Obrázky na stránke
PDF
ePub

"in veritate" opponitur figuris veteris Legis, vel etiam cultui Samaritanorum, qui multis falsitatibus erat permixtus. Obj. II. Lucæ cap 17. V. 20. dicit Christus: "Non "venit regnum Dei cum observatione:" ergo Ecclesia observari seu videri non potest.

R. Neg. conseq. nam ibi non agitur de Ecclesia, sed regnum Dei ponitur pro Messiæ adventu; unde sensus est: Messias non venit cum observatione, id est, cum pompa et regio apparatu, qualem expectabant Judæi.

Quomodo Ecclesia dicitur visibilis ?

II. R. Ecclesia dicitur formaliter visibilis et cognoscibilis non solùm per fidem et intellectum, sed etiam per sensus corporales: quia Ecclesia non solùm est spiritualis ratione formæ interioris Fidei, Spei, Charitatis, &c. sed etiam est quoddam corpus materiale et sensibile, quia complectitur caput visibile, homines visibiles, externam fidei professionem, Sacramenta sensibilia, ordinem visibilis Hierarchiæ, &c.

Per quid sensibiliter videtur Ecclesia?

III. R. Per suas notas, quæ Ecclesiæ nostræ ita sunt propriæ, ut in nulla alia congregatione vel secta inveniantur: unde Ecclesia non solùm visibilis est fidelibus, sed etiam iis, qui fidem non habeant, ut Hæreticis, Judæis et Gentilibus.

N. 74. DE NOTIS ECCLESIÆ.

I. Notæ Ecclesiæ. II. Sunt quatuor,

QUID intelligitur per notam Ecclesiæ ?

I. R. Quoddam signum et proprietas, per quam vera Ecclesia potest cognosci et discerni ab omnibus aliis cœtibus. Quot sunt notæ Ecclesiæ ?

II. R. Numerantur quatuor principales, expressæ in Symbolo Constantinopolitano, nimirùm, quòd sit "Una, "Sancta, Catholica et Apostolica."

Has esse veræ Ecclesiæ notas, probant authoritas citati Symboli et Apostolorum ac Fatrum consensus: has ratio suadet et Scriptura testatur.

Calvinus et Sectarii duas dumtaxat Ecclesiæ notas constituunt, nimirum, sinceram Verbi Dei prædicationem, et legitimum Sacramentorum usum.

Quæ duo, licèt in vera Christi Ecclesia reperiantur, ineptè tamen tanquam Ecclesiæ notæ statuuntur; nam notæ debent esse notiores re, quam notare debent: sed ad

minus tam difficile est cognoscere, quænam sit sincera Verbi Dei prædicatio, quisnam legitimus Sacramentorum usus, quàm quæ vera sit Ecclesia.

Cæterùm, cùm quatuor præfatæ notæ soli conveniant Ecclesiæ Romano-Catholicæ, sequitur, eam esse solam Christi Ecclesiam : quod ut clariùs pateat, singulas expendemus.

N. 75. DE NOTA ECCLESIÆ, QUA DICITUR

UNA.

I. Ecclesia est Una. II. Unitate capitis, III. Unitate Fidei et doctrinæ, IV. Unitate animorum.

PROBA, quòd unitas sit nota veræ Ecclesiæ.

I. R. Probatur ex variis Scripturæ Sacræ textibus, in quibus unitas attribuitur Ecclesiæ: ita dicitur Joan. cap. 10. V. 16. "Unum ovile et unus Pastor," et Joan. cap. 17. V. 21. Christus unitatem suis ovibus postulavit : "Ut ❝ omnes unum sint;" item Apost. Epist. 1. ad Cor. c. 10. V. 17. dicit: "Unum corpus multi sumus;" et ad Eph. cap. 4. V. 4. et 5. "Unum Corpus...una Fides, unum "Baptisma."

Hanc unitatem omnes retro Patres agnoverunt, atque ex ea hæreticos et schismaticos confutârunt, inter quos Sanctus Cyprianus librum de unitate Ecclesiæ conscripsit.

In quo consistit unitas Ecclesiæ ?

R. In unitate capitis, in unitate fidei ac doctrinæ, iu consensione animorum, in communione eorumdem Sacramentorum, aliorumque ad communionem Sanctorum pertinentium.

