Obrázky na stránke
PDF
ePub

nequeat, sed usque ad finem mundi successio Summorum Pontificum sit perseveratura in Episcopis Romanis ?

II. R. Id controvertitur: quidam existimant primatum jure humano tantùm annexum esse Episcopatui Romano : scilicet dicunt, hoc tantùm à Christo ordinatum esse ut ille Episcopatus haberet Primatum, quem Ecclesia designasset; designavit autem Ecclesia Episcopatum Romanum ; unde, inquiunt, fieri posset ex dispositione Ecclesiæ, quòd Primatus ab Episcopatu Romano auferretur.

Verùm communiùs sustinetur, quòd Primatus jure divino annexus sit Episcopatui Romano: quia licèt urgerent gravissimæ rationes, quales fuerunt Ethnicorum persecutiones, Romæ vastationes, &c. nunquam tamen de separando Pontificatu ab Episcopatu Romano cogitatum est: ergo existimavit Ecclesia Primatum jure divino Romano Episcopatui

annexum esse.

Observa hanc quæstionem esse diversam et independentem ab his duobus fide certis, quòd Primatus Ecclesiæ sit juris divini, et ille Primatus perseveret in Romano Episcopo seu Pontifice.

N. 93. DE POTESTATE SUMMI PONTIFICIS.

I. Papa habet potestatem immediatè à Christo, II. Et Episcopi immediatè à Papa.

A QUO Summus Pontifex legitimè electus accipit potestatem suam et jurisdictionem?

I. R. Immediatè eam accipit à Christo tanquam ejus Vicarius, prout eam Petrus accepit.

Nec obstat Papam eligi à Cardinalibus; nam illorum electio est tantùm conditio "sine qua non," quâ positâ, potestatem et jurisdictionem immediatè accipit à Christo.

A quo Episcopi potestatem jurisdictionis accipiunt?

II. R. Galli volunt, quòd illam immediatè à Christo accipiant; sed dicendum videtur, quòd illam immediatè accipiant à Romano Pontifice: quia regimen Ecclesiæ est Monarchicum.

Hinc dicit S. Th. lib. 4. contra gentes cap. 76. "Christum "soli Petro promisisse, Tibi dabo claves regni Cœlorum, "ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda;" et S. Leo, "Si quid, inquit, cum eo commune “ cæteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum "dedit quidquid aliis non negavit."

66

Observa hic non agi de jurisdictione curatorum Episcopis inferiorum, qui jurisdictionem immediatè accipere solent ab Episcopis ; nec de potestate ordinis, quam tam Episcopi, quàm alii accipiunt immediatè à Deo vi Sacramenti; nec etiam quæstio est, an Pontifex immutare Episcoporum jurisdictionem possit, eam ampliando, restringendo vel etiam penitùs auferendo; hoc enim Pontificem posse omnes Catholici consentiunt: solùm itaque agitur de jurisdictione Episcoporum, quæ spectat ad Ecclesiæ gubernationem.

Obj. I. Act. c. 20. V. 28. dicitur: "Attendite vobis et "universo gregi, in quo vos Spiritus S. posuit Episcopos "regere Ecclssiam Dei:" ergo Episcopi accipiunt suam jurisdictionem à Spiritu Sancto.

R. Dist. conseq. ergo accipiunt suam jurisdictionem à Spiritu Sancto immediatè, neg. conseq. mediatè, mediante nempe Summo Pontifice, concedo totum.

Obj. II. Episcopi succedunt Apostolis; atqui Apostoli acceperunt jurisdictionem suam immediatè à Christo : ergo et Episcopi.

R. Neg. conseq. nam conveniebat, ut Christus visibiliter præsens per seipsum constitueret Ecclesiæ Ministros; aliter autem fieri oportebat, dum Christus, visibili sui præsentiâ subtractâ, visibile Ecclesiæ Caput, et suum in terris Vi carium constituit.

N. 94. QUÆ ET QUANTA SIT SUMMI PONTIFICIS POTESTAS.

I. Papa habet plenitudinem potestatis II. Super omnes, et quoad omnia Religionis. III. Potestas hæc etiam est coactiva.

QUAM potestatem habet Romanus Pontifex ?

