Obrázky na stránke
PDF
ePub

nequeat, sed usque ad finem mundi successio Summorum Pontificum sit perseveratura in Episcopis Romanis?

II. R. Id controvertitur: quidam existimant primatum jure humano tantùm annexum esse Episcopatui Romano : scilicet dicunt, hoc tantùm à Christo ordinatum esse ut ille Episcopatus haberet Primatum, quem Ecclesia designasset; designavit autem Ecclesia Episcopatum Romanum ; unde, inquiunt, fieri posset ex dispositione Ecclesiæ, quòd Primatus ab Episcopatu Romano auferretur.

Verùm communiùs sustinetur, quòd Primatus jure divino annexus sit Episcopatui Romano: quia licèt urgerent gravissimæ rationes, quales fuerunt Ethnicorum persecutiones, Romæ vastationes, &c. nunquam tamen de separando Pontificatu ab Episcopatu Romano cogitatum est: ergo existimavit Ecclesia Primatum jure divino Romano Episcopatui

annexum esse.

Observa hanc quæstionem esse diversam et independentem ab his duobus fide certis, quòd Primatus Ecclesiæ sit juris divini, et ille Primatus perseveret in Romano Episcopo seu Pontifice.

N. 93. DE POTESTATE SUMMI PONTIFICIS.

I. Papa habet potestatem immediatè à Christo, II. Et Episcopi immediatè à Papa.

A QUO Summus Pontifex legitimè electus accipit potestatem suam et jurisdictionem?

I. R. Immediatè eam accipit à Christo tanquam ejus Vicarius, prout eam Petrus accepit.

Nec obstat Papam eligi à Cardinalibus; nam illorum electio est tantùm conditio "sine qua non," quâ positâ, potestatem et jurisdictionem immediatè accipit à Christo.

A quo Episcopi potestatem jurisdictionis accipiunt?

II. R. Galli volunt, quòd illam immediatè à Christo accipiant; sed dicendum videtur, quòd illam immediatè accipiant à Romano Pontifice: quia regimen Ecclesiæ est Monarchicum.

Hinc dicit S. Th. lib. 4. contra gentes cap. 76. "Christum "soli Petro promisisse, Tibi dabo claves regni Cœlorum, "ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivan"da" et S. Leo, "Si quid, inquit, cum eo commune "cæteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum "dedit quidquid aliis non negavit."

Observa hic non agi de jurisdictione curatorum Episcopis inferiorum, qui jurisdictionem immediatè accipere solent ab Episcopis; nec de potestate ordinis, quam tam Episcopi, quàm alii accipiunt immediatè à Deo vi Sacramenti; nec etiam quæstio est, an Pontifex immutare Episcoporum jurisdictionem possit, eam ampliando, restringendo vel etiam penitùs auferendo; hoc enim Pontificem posse omnes Catholici consentiunt: solùm itaque agitur de jurisdictione Episcoporum, quæ spectat ad Ecclesiæ gubernationem.

Obj. I. Act. c. 20. V. 28. dicitur: "Attendite vobis et "universo gregi, in quo vos Spiritus S. posuit Episcopos "regere Ecclssiam Dei:" ergo Episcopi accipiunt suam jurisdictionem à Spiritu Sancto.

R. Dist. conseq. ergo accipiunt suam jurisdictionem à Spiritu Sancto immediatè, neg. conseq. mediatè, mediante nempe Summo Pontifice, concedo totum.

Obj. II. Episcopi succedunt Apostolis; atqui Apostoli acceperunt jurisdictionem suam immediatè à Christo : ergo et Episcopi.

R. Neg. conseq. nam conveniebat, ut Christus visibiliter præsens per seipsum constitueret Ecclesiæ Ministros; aliter autem fieri oportebat, dum Christus, visibili sui præsentiâ subtractâ, visibile Ecclesiæ Caput, et suum in terris Vi carium constituit.

N. 94. QUÆ ET QUANTA SIT SUMMI PONTIFICIS POTESTAS.

I. Papa habet plenitudinem potestatis II. Super omnes, et quoad omnia Religionis. III. Potestas hæc etiam est coactiva.

QUAM potestatem habet Romanus Pontifex ?