II. Unitas capitis invenitur in Ecclesia Romano-Catholica; quia in ea non est nisi unum sub Christo caput visibile, Pontifex Romanus, cui omnes Episc. et fideles subordinantur, et tanquam centro unitatis adunantur, et qui jurisdictionem ac regimen visibile exercet in totam Ecclesiam.

Hæc Ecclesiæ unitas manifestè io nulla secta reperitur, ne in ipsis quidem Græcis, qui diversis Patriarchis parent. III. Unitas fidei et doctrinæ pariter elucet in Ecclesia Romano-Catholica, in qua omnes fideles, licèt per totum orbem dispersi, eadem credunt fidei dogmata, neque in ullis Ecclesiæ definitionibus fidem concernentibus probari potest repugnantia: verùm in hæreticis et schismaticis nulla est fidei concordia; sed tot sunt sensus, quot capita; tot fides, quot voluntates.

Dices: in Ecclesia Romana est etiam diversitas doctrinæ : quia doctrinæ Thomistarum, Scotistarum et Molinistarum, in multis invicem opponuntur : ergo, &c.

R. Neg. conseq. nam utì dictum est, unitas fidei et doctrinæ in eo est, quòd Catholici credant eadem fidei dogmatas: cui non obest, quòd sint diversæ opiniones scholæ, quas, salvâ fide, Ecclesia defendi permittit ad veritatis elucidationem, et exercitium scholarum, quæ paratæ sunt uni judici Romano Pontifici et Ecclesiæ opiniones suas submittere: ast hæretici in rebus ad fidem pertinentibus dissentiunt, nec judicem, cui se submittant, agnoscunt.

IV. Est etiam in Ecclesia consensus seu unio animorum, per modum coadunationis ovium ejusdem ovilis, et per modum membrorum ejusdem corporis. Idem de communione Sacramentorum et communione Sanctorum facilè patet.

N. 76. DE NOTA ECCLESIÆ, QUA DICITUR SANCTA.

I. Ecclesia est Sancta. II. Sanctitate capitis, membrorum, &c.

I. SANCTITATEM esse Ecclesiæ notam, probatur ad Eph. cap. 5. V. 25. et 26. "Christus dilexit Ecclesiam, et se"ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret :" hinc fideles vocantur à S. Petro Epist. 1. cap. 2. V. 9. “ Genus elec"tum, gens sancta." Accedit Symbolum Apostolorum, in quo dicitur: "Credo Sanctam Ecclesiam Catholicam." Quid importat nota Ecclesiæ "Sanctitas ?"

II. R. Non tantùm importat Christum caput et auctorem Ecclesiæ esse sanctum, sed etiam sanctitatem hominum in Ecclesia existentium, sanctitatem Doctrinæ, Sacramentorum, Sacrificii, Legum, &c. miraculis confirmatam: quæ sanctitas iterum non nisi in Ecclesia nostra reperitur, quæ semper habuit homines Sanctitate conspicuos, quos ipsimet Protestantium antesignani ut sanctos agnoverunt, ut videre est in historia variationum Illustrissimi Bosuetii lib. 3. Num. 50. Obj. I. Sanctitas latet in anima; ergo non pertinet ad notas Ecclesiæ, quæ debent esse visibiles.

R. Sanctitas non ita latet, quin se prodat exteriùs, fiatque visibilis secundùm suos effectus, sicuti mens in homine est invisibilis, et tamen se manifestat per opera: et quamvis sanctitas unius in particulari non ita certò cognoscatur, sanctitatem tamen Ecclesiæ videmus in communitate, dum cernimus alios austeram vitam agentes, alios officiis De Ecclesia.

M

pietatis se totos dedentes, &c. Adde, quòd Deus sæpe per miracula sanctitatem particularium declaret, quod extra Ecclesiam nunquam fit.

Obj. II. In Ecclesia plures sunt mali quàm boni; ergo non rectè vocatur Sancta.

R. Neg. conseq. nam Ecclesia non dicitur Sancta, quasi omnes in ea existentes Sancti forent, sed quia omnes vocatione et professione Sancti sunt, quia multi in ea Sancti sunt, qui sunt potior pars, et extra eam Sancti esse non possunt.