I. R. cum S. Thom. 3. part. quæst. 72. art. 11. ad 1. ⠀ “Papa in Ecclesia habet plenitudinem potestatis;" adeo ut ejus potestas sese extendat ad omnes, qui sunt in Ecclesia, et ad omnia, quæ ad Ecclesiæ regimen spectant.

Probatur ex antedictis: quia Pontifex Romanus est verus Christi Vicarius, totius Ecclesiæ Caput, Pastor ae Doctor: ergo, &c.

II. Hinc sequitur, quòd omnes fideles, etiam Episcopi et Patriarchæ Rom. Pontifici obedire teneantur, item quòd ei obediendum sit in omnibus, quæ Religionem Christianam concernunt, ac ideo in fide et moribus, ritibus, Ecclesiasticâ disciplinâ, &c.

[ocr errors]

Hinc ruit perversum Quesnellistarum commentum, scili-, cet Pontifici obediendum non esse nisi in iis, quæ præcipit conformiter ad Scripturam Sacram.

An Summus Pontifex habet potestatem non solùm directivam, sed etiam coactivam super omnes fideles ?

III. R. Affirmativè: quia Matth. cap. 16. datur Petro ejusque Successoribus potestas ligandi, quæ ad potestatem coactivam pertinet. Id etiam perpetua consuetudo confirmat: hinc Summo Pontifici competit potestas suspendendi, excommunicandi, &c.

66

Obj. Dicit Christus Luc. сар. 22. V. 25. Reges gen"tium dominantur eorum...V. 26. Vos autem non sic;" ergo Ecclesiasticis non competit potestas coactiva.

R. Neg. conseq. nam tantùm prohibetur, ne dominentur more Regum gentilium; unde subdit: "Vos autem non sic," ne scilicet imperiosè et superbè regant, suam in regendo quærant utilitatem, gloriam, &c.

N. 95. AN PAPA SIT SUPERIOR CONCILIO GENERALI.

I. Papæ est supra Concilium generale.

PRÆNOTANDUM, quod hæc quæstio non intelligatur de infallibilitate Pontificis vel Concilii; sed de potestate jurisdictionis, nempe an Concilium generale possit Pontifici leges præscribere, eum judicare, &c.

Quæstio etiam non est de Concilio unà cum Pontifice congregato; sic enim Pontifex nequit esse supra Concilium, cùm tunc deberet esse seipso superior, sed est æqualis cum Concilio authoritatis.

Quæritur ergo, utrùm Concilium generale, seorsim sumptum sine Pontifice, sed tamen legitimè congregatum, supra Pontificem ?

sit

R. Affirmativam tuentur Galli: extra Galliam communiter sustinetur Pontificem esse Concilio generali superiorem, adeo ut possit illud transferre, dissolvere, &c.

I. Probatur: Petro non Concilio dixit Christus: "Tibi "dabo claves Regni Cœlorum, pasce oves meas," &c. Petrus ergo, ejusque Successores Caput sunt et Pastor, non solùm Ecclesiæ dispersæ sive singulorum fidelium; sed etiam Ecclesiæ in Concilio congregata: Caput enim non tantùm singulis membris seorsim, sed simul sumptis, superius est; Pastor non tantùm singulis ovibus seorsim, sed toti gregi præest et superior est: unde Concilium Chalcedo.

nense in Epistola ad Leonem Papam agnoscit eum Caput ac Patrem suum.

Probatur ulteriùs ex aliis Conciliis, ut Constantinopolitano I. in Epistola ad Damasum, et Constantinopolitano III. in Epistola ad Agathonem, &c. et Lateranense V. apertè dicit: solum Romanum Pontificem super omnia Concilia authoritatem habentem, Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum plenum jus potestatemque habere. Confirmatur: ad minùs tantam habet Pontifex in universam Ecclesiam authoritatem, quantam habet Episcopus in suam Diœcesim; atqui Episcopus est superior Diocesanis etiam collectivè sumptis: ergo, &c.

Obj. I. Papa contraïre non potest rebus in Concilio generali de fide et moribus absolutè definitis: ergo non est Concilio superior.

R. Neg. conseq. quòd enim contraïre nequeat, non est quasi subditus esset Concilio; sed quia subditus debet esse Deo et fidei.

