Obrázky na stránke
PDF
ePub

dum Christus dicit: "Super hanc Petram," pronomen "hanc" manifestè respicit Petram, de qua proximè facta est mentio; atqui immediatè antè Christus non se, sed Petrum vocaverat Petram : ergo, &c. hinc patescit mysterium immutationis nominis Simonis in Petrum seu Petram Joan. cap. 1. V. 42. Deinde si hæc verba " Super hanc "Petram" referenda forent ad Christum, non ad Petrum, frustra Christus Petro dixisset: "Ego tibi dico, quia tu es "Petrus ;" neque dicere debuisset: ædificabo, sed ædificavi vel ædifico.

Instabis: S. Aug. "Tract. ultimo in Joannem" per hanc Petram intelligit Christum. Confirmatur ex ejus ratione lib. 1. Retractationum cap. 21. ubi dicit: "Non enim dictum est illi, tu es Petra, sed tu es Petrus: Petra autem "erat Christus."

[ocr errors]

R. S. Aug. hanc aliquando interpretationem proposuit agens contra Donatistas, qui vim et efficaciam Sacramentorum repetebant à Sanctitate Ministri: uude maluit istud fundamentum in Christo, quàm in Petro collocare, ne Donatistæ erroris sui confirmationem inde deduxissent: admisit tamen nostram interpretationem, quæ communis est; imò loco citato utramque referens subjicit: "Harum "duarum sententiarum, quæ sit probabilior, eligat lector."

Hæc S. Augustini dubitatio orta est ex ignorantia linguæ Hebraicæ seu Syriacæ, et Græcæ; quarum peritis notum est, illud "Tu es Cephas" idem esse ac "Tu es Petra."

[ocr errors]

Inst. Solus Christus est fundamentum Ecclesiæ, juxta illud 1. ad Cor. 3. V. 11. "Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id, quod positum est, quod est "Christus:" ergo per hanc Petram non intelligitur Petrus, sed Christus.

R. Neg. anteced. Solus Christus est quidem fundamentum essentiale et primarium, quod seipso consistit, et nulli alteri innititur, sed sustentans omnia, quæ ad ædificium Ecclesiæ pertinent, ac adeo et ipsum Petrum: cum eo tamen consistit, quòd Petrus sit fundamentum secundarium in Christo fundatum per virtutem et authoritatem ab ipso acceptam.

Objiciunt Lutherani: per Petram, super quam ædificanda dicitur Ecclesia, non intelligitur Petrus, sed fides aut confessio Petri. Confirmant ex SS. Chrysostomo, Ambrosio, Hilario, &c.

R. Neg. ant. patet enim ex dictis, deberi intelligi personam Petri, quod et verba sequentia: "tibi dabo claves "regni cœlorum," evidenter evincunt.

Ad confirmationem ex SS. PP. dicendum, eos quandoque ita loqui in sensu causali: quia scilicet Petrus confitens divinitatem Christi, ob fidei suæ meritum consecutus est, ut Ecclesiæ fundamentum esset.

2o. Sancti illi non volunt, super fidem in se spectatam sine relatione ad personam Petri Ecclesiam fundari, sed super fidem ejus personalem, quod idem est, ac super ipsam Petri personam fidem habentem, unde dum dicunt, Ecclesiam esse fundatam super fidem Petri, aut Petri fidem vel confessionem fidei esse fundamentum Ecclesiæ, intelligunt hoc sensu, quòd Petrus ratione fidei suæ indefectibilis, omnes in ea confirmet et indefectibiliter sustentet.

Contra argumentum à traditione clavium petitum objiciunt hæretici: claves sunt promissæ immediatè Ecclesiæ, non personæ Petri.

Probatur antec. ex S. Aug. Tract. 50. in Joan. ubi sic ait: "Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam "significavit :" ergo, &c.

R. Neg. antec. Evidens enim est, ut ex antedictis constat, sermonem dirigi ad personam Petri.

Ad S. Aug. aliosque Patres dicendum, illos solum velle, quòd Petrus non acceperit claves ut persona privata, sed sub ratione supremi Pastoris, et pro utilitate Ecclesiæ, à quo jure ordinario potestas clavium in alios Ecclesiæ Superiores, Episcopos et Pastores, erat derivanda.

