Obrázky na stránke
PDF
ePub

circa præsentiam realem Christi in Eucharistia, docueruntque Templa et Cruces destruendas, defunctos non juvari precibus.

XII. Undecimum est Lateranense III. anno 1179 per 300 Episcopos celebratum contra Schismaticos, ordinatos à Victore IV. Anti-Papa, item contra Waldenses, docentes, non esse obediendum Summo Pontifici, illicitum esse juramentum, omnes esse Sacerdotes, fures occidi non posse, &c.

XIII. Duodecimum est Lateranense IV, celebratum anno 1215. contra Abbatem Joachim, Almaricum et Albigenses, errores Manichæorum renovantes. A dfuerunt Episcopi 412. Abbates et Priores ultra 800. absentium Procuratores plurimi et plurimorum Principum Legati, quapropter vocari solet magnum Concilium Lateranense.

XIV. Decimum tertium est Lugdunense I, Episcoporum 140, anno 1245, congregatum contra Fredericum Imperatorem tyrannicè imperantem, qui et depositus fuit: varia etiam circa morum reformationem constituta sunt.

XV. Decimum quartum est Lugdunense II. anno 1274, habitum pro recuperatione Terræ Sanctæ, et ut Græci ad fidem communionemque Ecclesiæ Romanæ revocarentur; inita est pax à Latinis cum Græcis; sed ab his non diu

servata.

XVI. Decimum quintum est Viennesse in Gallia, anno 1311, Episcoporum circiter 300, contra errores Beguardorum, et Beguinarum, ac Fratricellorum, docentium hominem in hac vita posse pertingere ad summam perfectionem, ita ut fiat impeccabilis et ampliùs proficere non possit ; ideoque tunc nec orare nec jejunare debeat, nec ullis legibus. ampliùs subjiciatur. In eo etiam definitnm est, quòd anima rationalis seu intellectiva sit forma corporis humani per se et essentialiter: item ordo Templariorum extinctus fuit.

XVII. Secutum est Conc. Constantiense anno 1414. ad abolendum schisma, quod jamdiu Ecclesiam turbaverat, pluribus se pro Pontifice gerentibus: item contra errores Wiclef et Joannis Hus, docentium omnia fato evenire, Ecclesiam constare ex solis prædestinatis, nullum esse Dominum, Prælatum, aut Episcopum dum est in peccato mortali, &c. Galli hoc Concilium inter Ecumenica recensent, verùm alii illud tantùm admittunt, quoad ultimas sessiones, et quoad illa, quæ approbavit Martinus V. gesta contra errores Wiclef et aliorum.

XVIII. Decimum sextum est Florentinum, inchoatum Ferrariæ anno 1438, sed ob pestem translatum Florentiam, ibique anno 1439 absolutum in eo Græci convenerunt cum Latinis de processione Spiritûs Sancti à Patre et Filio, de Purgatorio, de Primatu Romani Pontificis in universum orbem, de Eucharistia, quòd azymo æquè ac fermentato pane conficiatur, et de variis ritibus. Reconciliatam Græcorum cum Latinis pacem (sed quæ diu non stetit) subsecuta est Armenorum cum Ecclesia Romana unio, quia ab Eugenio IV. receperunt literas unionis compendio continentes doctrinam Catholicam.

XIX. Decimum septimum est Lateranense V. 114 Episcoporum, inchoatum anno 1512. adversùs Conciliabulum Pisanum, et ad mores reformandos: in eo definitum est, animam rationalem esse immortalem.

XX. Decimum octavum est Tridentinum, inchoatum 13. Decembris anno 1545. propter contagionem, urbem Tridentinam affligentem, Bononiam translatum, deinde Tridentum reductum, propter ingruentia bella iterùm interruptum, demum die 4. Decembris anno 1563. absolutum fuit: subscripsêre Patres 255. celebratum fuit hoc Concilium, præsertim contra Lutheranorum, Calvinistarum, aliorumque hæreticorum errores tunc grassantes.

N. 89. DE AUTHORITATE CONCILIORUM.

I. Concilia particularia sunt errori obnoxia. II. Etiam generalia non approbata. III. Non tamen generalia approbata.

AN Concilia Ecclesiastica errare possunt ?

