Obrázky na stránke
PDF
ePub

fide, moribus aut disciplina, definiatur, quid sentiendum sit, vel agendum.

Quomodo dividuntur Concilia Ecclesiastica?

II. R. Communiter dividuntur in quatuor genera, scilicet in Diocesana, Provincialia, Nationalia et Generalia. III. Concil. Diocesanum est, quod celebrat Episcopus cum Clero suæ Diœcesis.

IV. Provinciale est, quod celebratur ab Episcopis alicujus Provinciæ Ecclesiasticæ, præsidente eorum ArchiEpiscopo seu Metropolitano.

V. Nationale dicitur, ad quod convocantur Archi-Episcopi et Episcopi unius regni vel nationis, præsidente ejusdem nationis Patriarchâ vel Primate.

VI. Concilium generale est, ad quod totius orbis Episcopi convocantur, et cui præsidet ipse Papa per se, vel per suos Legatos; vocatur etiam Universale, Ecumenicum, et aliquando Plenarium.

Apud veteres Concilium nationale quandoque plenarium et universale vocatur: quia tale est quoad regnum et nationem, quamvis absolutè tale non sit.

An igitur ad Concilium generale requiritur, ut omnes omnino Episcopi congregentur?

R. Negativè, cùm id nunquam factum sit, nec fieri possit; semper enim aliqui Episcopi ob certas causas adesse non possunt; inò contigit quandoque numerosiorem fuisse cætum Concilii nationalis quàm generalis: sic generali Concilio Constantinopolitano primo non plures interfuere quàm 150 Episcopi, ubi nationalis Carthaginensis Synodus, cui interfuit S. Augustinus, constitit 217. Episcopis.

Sufficit itaque legitimè ex omni Christiano orbe convocatum esse, sic ut ex omnibus Christianis Provinciis, vel ex majoribus aliqui conveniant, qui absentium Ecclesias repræsentent; sicque censetur universalis Ecclesia congregata repræsentative.

Quinam vocari debent ad Concil. generale?

VII. R. Variis de causis varii interesse solent: alii tanquam Concilii Defensores, ut Imperatores et Principes: alii nt Consultores ad controversias discutiendas et examinandas, ut Doctores Theologi; alii ut Ministri intersunt, quales sunt Notarii et Custodes.

VIII. De jure soli Episcopi vocari debent, et intersunt ex jure divino ut Judices ordinarii, qui ideo soli de jure suffragium decisivum habent. Probatur ex eo, quòd Christus Ecclesiæ regimen ipsis crediderit, juxta illud Actorum cap. 20. V. 28. "Attendite vobis et universo gregi,

"in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ec"clesiam Dei."

Episcopi ergo in Conciliis sunt ut Judices, et non tantùm ut Consiliarii Papæ, atque ideo uti solent his verbis: "De“finimus, statuimus," &c. et tanquam definientes Concilio subscribunt: hinc etiam definita in Conciliis vocari non solent Decreta Pontificis, sed Concilii.

Observa tamen, Summum Pontificem non teneri sequi in ferenda sententia majorem Episcoporum partem; quamvis enim Episcopi sint veri Judices, supremum tamen Judicium à Christo commissum est ejus in terris Vicario, eique demandatum, ut confirmet et dirigat fratres suos: sic nec Rex majorem partem Judicum sequi tenetur.

IX. Nota, quòd ex privilegio Cardinales non Episcopi, et Abbates quidam, nec non Regularium Ordinum Generales, intersint Conciliis tanquam Judices, votumque habeant decisivum.

[ocr errors]

Obj. I. Dicitur Actor. cap. 15. V. 6. "Convenerunt Apostoli et Seniores videre de verbo hoc:" ergo etiam laïci vocandi sunt ad Concilium.

R. Neg. conseq. nam phrasi Scripturæ N. T. per vocem "Seniores" non intelligitur ætas, sed dignitas Ecclesiastica; itaque per "Seniores" loco objecto intelliguntur Sacerdotes, qui illo tempore simul erant Episcopi: vel si mavis intelligere simplices Sacerdotes, hi vocari potuerunt ut Consultores, sicut et quidam Laïci probabiliter interfuerunt, qui audiebant, applaudebant, &c. ut colligitur ex eo, quod subjungitur V. 22. "Placuit Apostolis et Senioribus cum " omni Ecclesia."

