Obrázky na stránke
PDF
ePub

N. 71. DE IIS, QUI SUNT IN ECCLESIA.

I. Non baptizati non sunt in Ecclesia. II. Nec Catechumeni. III. Nec qui putantur baptizati. IV. Nec hæretici vel apostata manifesti. V. Nec manifesti schismatici. VI. Nec excommunicati.

AN non baptizati sunt in Ecclesia?

I. R. Negativè: quia Baptismus est janua, per quam ingredimur in Ecclesiam, ut docet Trid. Sess. 14. cap. 2. unde etiam Actor. cap. 2. illi, qui baptizabantur, dicebantur apponi," utique ad Corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia: ergo ante non erant de Ecclesia.

66

An equidem Catechumeni dici non possunt esse de Ecclesia?

II. R. Negativè, propter eandem rationem, quòd necdum ingressi sint per Baptismum.

Obj. Juxta Conc. Lateran. IV. extra Ecclesiam nemo potest salvari; atqui Catechumenus potest salvari per contritionem perfectam : ergo est in Ecclesia.

R. Distinguendo consequens: ergo est in Ecclesia realiter, neg. conseq. ergo est in Ecclesia voto et desiderio, concedo totum: sufficit autem, quòd Catechumenus voto vel desiderio (quod iu contritione perfecta involvitur) sit in Ecclesia, ut salvetur: proinde verba Concilii Lateranensis intelligi debent de iis, qui nec re nec voto sunt in Ecclesia.

An saltem illi non sunt in Ecclesia, qui putantur baptizati, et ita communicant in Sacramentorum participatione, et fidei confessione, quamvis à parte rei baptizati non sint?

III. R. Wiggers cum quibusdam affirmat; sed Bellarminus, Steyaert, Daelman, Danes, &c. negant, propter rationes jam dictas; tales interim, etsi non re, voto tamen sunt de Ecclesia, sicque possunt salvari.

An omnes baptizati sunt in Ecclesia?

IV. R. Negativè: et imprimis hæretici et apostatæ manifesti non sunt de Ecclesia: quia non profitentur eandem Fidem et Doctrinam cum iis, qui sunt in Ecclesia, quod tamen in definitione Ecclesiæ exprimitur.

Obj. Ecclesia judicat et punit hæreticos: atqui non judicat eos, qui foris sunt juxta Apost. 1. ad Cor. cap. 5. ergo sunt in Ecclesia.

R. Neg. cons. quamvis enim hæretici sint extra Ecclesiam; manent tamen ratione Baptismi Ecclesiæ `subjecti: unde meritò illos sumit tanquam transfugas ex Ecclesiæ castris, adeoqne redeundi obligationem habent: Apost.

[ocr errors]

verò agit de illis, qui nunquam intrârunt Ecclesiam, sive qui baptizati non sunt.

V. Similiter Schismatici manifesti in Ecclesia non sunt; nam ipsi se separârunt ab unitate Ecclesiæ: unde Ecclesia in Parasceve, sicuti orat pro hæreticis, ut ad Ecclesiam redeant, ita orat pro Schismaticis.

Utrùm hæretici occulti sint de Ecclesia? idem est de apostatis occultis ?

R. Est dissensio inter Authores: si sint hæretici occulti "merè interni," videtur dicendum tales esse in Ecclesia; quia nec Ecclesia eos separavit, nec illi se separârunt ab unione visibili Ecclesiæ : unde dici potest, quòd adhuc sint membra Ecclesiæ, non quidem viva, sed mortua et arida, sicuti brachium aridum adhuc dicitur membrum corporis.

VI. Si verò sint hæretici occulti "externi," tunc non videntur esse in Ecclesia: quia sunt ipso facto excommunicati, seu ab Ecclesia rescissi.

Daelman tamen verisimile existimat, quòd excommunicati non vitandi, licèt interioribus influentiis et Communione Sanctorum priventur, sint in Ecclesia, non de jure, sed de facto, idque ex indulgentia Ecclesiæ: unde nec jurisdictione privantur, ut dictum est Num. 56. juxta Daelman ; itaque probabile est, quòd soli illi excommunicati sint extra Ecclesiam, qui per sententiam particularem sunt nominatim denuntiati tales.

Ex dictis colligitur, quòd extra Ecclesiam sint quicumque vel non intrârunt in Ecclesiam, vel quos Ecclesia à se rejecit, vel qui se ultro ab Ecclesia separârunt.