I. R. Concilia particularia, seu non generalia errare posse, omnes admittunt: rariùs tamen vel ipsa errârunt, si attendatur eorum multitudo, et agatur de Conciliis Episcoporum Catholicorum.

Si Concilium particulare, in quo damnantur hæreses, â Summo Pontifice approbetur pro tota Ecclesia, tunc obtinet authoritatem in fide infallibilem, fundatam nempe in ipsius Pontificis infallibilitate: et ita duo Concilia Provincialia Africana, Milevitanum et Carthaginense contra Pelagium et Cælestium Romana Sedes approbavit ; atque inde rem contra Pelagianos omnino confectam esse judicavit S. Aug. Serm. 131. de verbis Apostoli dicens: "Româ rescripta venerunt, causa finita est, utinam aliquando finiatur "error."

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Hodie, ait Benedictus XIV. de Synodo Diœces. In Conciliis particularibus fidei causæ tractari non solent, sed solùm conduntur decreta disciplinam spectantia: contingit tamen quandoque et hæc à Sede Apostolica approbari: unde dubitari posset, an ab illa confirmatione vires accipiant universam Ecclesiam obligandi? ad quod respondet idem Pontifex, confirmationem robur quidem adjicere istis decretis confirmatis, sed ea nequaquam extendere, nisi aliter Pontifex expresserit: hinc Syn. Prov. Mechliniensis de anno 1607. licèt à Paulo V. confirmata, Provinciæ limites non prætergreditur.

An Concilia generalia errare possunt?

II. R. Concilia Generalia absque Romani Pontificis confirmatione vel approbatione fallibilia sunt ac sæpius errârunt ut patet in Ariminensi, Ephesino II. &c. quia sic non repræsentant Ecclesiam, sed Corpus Acephalum, cui Christus infallibilitatem non promisit.

Si verò Pontificis assensus et confirmatio aliquibus tantùm Concilii decretis accedat, tunc illa duntaxat plenariam authoritatem habebunt, prout factum est circa decreta Concilii Constantiensis.

Attamen promissiones Christi factæ Ecclesiæ, videntur omnino exigere, ut Concilium generale, habitum mortuo vel dubio Pontifice, habeat infallibilitatem passivam, sive custodiat fidem et mores, nec aliquid definiat contrarium.

III. Concilia generalia à Summo Pontifice approbata, in rebus fidei et morum definiendis errare non posse, fide 'certum est: unde statim tanquam hæretici manifesti habentur, qui à talibus Conciliis definita in dubium revocare præsumunt; hinc S. Gregor. lib. 1. Epist. 24. dicit: "Se, "sicut sancti Evangelii libros, sic quatuor priora Concilia "( suscipere et venerari."

Probatur hæc infallibilitas ex N. 80. ex quo constat, Ecclesiam esse infallibilem in rebus fidei et morum ; atqui Concilium generale repræsentat universam Ecclesiam : ergo, &c. Hinc Concilii generalis statuta dicuntur esse à Spiritu Sancto, juxta id Actor. cap. 15. V. 28. "Visum "est Spiritui Sancto et nobis."

Deinde si Concilium generale à Pontifice approbatum infallibilem authoritatem non haberet, sequeretur, non esse in Ecclesia judicium certum et indubitatum ad dirimendas controversias, quod est contra Num. 69.

Obj. S. Aug. lib. 2. "de Baptismo" contra Donatistas cap. 5. dicit: " Ipsa plenaria Concilia priora sæpe emen

66

"dari posterioribus ;" atqui quod emendari potest, non est infallibile: ergo, &c.

R. Plures hujus loci dari possunt responsiones: 1o. Augustinum loqui de Conciliis plenariis in communi, tam de non approbatis quàm approbatis ; et sic fieri potest, quòd priora, quæ non erant approbata, et errores continebant, per posteriora approbata emendentur.

2o. S. Aug. non videtur loqui de Conciliis generalibus propriè, sed impropriè, secundùm quod Concilia nationalia dicuntur generalia, quomodo et Synodum Hyponensem vocat plenariam.