Obj. II. Concilium generale repræsentat universam Ecclesiam: ergo ad illud convocari debent omnia membra.

R. Neg. conseq. quia Concilium generale repræsentat universam Ecclesiam docentem, quæ constat ex corpore Episcoporum; proinde ad Concilium generale ea multitudo Episcoporum convenire debet, quæ in morali æstimatione sufficit ad repræsentandam Episcoporum universitatem.

N. 87. CUJUS SIT CONVOCARE CONCILIUM GENERALE?

I. Papæ est convocare Concilium generale, II. Continuare et dissolvere, III. Item approbare.

QUÆSTIO non est de Conciliis Diocesanis, Provincialibus, vel Nationalibus: quia illa respectivè ab Episcopo,

Archi-Episcopo, Primate vel Patriarcha convocanda esse, apud omnes in confesso est; sed quæstio est de Concilio generali cum hæreticis, qui jus illud convocandi Imperatori adscribunt.

I. Contra quos Catholici docent, jus illud ad Summum Pontificem pertinere: quia est totius Ecclesiæ Caput; et hinc dicit S. Thom. 2. 2. quæst. 1. art. 10. in " Corp." "Ad solam authoritatem Summi Pontificis pertinet nova "editio Symboli, sicut et omnia alia, quæ pertinent ad "totam Ecclesiam, ut congregare Synodum generalem et "alia hujusmodi."

II. Prout Summi Pontificis est Concilium generale congregare, ita ejusdem est illud continuare vel dissolvere.

Obj. Priora Concilia generalia convocata fuerunt ab Imperatoribus Catholicis : ergo, &c.

R. Id factum est rogante, vel consentiente, vel saltem convocationem ratam habente Summo Pontifice. Deinde illa convocatio quandoque adscribitur Imperatoribus, quia congregatio fiebat eorum sumptibus, vel in ipsorum civitatibus.

Cujus est præsidere Conciliis generalibus ?

R. Summi Pontificis vel per se, vel per suos Legatos: quia est summus Rector et Caput Ecclesiæ; deinde illius est præsidere, cujus est convocare, ut patet in Conciliis Diocesanis, Nationalibus, &c. atqui Pontificis est convocare: ergo, &c. Accedit perpetuus usus ac praxis Conciliorum generalium.

Obj. Imperatores leguntur aliquando præsedisse Conciliis Orientalibus: ergo, &c.

R. Id accipi non debet de præsidentia authoritativa, sed honoraria. Primo ergo loco sederunt honoris causâ, non tanquam authoritatem in causas Synodi habentes, sed tanquam fautores et defensores, testesque eorum, quæ gerebantur: unde quando subscripserunt Conciliis, id non fecerunt tanquam definientes, sed ut consentientes, testes ac obedi

entes.

III. Pariter ad Summum Pontificem spectat approbare Concilia generalia tanquam talia, dum illis personaliter non adest; ita ut sine ejus approbatione authoritatem Concilii generalis non habeant: atque ideo tam solicitè Concilia generalia, ipsumque Tridentinum à Sede Apostolica confirmationem petiisse leguntur.

Si Pontifex præsideat per Legatos, tunc, si Legati habeant instructiones à Pontifice circa definiendas quæstiones, easque ad amussim sequantur in definiendo cum Concilio,

tunc ante Pontificis confirmationem Concilium istud firmum ac infallibile esse videtur; interim confirmatione tunc eatenùs adhuc opus est, ut constet de Concilii legitimitate ac de consensu ac approbatione Summi Pontificis ; si verò Legati vel instructionem non habeant, vel eam non sequantur, tunc quidquid definit Concilium, non est infallibilis authoritatis ante Pontificiam confirmationem.

Hinc oritur alia divisio Conciliorum, quâ alia dicuntur approbata, alia reprobata seu rejecta, alia partim approbata, partim rejecta, alia nec approbata nec reprobata.

N. 88. DE CONCILIIS GENERALIBUS APPRO

BATIS.

