Obrázky na stránke
PDF
ePub

Obj. IV. Dist. 40. Can. SI PAPA, dicitur Papa cunctos judicare, à nemine judicandus, nisi deprehendatur à fide devius ergo potest esse hæreticus formalis.

R. Neg. conseq. tantùm enim dicitur, quid fieri posset, casu quo Pontifex à fide deficeret; putamus autem casum hunc nunquam evenisse, nec eventurum.

N. 98. DE POTESTATE TEMPORALI SUMMI

PONTIFICIS.

I. Pontifex habet dominium directum in aliqua boca.

AN etiam Summus Pontifex potestatem quamdam habet temporalem et civilem ?

I. R. Certum est, quòd potestatem etiam directam habeat in loca temporali dominio sibi subjecta; nil enim repugnat, quòd idem sit Princeps Ecclesiasticus et politicus in temporalibus, ut patet in Melchisedech, Machabæis, &c.

An Pontifex etiam potestatem temporalem habet in omnia regna mundi ?

R. Fuerunt, teste Bellarmino, lib. 5. "de Romano "Pontifice" cap. 1. qui, ex jure divino, Pontifici plenissimam ac directam potestatem asserebant in universum terrarum orbem, tam in temporalibus, quàm in spiritualibus: sed hæc sententia ab omnibus rejicitur.

Bellarminus, Sylvius, aliique dicunt Pontificem non habere jure divino potestatem directam in temporalia regna, sed indirectam ; hoc est, quando potestas spiritualis exerceri liberè non potest, nec suum finem assequi per media spiritualia, tunc ad temporalia recurrere possit, juxta S. Thom. 2. 2. q. 10. a. 12. et q. 12. a. 2. qui docet Principes interdum privari posse dominatione et subditos à fidelitatis juramento liberari: et ita à Pontificibus non semel est practi

catum.

Altera sententia docet, Reges et Principes in temporalibus nullatenus subjacere Pontificiæ et Ecclesiasticæ potestati, neque illos authoritate clavium directè vel indirectè deponi, aut eorum subditos à fide et obedientia eximi, aut præstito fidelitatis juramento solvi posse. Ita habet declaratio Cleri Gallicani anno 1682. quam sequuntur plures exteri. Tractatum Bellarmini de potestate Summi Pontificis in temporalibus adversùs Barclaium, jam proscripserat Senatus Parisiensis anno 1610. ut videre est apud Tournelly.

TRACTATUS

DE

VIRTUTE SPEI.

N. 99. DE DEFINITIONE VIRTUTIS SPEL.

S. Thom. 2. 2. quæst. 17.

Nota. Ordine generationis inter Virtutes Theologicas secunda est Spes.

I. Definitio. II. Ejus objectum, III. Materiale, IV. Primarium, V. Et secundarium.

QUID est Spes, virtus theologica?

I. R. Est virtus divinitùs infusa, per quam certa cum fiducia nostræ salutis et æternæ vitæ bona expectantur.} Quotuplex est objectum spei?

II. R. Est duplex, materiale et formale.

III. Objectum materiale subdividitur in primarium et secundarium.

Quidnam est objectum materiale primarium ?

IV. R. Objectum materiale primarium est Deus ut summum bonum nostrum à nobis possidendum, sive ut Scholastici loquuntur cum S. Thom. et in idem redit, est Beatitudo nostra objectiva, connotando tamen beatitudinem formalem tanquam medium et conditionem beatitudinis objectivæ possidendæ.

V.Objectum materiale secundarium spei constituunt omnia media ad salutem seu Deum possidendum conducentia, qualia sunt gratia, remissio peccatorum, etiam bona tempo. ralia, quatenùs hæc, saltem remotè, ad Deum possidendum conducere possunt.

Observa, quòd multi authores objecta virtutum distinguant in "objectum materiale, objectum formale quod, et "objectum formale quo, vel sub quo;" per objectum "for"male quod" idem intelligunt, quod nos per objectum materiale primarium, et per objectum "formale quo" vel sub quo" idem, quod nos per objectum formale simplieiter; sicque ab ipsis non nisi penes terminos discrepamus.

Obj. IV. Dist. 40. Can. SI PAPA, dicitur Papa cunctos judicare, à nemine judicandus, nisi deprehendatur à fide devius: ergo potest esse hæreticus formalis.

R. Neg. conseq. tantùm enim dicitur, quid fieri posset, casu quo Pontifex à fide deficeret; putamus autem casum hunc nunquam evenisse, nec eventurum.

N. 98. DE POTESTATE TEMPORALI SUMMI

PONTIFICIS.

I. Pontifex habet dominium directum in aliqua boca.

AN etiam Summus Pontifex potestatem quamdam habet temporalem et civilem ?

I. R. Certum est, quòd potestatem etiam directam habeat in loca temporali dominio sibi subjecta; nil enim repugnat, quòd idem sit Princeps Ecclesiasticus et politicus in temporalibus, ut patet in Melchisedech, Machabæis, &c.