Adde, quòd Patres Scripturam S. non semper citent in sensu literali, sed sæpe in sensu mystico, et interdum in sensu accommodatitio.

Obj. Idem, quod promittitur Petro Matth. cap. 16. "Tibi dabo claves," &c. promittitur cæteris Apostolis Matth. cap. 18. V. 18. "Quæcumque ligaveritis super 66 terram," &c.

R. Neg. antec. potestas enim clavium Matth. c. 16. Petro singulariter promissa et Joan. c. 21. data, quid majus et superius est potestate ligandi et solvendi, quæ tantùm est actus inadæquatus clavium.

Nota, tametsi alii Apostoli acceperint potestatem ubique prædicandi et Ecclesias fundandi, et ita quamdam jurisdictionem universalem universalitate loci, quòd hæc tamen, quatenùs talis, tantùm fuerit extraordinaria, et cum subjectione ad Petrum, ac cum ipsis extinguenda: hinc meritò damnata est ab Innoc. X. propositio tanquam hæretica, quæ ponebat SS. Petrum et Paulum, geminum Ecclesiæ verticem.

Proba primatum Petro collatum per illa verba Joan. cap. 21. "Pasce oves meas."

II. R. Quia his verbis sub metaphora deducta à Pastore ovium, Petro injungitur munus Pastoris et Rectoris Ecclesiæ universæ, ac proinde in totam Ecclesiam potestas conceditur.

Probatur: quia pascere non solùm significat docere, sed etiam præesse et regere; quemadmodùm Pastoris ovium est, non solùm pabula præbere; sed etiam ducere et reducere, tueri et coërcere.

66

Per "agnos meos...oves meas" significatur universalitas Christi fidelium; nam pronomen meas" æquipollet signo universali, cùm indefinitè Christus loquatur, et omnes fideles sint oves Christi vel agni.

[ocr errors]
[ocr errors]

Objiciunt hæretici: non soli Petro dictum est: Pasce oves meas;" ergo, &c.

Probant antec. ex S. Aug. lib. "de agone Christiano" cap. 30. ubi dicit: "Cùm ei (Petro) dicitur, ad omnes "dicitur: amas me? Pasce oves meas."

R. Neg. antec. quia soli Petro dicta esse illa verba, circumstantiæ demonstrant; solum enim Petrum Christus alloquitur, eum compellans nomine proprio: "Simon "Joannis," ita ut quidem alii excludantur per hæc verba : "Diligis me plus his ?"

Ad S. Aug. dicitur, quòd omnibus aliis Ecclesiæ Superioribus dicatur "Pasce oves meas" quoad eam nempe gregis partem, quæ illis commissa est: vel secundùm sensum accommodatitium inquantùm Petri formam in pascendo et regendo debent imitari.

III. Tertium argumentum ad probandum Petri Primatum ex Scriptura Sacra, desumi potest ex variis prærogativis, quibus præ cæteris Apostolis Petrus decoratus fuit.

Prima prærogativa est mutatio nominis;" "Tu vocaberis "Cephas" Joan. cap. 1.

Secunda, quòd in ordine enumerationis Apostolorum semper Petrus primo loco nominetur ab Evangelistis, non obstante mutatione ordinis aliorum. Sic expressè dicitur Matth. cap. 10. V. 2. "Primus, Simon, qui dicitur "Petrus."

Tertia, pro Christo et Petro tributum solvitur Matth. cap. 17. V. 26.

Quarta, Petrus solus cum Christo ambulat super aquas Matth. cap. 14.

Quinta, specialiter Petro dicit Christus Lucæ cap. 22.

[ocr errors]
[ocr errors]

Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos."

Sexta, Petrus Act. cap. 1. proponit et docet, eligendum esse novum Apostolum loco Judæ. Act. cap. 2. post acceptum Spiritum S. primus promulgat Evangelium. Act. cap. 3. primum facit miraculum in testimonium fidei. Act. сар. 10. primus incipit prædicare gentilibus. Act. cap. 12. pro Petro fiebat oratio sine intermissione ab Ecclesia. Act. cap. 15. tanquam præses Concilii Jerosolymitani primus loquitur, ejusque sententiam omnes sequuntur. Has aliasque prærogativas cum SS. PP. interpretationibus rectè deducit Bell. lib. 1. de Romano Pontifice.

