Obrázky na stránke
PDF
ePub

illa enim authoris mente, utpote occultâ et latente, Ecclesia non judicat, sed de ea, quæ verbis exprimitur.

Restat igitur inquirendum de Facto dogmatico, nempe quod includit Dogma, et illud alicui libro vel personæ attribuit, ut dum dicitur : " Doctrina libri Jansenii quinque "propositionibus expressa est hæretica;" Hæc propositio duo complectitur, scilicet 1°. " hæc doctrina est hæretica,” quod ad " Jus” pertinet, et dicitur sensus “qualis ;” et 2°. “hæc doctrina est in libro Jansenii,” quod ad “Factum” spectat, et dicitur sensus III. Itaque per sensum quis" intelligitur sensus grammaticalis, naturalis et obvius propositionis vel libri: sensus qualis" est qualitas sensûs "quis," nempe an sit Catholicus, hæreticus, &c. His præmissis,

autem "

[ocr errors]

66

quis."

Quæritur: an Ecclesia habeat authoritatem Judicii infallibilis de sensu alicujus libri vel propositionis ?

IV. R. Affirmativè, tam de sensu "quis," quàm de sensu qualis."

[ocr errors]

Quantùm ad determinationem sensûs "qualis," seu an aliqua propositio sit Catholica, hæretica, &c. omnes, etiam Jansenistæ, admittunt, Ecclesiam infallibilem; nam ut bene doceat et pascat, necesse est, ut doctrinam veram à falsa discernere possit, ne proponendo verum ut falsum, aut contra, fideles in errorem inducat.

[ocr errors]

Petitur autem an eadem infallibilitas Ecclesiæ (idem esse de Pontifice postea ostendetur) competat circa sensum quis," seu grammaticalem libri vel propositionis, hoc est, an infallibiliter possit determinare, quid significetur per propositionem vel librum, quem Hæreticum vel Catholicum, &c. pronuntiat?

R. Negant Jansenista occasione formularis Alexandri VII. per quod sincero animo rejicere ac damnare jubentur sub juramento quinque propositiones ex Cornelii Jansenii libro in sensu ab authore intento; admittunt scilicet, doctrinam in quinque propositionibus damnatam esse hæreticam, sed eam falsò Jansenii libro attribui asserunt.

V. Verùm affirmativa responsio contra ipsos probatur, in primis ex ipso formulari Alexandrii VII. cui conformis est constans Ecclesiæ usus, ut fusè ostendit Tournelly.

Sic v. g. in Concilio Ephesino dicunt Episcopi· “Omnes "Nestorii Epistolam et dogmata anathematizamus:" Concilium ibidem comprehendit quaestionem Juris et Facti simul, id est, errorem damnat, non nudè et abstractè, sed errorem Nestorii: ita etiam in Concilio Chalcedonensi actione 8. Theodoretus à Patribus hæreticus appellatur, quòd

non diceret anathema "Nestorio hæretico." Pariter Conc, Constantiense vult interrogari suspectos de fide, utrùm credant, libros et doctrinas Joan. Hus, Wiclef, et Hieronymi de Praga esse perversas et legitimè damnatas. Agitur ibidem de libris hæreticorum et eorum doctrina seu sensu, adeoque de sensu quis."

46

VI. Probatur 2o. Ecclesia est infallibilis Judex sensûs "qualis;" atqui rectè definiri nequit, qualis sit sensus propositionis, Catholicus an hæreticus, nisi priùs cognoscatur, quis sit ejusdem propositionis sensus.

VII. Probatur 3°. argumento ad hominem; admittunt Jansenistæ, quinque famosas propositiones rectè damnatas et hæreticas esse, ac Ecclesiam in illis damnandis esse infallibilem: atqui hoc est Factum dogmaticum, non secùs, quàm quòd textus libri Jansenii sit hæreticus; sicuti enim quæstio Facti est, an textus libri Jansenii contineat dogma hæreticum, sic quæstio Facti est, utrùm textus unius propositionis contineat idem vel simile dogma.

VIII. Probatur tandem ex inconvenientibus; sequeretur enim, quòd Ecclesia nunquam judicare potuerit certò et infallibiliter, quòd vulgata nostra sit conformis textui originali, si errare possit in sensu "quis:" sequeretur etiam, quòd nec de sensu Patrum, ac adeo nec de traditione, Ecclesia potuerit quidquam certò statuere.