Obj. II. Pontifex est Filius et membrum Ecclesiæ: ergo Concilium generale, quod Ecclesiam repræsentat, est supra Pontificem.

R. Neg. conseq. nam Romanus Pontifex, ut ait Pius II. est Filius propter regenerationem, sed propter dignitatem Pater habetur. Deinde Concilium, uti hic consideratur, non repræsentat perfectè Ecclesiam, cùm supponatur sine Pontifice. Similiter ad id, quòd dicitur; Pontifex est membrum Ecclesiæ; atqui pars est minor toto.

R. Dist. minor: pars est minor toto, quantitate, sic conceditur : virtute et influxu, sic negatur: patet in corpore, in quo caput est minus reliquo corpore secundùm quantitatem molis, sed non secundùm quantitatem virtutis et influxûs.

Obj. III. Pontifex est Frater noster: ergo, si peccaverit, nec correptione fuerit emendatus, debet denuntiari Ecclesiæ ex præcepto Christi Matth. cap. 18.

R. Neg. conseq. quia præceptum Matth. c. 18. agit de fratre habente superiorem, cui fiat denuntiatio: nam per Ecclesiam ibi intelliguntur Prælati Ecclesiæ, non Societas fidelium aut Concilium generale: absurdum enim foret peccatum fratris inobedientis deferri coram multitudine fidelium aut ad id convocari debere Concilium generale.

Ohj. IV. Concilium Constantiense Sess. 4. definivit, potestatem se immediatè à Christo habere, cui quilibet cujuscumque dignitatis, etiamsi Papalis existat, obedire De Ecclesia.

P

tenetur. Idem dicit Sess. 5. ergo Concilium generale est supra Pontificem.

R. Ad hunc locum, quem maximè urgent adversarii, triplex est responsio.

Prima, quòd Sessio illa nunquam fuerit approbata à Pontifice: quia Martinus V. tantùm approbavit ea, quæ in materia Fidei concilialiter acta sunt; scilicet contra errores Wiclef et aliorum; cujusmodi non erant illa, quæ Sess. 4. et 5. gesta sunt.

Secunda est, quòd, quando habitæ sunt Sessiones 4. et 5. Concilium non fuerit verè Ecumenicum; quia tantum aderant Episcopi unius obedientiæ Joan. XXIII. aberant autem Episcopi Benedicti XIII. et Gregorii XII. qui non modicam Christianitatis partem constituebant: deinde Cardinales à communi deliberatione excludebantur, et ad Sessionem 4. venire recusârunt, nisi sub conditione, quòd spectantia ad authoritatem Papæ omitterentur, et contra decreta Sess. 5. protestati sunt.

Tertia, eaque communior responsio est : dato, Martinum V. omnia in Concilio isto gesta approbasse, decretum tamen illud Sess. 4. tantùm locum habet, non respectu Pontificis certi et indubitati, sed respectu Pontificis incerti et dubii: nempe illo tempore tres supra nominati Pontificatum gerere volebant, de quorum nullo constabat certò, quòd esset legitimus Pontifex, ae ideo, cùm Ecclesia jus habeat sibi providendi de Capite et Pontifice indubitato, Patres Con stantienses, ut pax Ecclesiæ redderetur, desposuerunt omnes tres, et elegerunt Martinum V. decretum itaque Sessionis 4. tantùm respicit casum dubii Pontificis et schismatis.

Similiter ad Concilium Basiliense, quod objiciunt adversarii, dicendum, quòd Sessio 2. et sequentes circa potestatem Pontificis, non fuerint approbatæ ab Eugenio IV. nec ab ullo alio Pontifice: et Nicolaus V. ex omnibus decretis istius Concilii tantùm approbavit ea, quæ gesta sunt circa censuras et causas Beneficiales; unde a Leone X. Conciliabulum vocatur : et reipsa in Conciliabulum degeneravit.

N. 96. DE INFALLIBILITATE SUMMI PONTIFICIS.

I. Pontifex ex Cathedra definiens est infallibilis.

PRÆNOTANDUM, quòd Pontifex aliquando dicatur loqui vel definire ex Cathedra, aliquando verò non, sed ut

« PredošláPokračovať »