3°. Si de Conciliis veré Ecumenicis intelligatur, dicendum, quòd S. Aug. solùm velit, priora emendari posse per posteriora in puris factis, et in iis, quæ ad disciplinam, cæremonias, aliasque consuetudines Ecclesiasticas pertinent; unde subdit eodem loco: "Cum aliquo experimento rerum "aperitur, quod clausum erat, et cognoscitur, quod late"bat;" ea autem, quæ sunt fidei, non rerum experimento, sed verbo Dei scripto vel tradito noscuntur.

Tandem Concilia posteriora quædam, in prioribus nondum satis definita, clariùs definiunt; et ita priora Concilia posterioribus magis elucidantur.

N. 90. DE SUMMO PONTIFICE.

I. Summus Pontifex II. Est Christi Vicarius et Caput Ecclesiæ visibile.

QUID est Summus Pontifex ?

I. R. Est Christi in terris Vicarius, et Ecclesiæ ejus Caput visibile.

Christus in terris instituit Ecclesiam Novi Testamenti, non sub ratione regiminis Aristocratici vel Democratici, sed sub ratione regiminis Monarchici, ex eo tamen, quod in Aristocratia optimum est, temperati, ut dictum est N. 81.

II. Cùm autem præsentiam suam visibilem Christus subtracturus esset per ascensum in cœlum, constituit Vicarium suum Caput Ecclesiæ visibile, ipso manente Capite supremo, essentiali et invisibili.

Quis et quare vocatur Pontifex Summus?

R. Pontifex Romanus: non tantùm quia supremum honorem et dignitatem obtinet in Ecclesia, sed præcipuè quia summam et universalem habet authoritatem, potestatem et jurisdictionem in omnes Episcopos et universam Ecclesiam.

Vocatur etiam Papa, quæ vox vel Patrem vel antonomasticè Patrum Patrem significat; item Sedis Apostolicæ Præsul, sicut Sedes Romana per excellentiam dicitur sine addito Sedes Apostolica.

N. 91. DE PRIMATU PETRI.

I. Petrus accepit primatum à Christo. II. Primatus est Petro collatus Joan. 21. III. Quod etiam probatur ex variis prærogativis Petri.

CUM hæretici non solùm superioritatem præsentium Pontificum, sed etiam ipsius Apostoli Petri Primatum negent, idcirco hic contra illos est asserendus.

I. Probatur autem Petrum à Christo Primatum accepisse supra alios Apostolos ex Matt. cap. 16. ubi Primatus promittitur, et Joan. cap. 21. ubi confertur.

Matth. сар. 16. dicit Christus: "Tu es Petrus, et super "hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam...et tibi dabo "claves Regni Cœlorum : et quodcumque ligaveris super "terram," &c. Hic quamvis nomen Primatûs non exprimatur, manifestè tamen promittitur sub duabus metaphoris prior metaphora desumitur à ratione fundamenti et ædificii: quod autem in ædificio fundamentum, hoc in communitate Superior, in regno Rex, &c.

Altera desumitur à traditione clavium: cui enim traduntur claves civitatis, is constituitur aut declaratur civitatis Rex aut Gubernator. His accedit interpretatio et authoritas SS. Patrum, ut videre est apud Bell. Sylvium, Tournelly, &c.

Objicit Calvinus: nomine Petræ, supra quam ædificanda dicitur Ecclesia, non intelligitur Petrus, sed Christus, et ideo Evangelista terminum mutat postquam dixit: "Tu es "Petrus" dicendo non 66 super hunc Petrum," sed "super "hanc Petram."

R. Negando antec. quàm inepta sit hæc Calvini observatio, patet ex Syriaco, quo idiomate usus est Christus, in quo non reperitur ista generis differentia, quæ est in Latino et Græco; unde uno eodemque nomine Christus dixit: "Tu es Cephas, et super hoc Cepha," quòd Latinè sic vertendum: "Tu es Petra et super hanc Petram :" sed interpres Latinus vertit: "Tu es Petrus" in masculino, quia de viro sermo erat, secutus codicem græcum, apud quos nomen "Petra" recipit terminationem masculinam et femininam, quam vox Latina "Petra" non recipit; igitur

« PredošláPokračovať »