Obj. I. Juxta prænotata Ecclesia falli potest in quæstionibus Facti personalis; atqui scire, quis sit sensus ab authore intentus, est quæstio Facti personalis: ergo, &c.

R. Disting. minorem: scire quis sit sensus in mente authoris delitescens, est quæstio Facti personalis, conc. minorem: Scire, quis sit sensus libri verbis expressus, neg. minorem: inauditum enim est apud Theologos et Jurisperitos, quòd quærere, quis sit sensus alicujus pacti, legis &c. sit quæstio meri facti : dicendum itaque juxta antedicta, quòd sit quæstio Facti dogmatici seu doctrinalis. Dum autem Alexander VII. dixit, quinque Jansenii propositiones esse damnatas in sensu ab authore intento, non loquitur de sensu in mente authoris latente, sed de sensu obvio, quem propositiones præ se ferunt, ut dicit Innocentius XII. in Brevi ad Episcopos Belgii de die 6. Februarii anni 1694. Obj. II. Non potest Ecclesia infallibiliter cognoscere, nisi sunt divinitùs revelata; atqui sensus quis" alicujus propositionis vel libri non est semper revelatus: ergo, &c.

quæ

66

R. Neg. majorem: Falsum namque est, Ecclesiam tantùm infallibilem in revelatis; assistentia enim Spiritûs S.

semper adest Ecclesiæ in iis, quæ ad Religionem pertinent vel reducuntur; sic Ecclesia infallibiliter judicat de injustitia contractuum, aliisque ad fidem vel mores pertinentibus, licèt de iis nulla facta specialis revelatio.

Obj. III. Non est necessarium Ecclesiæ ad servandum depositum fidei, ut damnet propositiones in sensu ab authore intento, modo hæreses et falsa dogmata ab omnibus damnentur ergo, &c.

R. Neg. assumptum : nam ad efficaciorem hæresis extirpationem id quandoque est necessarium, prout necessarium erat in casu Jansenii; quia multi damnando propositiones, librum ejus defendebant ut orthodoxum. Multum sanè interest Ecclesiæ, quòd non tantùm falsa dogmata, sed etiam libros, qui eadem inducunt, discernere et proscribere possit dum enim liber defenditur, ex quo propositiones damnatæ desumptæ sunt, natum est fieri, ut condemnatio propositionum falsis interpretationibus eludatur.

Quæritur, utrùm Fide Divinâ credendum sit, Ecclesiam esse infallibilem in definiendo quis sit sensus alicujus libri vel propositionis?

IX. R. Quidam dicunt, illud esse de fide secundùm se, sed non de fide obligante: quia Ecclesia id nullibi definivisse legitur. Alii dicunt, id esse de fide etiam obligante, non quidem immediatè, sed mediatè, quatenùs hoc negato, sequitur Ecclesiam fallibilem esse in regendo et instruendo: deinde quia, licèt Ecclesia expressis verbis rem hanc non definierit, facto tamen et usu constanti definivisse censenda est, dum tanquam hæreticos habet, qui decretis ejus circa Facta dogmatica resistunt.

Hoc ad minus certum est, quòd, etsi non requireretur Fides Divina ad tantam authoritatem et mandatum Ecclesiæ, negari saltem non possit fides humana et Ecclesiastica, sive assensus mentis omninò firmus.

X. Ex quo sequitur, non sufficere, quòd quis condemnet doctrinam in quinque Jansenii propositionibus expressam, sed etiam oportere, ut sincero mentis assensu et cum juramento, prout Ecclesia præcipit, agnoscat doctrinam istam in libro Jansenii, cui titulus " Augustinus," contineri, ac sensum, qnem author expressit, hæreticum esse.

N. 85. DE INFALLIBILITATE ECCLESIÆ IN

CANONIZATIONE SANCTORUM.

III.

I. Canonizatio Sanctorum, II. Et Beatificatio. Differunt tripliciter. IV. Ecclesia est infallibilis in Canonizatione Sanctorum. V. Quid de Beatificatione.

QUID est Canonizatio Sanctorum?

I. Resp. Juxta hodiernum usum est solemne Pontificis judicium, assentiente Ecclesià, de sanctitate et fruitione cœlestis Gloriæ hominis defuncti, cum ordinatione, ut ab omnibus pro tali habeatur et debito cultu honoretur.

