necessaria. II. Necessaria tamen est Sacerdotibus. III. Lectionem Scripturæ Sacræ non prohibet Ecclesia. IV. Sed in lingua vulgari sub certis tantùm conditionibus permittit. V. Probatur ex regula quarta indicis. VI. Quæ urgetur ab Episcopis Belgii Catholici. VII. Objectiones.

AN Lectio Scripturæ S. est omnibus necessaria, vel præcepta?

I. R. Non omnibus necessariam vel præceptam esse patet ex praxi et doctrinâ universalis Ecclesiæ: quapropter in Bulla " Unigenitus," circa hanc rem damnata est propositio 79. "Utile et necessarium est omni tempore et loco

"et omni personarum generi studere et cognoscere spiri"tum, pietatem, et mysteria S. Scripturæ:" huic junge propositiones 80, 81, 82, 83, 84 et 85. in eadem Bulla damnatas.

Probatur ulteriùs: aliorum in Ecclesia est docere, aliorum est scientiam et legem ex ore Sacerdotum requirere: simili ferè modo, quo in Republica civili non omnium est leges scrutari, controversias dijudicare, &c.

Confirmatur: quia S. Aug. lib. 1. "de Doctrina Chris"tiana" cap. 39. tradit, quòd quædam Ecclesiæ, per duo et ampliùs sæcula, substiterint absque Scripturis: accedit, quòd multi fideles legere nesciant, quibus nec opportunum est, habere aliquem qui prælegat.

Deinde Scriptura Sacra non nisi Latinè, Hebraicè vel Græcè legebatur in Ecclesia usque ad sæculum IV. et in Hispania non nisi Latinè usque ad sæculum VI. et in Anglia usque ad sæculum VII. ut testatur Beda; docetque Harney, quòd majores nostri Biblia in linguam vulgarem conversa primis octo sæculis post Christianismum hic plantatum non habuerint.

Si autem Patres judicassent promiscuam Scripturæ Sacræ lectionem esse necessariam, prout Quesnellus cæterique hæretici clamitant, indubiè eam in linguam vulgarem transtulissent.

II. Sacerdotibus tamen et Præpositis Ecclesiæ, quibus incumbit onus docendi et arguendi, studium Scripturæ Sacræ ratione statûs et officii est necessarium, secundùm quod dicitur Malachiæ cap. 2. V. 7. "Labia Sacerdotis custo"dient scientiam, et legem requirent de ore ejus ;" ut proinde meritò statuerit Excellentissimus Dominus ArchiEpis. Mechl. in Decreto suo de 12. Martii 1762. neminem à se ad Sacros Ordines admissum iri, nisi præcipuos Scripturæ Sacræ libros diligenter pervolverit.

An lectio Scripturæ Sacræ est omnibus licita?

III. R. 1°. Ecclesia lectionem Scripturæ Sacræ in lingua Hebraica, Græca vel Latina nullo decreto, ne ipsis quidem Laïcis, prohibet. Ex lege tamen naturæ ab illa abstinendum est, si lectio illa defectu idoneitatis, vel dispositionis animi, foret pravi usûs, ut erat respectu illorum, de quibus agit S. Petrus Epist. 2. cap. 3. V. 16. “Quæ indocti, et "instabiles depravant ad suam ipsorum perditionem."

IV. 2°. Lectionem Scripturæ Sacræ in lingua vulgari laïcis aut cujuscumque conditionis hominibus Ecclesia absolutè non prohibet, sed eam non nisi cum magnis cautionibus permittit.

V. Hæc Ecclesiæ disciplina, quæ jam ante usu recepta erat in particularibus Ecclesiis, pro universali Ecclesia stabilita fuit per regulam quartam indicis ad calcem Concil. Trident. his verbis: "Cum experimento manifestum sit, si “S. Biblia vulgari linguì passim sine discrimine permittan66 tur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quàm "utilitatis oriri, hac in parte judicio Episcopi, aut Inquisi"toris stetur, ut cum Consilio Parochi vel Confessarii, "Bibliorum, à Catholicis authoribus versorum, lectionem "in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex ejusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse: quam facultatem in scriptis "habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere seu "habere præsumpserit, nisi priùs Bibliis Ordinario redditis, "peccatorum absolutionem percipere non possit... Regulares "verò non nisi facultate à Prælatis suis habità, ea legere "aut emere possint."

[ocr errors]
[ocr errors]

VI. Porrò, si quædam puncta excipias, ut sunt de venia in scriptis obtinenda, de Bibliorum redditione absolutioni præmittenda, et Ordinario facienda, legis istius observantia severè urgetur ab Episcopis Belgii Catholici, ut videre est apud Harney: et quantùm ad hanc Diœcesim vide Syn. Diœces. tit. 1. cap. 8. et priorem Epistolam Pastoralem Humberti à Præcipiano.

Imò juxta Steyaert recepta est Lex et hucusque servata (cum varietate quadam pro genio regionum) in parte orbis Catholici multò maxima, imò in orbe merè Catholico toto: solùm ubi inter hæreticos degendum fuit, plus indultum

est.

Observa, quòd juxta dictam regulam potestas concedendi licentiam legendi Scripturam Sacram in lingua vulgari, competat Episcopo, vel Inquisitori, non Parocho, aut Confessariis, nisi hæc potestas ipsis sit concessa.

Prohibitio retinendi et legendi Biblia vernacula comprehendit etiam partes tam vet. quàm novi Testamenti, quas usus non excipit: excipiuntur autem usu Psalmi aliqui, Cantica, et Passio Domini in libris Precum inserta. Pariter usus in pluribus locis obtinet, quòd vernaculè legantur Epistolæ et Evangelia per annum in Missa cantari solita, item historia veteris et novi Testamenti.

Docet Sylvius in resolutionibus variis, verbo "Biblia," quòd Pastores, Concionatores et alii, qui ad Parochi aut Concionatoris munus præparantur, possint uti Scripturà in lingua vulgari; quòdque hæc facultas sit ipsis concessa hoc ipso, quo ad tale munus deputantur ; vel certè concessa

« PredošláPokračovať »