I. R. cum S. Thom. 3. part. quæst. 72. art. 11. ad 1. “Papa in Ecclesia habet plenitudinem potestatis;" adeo ut ejus potestas sese extendat ad omnes, qui sunt in Ecclesia, et ad omnia, quæ ad Ecclesiæ regimen spectant.

Probatur ex antedictis: quia Pontifex Romanus est verus Christi Vicarius, totius Ecclesiæ Caput, Pastor ac Doctor: ergo, &c.

II. Hinc sequitur, quòd omnes fideles, etiam Episcopi et Patriarchæ Rom. Pontifici obedire teneantur, item quòd ei obediendum sit in omnibus, quæ Religionem Christianam concernunt, ac ideo in fide et moribus, ritibus, Ecclesiasticâ disciplinâ, &c.

Hinc ruit perversum Quesnellistarum commentum, scilicet Pontifici obediendum non esse nisi in iis, quæ præcipit conformiter ad Scripturam Sacram.

An Summus Pontifex habet potestatem non solùm directivam, sed etiam coactivam super omnes fideles?

III. R. Affirmativè: quia Matth. cap. 16. datur Petro ejusque Successoribus potestas ligandi, quæ ad potestatem coactivam pertinet. Id etiam perpetua consuetudo confirmat: hinc Summo Pontifici competit potestas suspendendi, excommunicandi, &c.

Obj. Dicit Christus Luc. cap. 22. V. 25. "Reges gen"tium dominantur eorum...V. 26. Vos autem non sic;" ergo Ecclesiasticis non competit potestas coactiva.

R. Neg. conseq. nam tantùm prohibetur, ne dominentur more Regum gentilium; unde subdit: "Vos autem non sic," ne scilicet imperiosè et superbè regant, suam in regendo quærant utilitatem, gloriam, &c.

N. 95. AN PAPA SIT SUPERIOR CONCILIO GENERALI.

I. Papæ est supra Concilium generale.

PRENOTANDUM, quod hæc quæstio non intelligatur de infallibilitate Pontificis vel Concilii; sed de potestate jurisdictionis, nempe an Concilium generale possit Pontifici leges præscribere, eum judicare, &c.

Quæstio etiam non est de Concilio unà cum Pontifice congregato; sic enim Pontifex nequit esse supra Concilium, cùm tunc deberet esse seipso superior, sed est æqualis cum Concilio authoritatis.

Quæritur ergo, utrùm Concilium generale, seorsim sumptum sine Pontifice, sed tamen legitimè congregatum, sit supra Pontificem ?

[ocr errors]

R. Affirmativam tuentur Galli: extra Galliam communiter sustinetur Pontificem esse Concilio generali superiorem, adeo ut possit illud transferre, dissolvere, &c. I. Probatur: Petro non Concilio dixit Christus : "Tibi "dabo claves Regni Cœlorum, pasce oves meas," &c. Petrus ergo, ejusque Successores Caput sunt et Pastor, non solùm Ecclesiæ disperse sive singulorum fidelium; sed etiam Ecclesiæ in Concilio congregata: Caput enim non tantùm singulis membris seorsim, sed simul sumptis, superius est; Pastor non tantùm singulis ovibus seorsim, sed toti gregi præest et superior est: unde Concilium Chalcedo.

nense in Epistola ad Leonem Papam agnoscit eum Caput ac Patrem suum.

Probatur ulteriùs ex aliis Conciliis, ut Constantinopolitano I. in Epistola ad Damasum, et Constantinopolitano III. in Epistola ad Agathonem, &c. et Lateranense V. apertè dicit: solum Romanum Pontificem super omnia Concilia authoritatem habentem, Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum plenum jus potestatemque habere. Confirmatur: ad minùs tantam habet Pontifex in universam Ecclesiam authoritatem, quantam habet Episcopus in suam Dioecesim; atqui Episcopus est superior Diocesanis etiam collectivè sumptis: ergo, &c.

Obj. I. Papa contraïre non potest rebus in Concilio generali de fide et moribus absolutè definitis: ergo non est Concilio superior.

R. Neg. conseq. quòd enim contraïre nequeat, non est quasi subditus esset Concilio; sed quia subditus debet esse Deo et fidei.