N. 72. AN OMNES ET SOLI PRÆDESTINATI
SINT IN ECCLESIA?

I. Non omnes prædestinati. II. Nec soli prædestinati sunt in Ecclesia. III. In Ecclesia sunt boni et mali. IV. Quinam sint membra Ecclesiæ.

RESP. Nec omnes, nec soli prædestinati sunt in Ecclesia: est contra Wiclef et Joan. Hus: partim etiam contra Lutherum et Calvinum, quorum prior solos justos, alter solos justos prædestinatos docuit esse in Ecclesia.

I. Probatur prior pars conclusionis: Sunt multi prædestinati, qui non nisi post plures ætatis annos baptizantur, et Ecclesiam ingrediuntur, qui proinde ante erant extra Ecclesiam, ut manifestum est in S. Paulo, qui indubiè Ecclesiam perseqnens erat extra illam, et tamen erat prædestinatus.

Obj. Christus Joan. cap. 10. tales vocat oves suas: ergo sunt in Ecclesia.

R. Neg. conseq. vocat enim Christus eos oves suas secundùm prædestinationem, quà cognoscuntur aliquando in Ecclesia futuri; non verò secundùm præsentem statum, cùm expressè adjungat: “Quæ non sunt ex hoc ovili, et "illas oportet me adducere.”

II. Probatur secunda pars: in Ecclesiam intratur per Fidem et Fidei Sacramentum, quod est Baptismus ; atqui non soli prædestinati recipiunt Fidem et Baptismum, ut patet in Juda proditore aliisque, qui circa fidem naufragium fecerunt.

Probatur ulteriùs ex variis parabolis Scripturæ Sacræ ; sic Matth. cap. 13. Ecclesia comparatur areæ habenti triticum et paleas comburendas igne inextinguibili.

Matth. cap. 13. comparatur sagenæ missæ in mare et ex omni genere piscium congreganti, quorum boni in vasa, mali autem foras mittuntur.

Matth. cap. 25. comparatur decem Virginibus, inter quas sunt quinque prudentes et quinque fatuæ; fatuæ autem ab ingressu nuptiarum excluduntur.

Tandem si soli prædestinati essent in Ecclesia, non posset certò cognosci Christi Ecclesia, nequo Pastor oves suas cognoscere, neque oves Pastorem, cùm sciri non possit, quinam sint prædestinati.

Obj. Arca Noë fuit figura Ecclesiæ; atqui in ea fuerunt soli salvandi ab aquis diluvii: ergo in Ecclesia sunt soli prædestinati.

R. Similitudines non in omnibus conveniunt, alioquin sequeretur, omnem baptizatum esse prædestinatum, cùm 1. Petr. cap. 3. Arca Noë comparetur Baptismo: Similitudo ergo Arcæ cum Ecclesia in eo est, quòd, sicuti in Arca fuerunt animalia munda et immunda, ita in Ecclesia sint boni et mali, prædestinati et reprobi, et sicut nemo ab aquis diluvii salvari potuit extra Arcam Noë, ita nemo salvari potest extra Ecclesiam.

Obj. II. Canticorum cap. 4. Ecclesia dicitur "Hortus "conclusus:" ergo soli electi sunt in ea.

R. Neg. conseq. nam rectè Ecclesia dicitur "Hortus "conclusus," tum quia Dei et Angelorum custodiâ munitur, tum quia inexpugnabilis est, adversùs quam portæ inferi non prævalebunt: cum quo consistit, quòd in ea etiam sint reprobi, sicuti in horto concluso etiam sunt herbæ inutiles.

Instabis: S. August. vocat Ecclesiam hortum conclusum propter electos lib. 5. "de Baptismo" cap. 27. ergo, &c.

R. Ecclesiam posse sic vocari ratione electorum; sed Ecclesia tunc non consideratur secundùm totum corpus, sed secundùm partem principaliorem: notum enim est, quòd de eodem corpore varia dici possint secundùm diversas considerationes.

An peccatores etiam manifesti sunt in Ecclesia?

III. R. Illos non esse in Ecclesia, docuerunt olim Novatiani et Donatistæ, item Pelagiani, qui solos perfectos Ecclesiæ adscribebant: hos errores secutus est Lutherus, ut constat ex supra dictis, et novissimè Quesnellus in damnatis propositionibus à 72. ad 78. Quòd autem peccatores etiam manifesti, (modò non sint ex iis, de quibus Num. præced.) sint in Ecclesia, probatur ex citatis supra comparationibus, de area, sagena, &c. Item ex Matth. cap. 18. ubi jubet Christus, ut peccatores, qui privatæ correptioni non attenderint, deferantur ad Ecclesiam, quam si non audierint, ex ea dejiciantur: supponit ergo Christus, tales esse in Ecclesia. Liquet etiam ex 1. ad Cor. cap. 5. in Ecclesiam Corinthiorum fuisse incestuosum, quem Apostolus ob criminis enormitatem ab Ecclesia abscindi jussit.