II. Beatificatio verò est permissio cultûs alicujus hominis in communione Ecclesiæ Catholicæ defuncti, facta tantùm quibusdam particularibus locis, aut Ordini Regulari, usquequo ad solemnem ejus Canonizationem deveniatur,

III. Unde differt Beatificatio à Canonizatione, 1°. quòd in Beatificatione regulariter cultus tantùm permittatur; in Canonizatione, per sententiam definitivam præcipiendo, cultus decernatur,

2°. Quòd cultus in Beatificatione permissus inter loca particularia, vel religiosam familiam ordinariè coarctetur: cultus Canonizati ad universam Ecclesiam extendatur,

3o. Et præcipuè Canonizatio est Summi Pontificis sententia ultimò definitiva de Sanctitate, non sic Beatificatio. Quia autem species quædam Facti est Sanctorum Canonizatio, quæritur, an in ea infallibilis sit Ecclesia vel Pontifex ?

IV. R. Communiter Doctores affirmant cum S. Th. quodlibeto 9. quæst. 7. art. 16. quia hæc quæstio non est merè Facti, sed Facti dogmatici; spectat enim ad mores totius Ecclesiæ, quæ utique sinè remedio tota involveretur cultui superstitioso, dum pro sancto invocaretur, qui damnatis sociatur in inferno.

Obj. I. Sanctitas hominis dependet ab eo facto, utrùm in gratia mortuus fuerit; atqui hoc scire non potest Pontifex vel Ecclesia. Probatur subs. nemo citra divinam revelationem id scire potest de homine vivente: ergo, &c.

R. Neg. conseq. id enim judicatur ex variis signis et miraculis, præsertim post obitum canonizandi, intercessione ejus factis, accedente Spiritûs Sancti assistentià, quæ in re adeo gravi et universam Ecclesiam spectante Pontificem ab errore servat immunem.

Ad probationem dicendum; ad Ecclesiæ regimen uon spectare, ut ferat testimonium de homine adhuc vivo, qui etiam à Sanctitate continuò excidere potest.

Obj. II. Ut aliquis prudenter colatur tanquam Sanctus, videtur sufficere certitudo moralis: ergò in hoc puncto necessaria non est Ecclesiæ infallibilitas.

Probatur antec. Talis certitudo sufficit, ut quis Hostiam consecratam adoret.

R. Disparitas est, quòd cultus Latriæ in adoratione Hostiæ exhibitus terminetur ad Christum, qui quamvis revera sub tali Hostia defectu validæ Consecrationis non foret præsens, verum tamen est adorationis objectum, adeoque non erit error objecti, sed loci in cultu verò personæ, quæ sancta non foret, esset error objecti.

An Fide Divinâ credendum Canonizatum esse Sanctum ? R. Id non liquet. Sylvio in suis controversiis lib. 4. quæst. 2. art. 15. variisque aliis videtur res illa non esse fide certa; addunt tamen nihilominus, firmiter id esse tenendum, adeo ut dicere Pontificem in Sanctorum Canonizatione posse errare, sit scandalosum, temerarium et hæresim sapiens. Ita etiam censet Benedictus XIV. lib. 1. "de Canoni"zatione Sanctorum" cap. 45. num. 28.

An Ecclesia vel Pontifex infallibilis est in Beatificatione? V. R. Cum Benedicto XIV. lib. cit. cap. 42. quòd, cùm judicium Papæ in Beatificatione non sit ultimatè definiens nec præcipiens, sed tantùm indulgens atque permittens, necessario non debeat esse infallible, sed sufficiat, ut sit certum eâ morali certitudine, quâ Pontifex prudenter ac sapienter agit, indulget atque permittit.

Qui plura disederat, adeat eximium omnigen âque doctrinâ refertum opus Bened. XIV. quod inscribitnr "de Canoni"zationc Sanctorum."

N. 86. DE CONCILIIS ECCLESIASTICIS.

1. Concilium Ecclesiasticum, II. Dividitur, III. In Dioecesanum, IV. Provinciale, V. Nationale, VI. Et Generale. VII. Concilio Generali varii variè intersunt. VIII. De jure soli Episcopi suffragium habent decisivum. IX. Quidam alii ex privilegio.

QUID intelligitur per Concilium Ecclesiasticum ?

I. R. Cœtus Præsulum seu Rectorum Ecclesiasticorum, legitimâ authoritate congregatus ad hoc, ut collatis in unum sententiis de rebus ad Ecclesiam pertinentibus, id est, de

« PredošláPokračovať »