Obj. II. Pontifex est Filius et membrum Ecclesiæ: ergo Concilium generale, quod Ecclesiam repræsentat, est supra Pontificem.

R. Neg. conseq. nam Romanus Pontifex, ut ait Pius II. est Filius propter regenerationem, sed propter dignitatem Pater habetur. Deinde Concilium, uti hic consideratur, non repræsentat perfectè Ecclesiam, cùm supponatur sine Pontifice. Similiter ad id, quòd dicitur; Pontifex est membrum Ecclesiæ; atqui pars est minor toto.

R. Dist. minor: pars est minor toto, quantitate, sic conceditur : virtute et influxu, sic negatur : patet in corpore, in quo caput est minus reliquo corpore secundùm quantitatem molis, sed non secundùm quantitatem virtutis et influxûs.

Obj. III. Pontifex est Frater noster: ergo, si peccaverit, nec correptione fuerit emendatus, debet denuntiari Ecclesiæ ex præcepto Christi Matth. cap. 18.

R. Neg. conseq. quia præceptum Matth. c. 18. agit de fratre habente superiorem, cui fiat denuntiatio: nam per Ecclesiam ibi intelliguntur Prælati Ecclesiæ, non Societas fidelium aut Concilium generale: absurdum enim foret peccatum fratris inobedientis deferri coram multitudine fidelium aut ad id convocari debere Concilium generale.

Ohj. IV. Concilium Constantiense Sess. 4. definivit, potestatem se immediatè à Christo habere, cui quilibet cujuscumque dignitatis, etiamsi Papalis existat, obedire De Ecclesia.

P

Vocatur etiam Papa, quæ vox vel Patrem vel antonomasticè Patrum Patrem significat; item Sedis Apostolicæ Præsul, sicut Sedes Romana per excellentiam dicitur sine addito Sedes Apostolica.

N. 91. DE PRIMATU PETRI.

I. Petrus accepit primatum à Christo. II. Primatus est Petro collatus Joan. 21. III. Quod etiam probatur ex variis prærogativis Petri.

CUM hæretici non solùm superioritatem præsentium Pontificum, sed etiam ipsius Apostoli Petri Primatum negent, idcirco hic contra illos est asserendus.

I. Probatur autem Petrum à Christo Primatum accepisse supra alios Apostolos ex Matt. cap. 16. ubi Primatus promittitur, et Joan. cap. 21. ubi confertur.

сар.

Matth. 16. dicit Christus: "Tu es Petrus, et super "hanc Petram ædificabo Ecclesiam meam...et tibi dabo "claves Regni Coelorum: et quodcumque ligaveris super "terram," &c. Hic quamvis nomen Primatûs non exprimatur, manifestè tamen promittitur sub duabus metaphoris prior metaphora desumitur à ratione fundamenti et ædificii quod autem in ædificio fundamentum, hoc in communitate Superior, in regno Rex, &c.

Altera desumitur à traditione clavium: cui enim traduntur claves civitatis, is constituitur aut declaratur civitatis Rex aut Gubernator. His accedit interpretatio et authoritas SS. Patrum, ut videre est apud Bell. Sylvium, Tournelly, &c.

Objicit Calvinus: nomine Petræ, supra quam ædificanda dicitur Ecclesia, non intelligitur Petrus, sed Christus, et ideo Evangelista terminum mutat postquam dixit: “Tu es "Petrus" dicendo non 66 super hunc Petrum," sed " super

"hanc Petram."

R. Negando antec. quàm inepta sit hæc Calvini observatio, patet ex Syriaco, quo idiomate usus est Christus, in quo non reperitur ista generis differentia, quæ est in Latino et Græco; unde uno eodemque nomine Christus dixit: "Tu es Cephas, et super hoc Cepha," quòd Latinè sic vertendum: "Tu es Petra et super hanc Petram :" sed interpres Latinus vertit: "Tu es Petrus" in masculino, quia de viro sermo erat, secutus codicem græcum, apud quos nomen "Petra" recipit terminationem masculinam et femininam, quam vox Latina "Petra" non recipit; igitur

« PredošláPokračovať »