Obj. 1. Isaïæ cap. 35. V. 8. dicitur de Ecclesia: "Non "transibit per eam pollutus;" V. 9. "Non erit ibi leo "et mala bestia non ascendet per eam :" ergo mali non sunt in Ecclesia.

R. 1o. Juxta S. Aug. indicatur status Ecclesiæ triumphantis; 2°. cum Sylvio: illa non dicuntur de Ecclesia, sed de via ipsius Ecclesiæ, seu quâ itur ad Ecclesiam, et per quam illi, qui sunt in Ecclesia progredi debent: via autem illa vel est Christus, vel salutaris doctrina fidei et morum, quam præbet Ecclesia. Per hanc viam non ambulant polluti et immundi; ex hoc enim immundi sunt, quòd isti viæ seu doctrinæ fidei et morum non inhæreant.

Obj. II. De Ecclesia dicitur Canticor. cap. 4. V. 7. "Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te:" item ad Ephes. cap. 5. V. 27. "Ut exhiberet ipse sibi "gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, "aut aliquid hujusmodi."

R. 1°. Uterque locus rectè exponi potest de Ecclesia triumphante.

2o. Si intelligatur de Ecclesia militante, potest Ecclesia dici sine macula et sine ruga ratione partis principalis seu animæ Ecclesiæ, quæ in Fide, Spe, Charitate cæterisque

virtutibus consistit; item ratione sanctitatis doctrinæ, fidei

et morum.

Obj. III. Mali spectant ad regnum diaboli : ergo non ad Ecclesiam, quæ est regnum Christi.

R. Neg. conseq. nam mali ad utrumque regnum pertinere possunt sub diversis considerationibus.

IV. Ex dictis colliges, quinam sint membra Ecclesiæ militantis, videlicet omnes verè baptizati, fidem Catholicam exteriùs profitentes et Sacramentis Ecclesiæ communicantes, cum debita subjectione erga legitimos Ecclesiæ Pastores, præsertim Romanum Pontificem.

Observa, quòd hæreticorum doctrina, quâ asserunt Ecclesiam constare ex solis prædestinatis, vel solis justis, eò tendat, ut constituant Ecclesiam invisibilem: unde sit

N. 73. DE ECCLESIÆ VISIBILITATE.

I. Ecclesia est visibilis. II. Visibilis est etiam per sensus corporales. III. Idque ob suas notas.

[ocr errors]

AN Ecclesia est visibilis?

I. R. Affirmativè; probatur ex Matth. cap. 5. V. 14, ubi de Ecclesia dicitur: "Non potest civitas abscondi supra montem posita ;" adeoque Ecclesia non tantùm est visibilis, sed evidenter conspicua, ut civitas supra montem posita, prout S. Aug. lib. 2. contra Cresconium cap. 36. dicit:"Extat Ecclesia cunctis clara atque conspicua, quippe civitas, quæ abscondi non potest super montem "constituta."

[ocr errors]

Probatur 2°. ex Matth. cap. 18. ubi Christus jubet, ut fideles dicant Ecclesiæ, hoc est, Superioribus Ecclesiæ, dum fraterna correptio privata nihil prodest; et rursùs mandat, ut, si frater correptus Ecclesiam non audierit, habeatur sicut Ethnicus et publicanus: jam autem non potest denuntiari Ecclesiæ, nec audire eam, si Ecclesia sit invisibilis: ergo, &c.

Probatur 3°. à ratione: Omnes venire debent ad Ecclesiam sub periculo æternæ damnationis: ergo debet posse videri seu agnosci.

Obj. I. Dicit Christus mulieri Samaritanæ Joan. cap. 4. V. 23. "Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores "adorabunt Patrem in Spiritu et veritate:" ergo, &c.

R. Negando conseq. nam illud "in Spiritu" non excludit cultum externum; sed cultui externo internum jungenduin esse docet; unde opponitur cultui Judæorum et Samaritanorum, quorum plerique in solis externis hærebant; et illud

« PredošláPokračovať »