I. 18. Concilia generalia approbata. II. Nicænum. III. Constantinopolitanum I. IV. Ephesinum. V. Chalcedonense. VI. Constantinopolitanum II. VII. Constantinopolitanum III. VIII. Nicænum secundum. IX. Constantinopolitanum IV. X. Lateranense I. XI. Lateranense II. XII. Lateranense III. XIII. Lateranense IV. XIV. Lugdunense I. XV. Lugdu nense II. XVI. Viennense. XVII. Constantiense. XVIII. Florentinum. XIX. Lateranense V.

Tridentinum.

QUÆ et quot sunt Concilia generalia?

XX.

I. R. Concilia generalia approbata à tempore Apostolo

rum numerantur 18.

II. Primum est Concilium Nicænum, celebratum anno 325. juxta Baronium, cui interfuerunt 318 Patres, in quo contra Arium ejusque sequaces, negantes Divinitatem Filii, definitum est, Filium in Divinis esse Patri consubstan÷ tialem pariter definitum est contra Quarto-decimanos, Pascha celebrandum esse Dominicâ post lunam 14 mensis Martii.

III. Secundum est Constantinopolitanum I, anno 381, congregatum, cui interfuerunt 150 Episcopi. In eo Nicæna fides firmata fuit, Gregorius Nazianzenus Ecclesiæ Constantinopolitanæ præfectus, partim præsedit, partim etiam Nectarius, Gregorii in Sede Constant. Successor, et hæresis Macedonii negantis Divinitatem Spiritûs Sancti damnata: unde Symbolo Nicæno addita sunt in hoc Concilio, quæ ad Divinitatem Spiritûs S. pertinent.

IV. Tertium est Ephesinum anno 431 habitum, in quo numerantur Episcopi plùs quàm 200, et damnatus est Nestorius Episcopus Constantinopolitanus, asserens duas in

Christo Personas, divinam et humanam, et consequenter negans D. V. esse Matrem Dei.

V. Quartum est Chalcedonense 630. Episcoporum, et anno 451. collectum, in quo damnatus fuit Eutyches, docens, unam tantùm in Christo naturam, mixtam ex natura divina et humana.

VI. Quintum est Constantinopolitanum II. anno 553. à 255. Episcopis celebratum, in quo Nestoriana et Eutychiana hæreses iterum damnatæ sunt; cum tribus famosis capitulis, ét errores Origenis rejecti.

VII. Sextum est Constantinopolitanum III, Episcoporum 299. inchoatum anno 680: in hoc damnata fuit hæresis Monothelitarum, unam tantùm in Christo voluntatem ac operationem profitentium, atque ita hæresim Eutychetis iterum instaurantium.

VIII. Septimum est Nicænum II. Episcoporum 350. anno 787. celebratum contra Iconomagos, seu Iconoclastas, id est Christi et Sanctorum imaginum impugnatores.

IX. Octavum est Constantinopolitanum IV, anno 869 habitum, ad quod convenerunt 383 Episcopi: in hoc imaginibus sacris suus honor et cultus redditus est, ac Photius, homo vaferrimus, et in Patriarchatum Constantinopolitanum intrusus, depositus est: cujus suasu et operâ Græci cœperunt oppugnare Primatum Summi Pontificis, et Latinos ódio capitali prosequi, multa his crimini vertentes, ac præ. cipuè quòd docerent, Spiritum S. à Patre Filioque procedere, et Constantinopolitano Symbolo particulam "Filio"que" addidissent: ac inde tetrum illud schisma Græcorum initium sumpsit.

Nulla Concilia generalia deinceps in Oriente sunt celebrata: cætera in Occidente celebrata sunt.

X. Nonum generale Concilium est Lateranense I, anno 1123. celebratum ad tollendum grave dissidium Pontifices inter et Imperatores circa jus "investituræ," quod concernebat institutiones Episcoporum, aliorumque Præsulum et Beneficiorum: hoc jus Imperatores sibi arrogabant: Pontifices verò id Ecclesiæ reservatum volebant ; in eodem Concilio provisum fuit de ferendis suppetiis Terræ sanctæ et Hispaniæ contra Saracenos. Adfuerunt 300 et ampliùs Episcopi.

XI. Decimum est Lateranense II, anno 1139, habitum à 1000 circiter Episcopis, occasione schismatis Petri Leonis Anti-Papæ, item contra errores Petri de Bruès et Arnoldi de Brixia, atque ad disciplinam Ecclesiasticam restaurandam. Errârunt autem Petrus iste et Arnoldus

« PredošláPokračovať »