Deinde quòd in Ecclesia mali sint, non oritur ex doctrina et principiis, quæ Ecclesia proponit, sed illis adversatur ; quòd autem hæretici sint mali, hoc ex doctrina et principiis eorum profluit: nam Protestantium doctrina est, opera bona non esse ad salutem necessaria, solam fidem sufficere ad salutem, leges humanas non obligare in conscientia, &c.

N. 77. DE NOTA ECCLESIÆ, QUA DICITUR CATHOLICA.

I. Ecclesia est Catholica.

QUID significatur per notam Ecclesiæ, quâ dicitur "Catholica?"

I. R. Significatur, quòd sit toto orbe diffusa, sive universalis loco, populo et tempore, juxta illud Apoc. cap. 5. V. 9. Redemisti nos...ex omni tribu, et lingua, et populo, "et natione;" est autem universalis à loco et populo; quia per omnia loca et gentes est diffusa: est universalis à tempore: quia à quo tempore cœpit Ecclesia nov. Test. semper duratura est sinè ulla intermissione usque ad finem mundi.

66

Talem autem fore Ecclesiam, prædictum est Ps. 2. V. 8. "Postula à me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et "possessionem tuam terminos terræ ;" et Malach. c. 1. V. 11. "Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et "offertur nomini meo oblatio munda;" et Matth. cap. ultimo: "Euntes docete omnes gentes;" et Actor. cap. 1. "Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et "Samaria, et usque ad ultimum terræ."

Hanc notam esse Ecclesiæ nostræ propriam, patet: quia in omni loco et omni natione reperiuntur Catholici, qui omnes, quantumvis dissiti, sub Romani Pontificis obedientia coadunantur: etiam omni tempore fuerunt et erunt Catholici: ubi omnes aliæ sectæ in aliqua mundi parte conclu

duntur, et tempus originis ipsarum facilè monstratur, quam suo nomine plerumque etiam produnt, dum alii dicuntur Lutherani, alii Calvinistæ, &c. à suis respectivè authoribus et inventoribus.

Textum S. Augustini huc pertinentem vide circa finem Num. 18.

Obj. I. Religio Mahometana magis diffusa est quàm Christiana: ergo, &c.

R. Licét admitteretur, quòd Mahometana religio plus terræ occupet, quàm Romano-Catholica: quia equidem solo Imperio Ottomannico concluditur, nec in aliis mundi partibus invenitur, nequit dici universalis in omni loco et in omni populo. Deinde qui tantopere diffusam Mahometis religionem prædicant, eam considerant cum omnibus suis sectis unde et contra eos ita considerare licet Religionem Christianorum: si autem Religio Christiana spectetur cum omnibus sectis, hæreticis et schismaticis, numerus eorum, qui Christiano nomine gloriantur, excedit numerum Judæorum, Mahometanorum et Idololatrarum simul.

Obj. II. Judæi sunt per totum orbem diffusi: ergo, &c. R. Verum est, quòd Judæi ferè sint ubique, sed nationis suæ dispersione, non fidei propagatione: unde ubique miseri et contempti vindictam sanguinis Filii Dei circumferunt. Deinde ipsorum religio nec debebat in omni loco spargi, nec ab omni natione suscipi ut Religio Christiana.

N. 78. DE NOTA ECCLESIÆ, QUA DICITUR APOSTOLICA.

I. Ecclesia est Apostolica. II. Ratione doctrinæ, III. Propagationis, IV. Successionis, V. Et constantis adhæsionis.

QUARTA nota est, quòd vera Ecclesia sit Apostolica, de qua utique Christus dicit Matth. cap. 16. V. 18. "Tu es "Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam;" et Matth. cap. 28. V. ult. " Vobiscum sum omnibus diebus "usque ad consummationem sæculi:" item Apost. ad Ephes. cap. 2. V. 20. "Superædificati super fundamentum Apostolorum;" et cap. 4. V. 11. "Dedit quosdam quidem Apostolos... Pastores et Doctores;" ibid. V. 12. "Ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in "ædificationem Corporis Christi."

66

66

Quâ ratione Ecclesia dicitur Apostolica?

« PredošláPokračovať »