Hisce iterùm objiciunt hæretici : Paulus ad Gal. cap. 2. V. 7. significat, se esse Apostolum Gentium, sicut Petrus Judæorum: ergo jurisdictio divisa erat inter ipsos.

R. Neg. conseq. divisio namque illa non erat jurisdictionis, sed nationum in ordine ad opus prædicationis, videlicet quòd, sicut Petrus principaliter destinatus erat ad prædicandum Judæis, sic Paulus à Christo specialiter destinatus esset ad prædicandum Gentibus.

Objiciunt II. Paulus ibidem V. 11. Petra in faciem restitit: ergo non erat illi subjectus.

R. Neg. conseq. quia Paulus non reprehendit Petrum per authoritatem, ut superior inferiorem, sed per correptionem fraternam, quod aliquando licet inferiori respectu superioris. Aliqui sustinent, Cepham illum, de quo ibi Paulus, non esse Petrum, sed alium discipulum. Videri potest Kerckherdere de Cepha reprehenso.

Objiciunt denique: si Petrus fuerit Ecclesiæ caput, debebat Ecclesia, moriente Petro, perire; nam moriente capite moritur corpus.

R. Neg. illatum; quòd enim corpus separatum à capite moriatur, verum est de illo capite, à quo membra sensum et motum habent; sed sic Petrus non fuit caput Ecclesiæ, sed Christus non est autem verum de capite, à quo solus est externus influxus secundùm externam gubernationem, quale fuit Petrus, et sunt ejus Successors; nam moriente Pontifice, remanet Christus caput invisibile, à quo Ecclesia vitam sensumque habet et apta est ad recipiendum aliud caput visibile.

N. 92. DE SUCCESSORE PETRI IN PRIMATU.

I. Petrus habet successorem in primatu Ecclesiæ. II. An Primatus jure divino annexus sit Episcopatui Ro

mano.

AN Petro successit aliquis in primatu Ecclesiæ ?

I. R. Affirmativa de fide est, et probatur hâc ratione: Ecclesiam ita instituit Christus Dominus, ut usque ad consummationem sæculi esset duratura; ergo debuit in ea formam regiminis perpetuam instituere: adeoque, moriente Petro, debuit ex divina institutione succedere alius, qui esset caput visibile Ecclesiæ et Christi Vicarius.

Deinde Petrus constitutus est fundamentum Ecclesiæ perpetuò duraturæ: ergo fundamentum debet esse perpetuum; item claves et gubernatio durante regno debent continuari ; Pastor et Rector ovibus est necessarius: ergo Primatus Petri, Ecclesià continuante, continuari debet.

Nec obstat, quòd S. Gregorius magnus lib. 5. Epist. 20. aliàs 32. reprehendat nomen Episcopi universalis, dicens, esse nomen blasphemum.

Nam S. Greg. hoc sensu intelligit esse blasphemum, quasi unus esset universæ Ecclesiæ Episcopus, et cæteri non essent veri Episcopi Ecclesiarum suarum; unde lib. 7. Epist. 79. sic loquitur: "Si unus universalis est, restat, "ut vos Episcopi non sitis." Aliàs si per Episcopum universalem intelligas supremum omnium etiam Episcoporum caput, rectè Successorem Petri Episcopum universalem appellaveris.

Observandum autem, quòd S. Gregorius præcipuè exaggeret istius nominis novitatem: quia Episcopus Constantinopolitanus nomen universalis Episcopi arroganter sibi usurpabat, cui certè nullo modo conveniebat.

Quid est iste Successor Petri?

R. De fide est, quòd sit Pontifex Romanus: probatur ex constanti Conciliorum generalium et Ecclesiæ definitione ac Sanctorum Patrum doctrina, ut propterea dicat sanctus Augustinus, quòd successio illa ab ipsa sede Petri continua ipsum retineat in Ecclesia Catholica.

Hæc successio usque hodie continuatur in serie 254 Pontificum.

An Primatus Ecclesiæ, sicut est juris divini, ita etiam jure divino annexus est Episcopatui Romano: ita ut Episcopatus particularis Romanus à Summo Pontificatu separari

« PredošláPokračovať »