An Pontifex etiam potestatem temporalem habet in omnia regna mundi ?

R. Fuerunt, teste Bellarmino, lib. 5. " de Romano "Pontifice" cap. 1. qui, ex jure divino, Pontifici plenissimam ac directam potestatem asserebant in universum terrarum orbem, tam in temporalibus, quàm in spiritualibus : sed hæc sententia ab omnibus rejicitur.

Bellarminus, Sylvius, aliique dicunt Pontificem non habere jure divino potestatem directam in temporalia regna, sed indirectam ; hoc est, quando potestas spiritualis exerceri liberè non potest, nec suum finem assequi per media spiritualia, tunc ad temporalia recurrere possit, juxta S. Thom. 2. 2. q. 10. a. 12. et q. 12. a. 2. qui docet Principes interdum privari posse dominatione et subditos à fidelitatis juramento liberari: et ita à Pontificibus non semel est practi

catum.

Altera sententia docet, Reges et Principes in temporalibus nullatenus subjacere Pontificiæ et Ecclesiasticæ potestati, neque illos authoritate clavium directè vel indirectè deponi, aut eorum subditos à fide et obedientia eximi, aut præstito fidelitatis juramento solvi posse. Ita habet decla ratio Cleri Gallicani anno 1682. quam sequuntur plures exteri. Tractatum Bellarmini de potestate Summi Pontificis in temporalibus adversùs Barclaium, jam proscripserat Senatus Parisiensis anno 1610. ut videre est apud Tournelly.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Nota. Ordine generationis inter Virtutes Theologicas secunda est Spes.

I. Definitio. II. Ejus objectum, III. Materiale, IV. Primarium, V. Et secundarium.

QUID est Spes, virtus theologica?

I. R. Est virtus divinitùs infusa, per quam certa cum fiducia nostræ salutis et æternæ vitæ bona expectantur. Quotuplex est objectum spei?

II. R. Est duplex, materiale et formale.

III. Objectum materiale subdividitur in primarium et secundarium.

Quidnam est objectum materiale primarium ?

IV. R. Objectum materiale primarium est Deus ut summum bonum nostrum à nobis possidendum, sive ut Scholastici loquuntur cum S. Thom. et in idem redit, est Beatitudo nostra objectiva, connotando tamen beatitudinem formalem tanquam medium et conditionem beatitudinis objectivæ possidendæ.

V.Objectum materiale secundarium spei constituunt omnia media ad salutem seu Deum possidendum conducentia, qualia sunt gratia, remissio peccatorum, etiam bona temporalia, quatenùs hæc, saltem remotè, ad Deum possidendum conducere possunt.

Observa, quòd multi authores objecta virtutum distinguant in "objectum materiale, objectum formale quod, et "objectum formale quo, vel sub quo;" per objectum "for"male quod" idem intelligunt, quod nos per objectum materiale primarium, et per objectum "formale quo" vel "sub quo" idem, quod nos per objectum formale simplieiter; sicque ab ipsis non nisi penes terminos discrepamus.

N. 100. DE OBJECTO FORMALI SPEI.

I. Objectum formale Spei II. Est bonitas Dei erga nos. ejus omnipotentia et fidelitas. III. Quomodo ad illud spectent merita Christi. IV. Spes directè respicit bonum proprium.

QUODNAM est objectum formale spei?

I. R. Variant Authores: alii allegant bonitatem increatam Dei, alii omnipotentiam, alii aliud: recepta magis, fidelium instructioni aptior, ac verior sententia est, quæ dicit, quòd objectum formale spei, sit bonitas Dei erga nos, ejus omnipotentia, et fidelitas in promissis.

II. Probatur: quia hæc tria attributa Dei sunt nobis ratio sperandi, seu beatitudinem certa cum fiducia expectandi, excludendo omnem desperationis ac præsumptionis rationem; etenim quod nos movet ad desiderium Dei possidendi est bonitas Dei, ut nobis est bonus; sed quia spes simul involvit certam fiduciam nostræ salutis, non tantùm speramus, quia Deus est bonus, erga nos, sed etiam quia potens est, ad præstandum, quod speramus, et quia fidelis est, ut adimpleat promissa sua.

Confirmatur ex textibus Scripturæ Sacræ, quæ nobis ista tria tanquam motiva sperandi proponit; nunc enim loquitur de Dei bonitate, nunc de omnipotentia, nunc de fidelitate in promissis.

Dictum est, quòd objectum formale spei sit bonitas Dei erga nos; ex quo patet, objectum formale spei distingui ab objecto formali charitatis, quod est bonitas Dei in se ; similiter omnipotentia Dei hìc consideranda non est secundùm se, sed ut auxilians nobis ; fidelitas autem in promissis continet firmam ac paratam Dei voluntatem præstandi ea, quæ

speramus.

III. Quia autem ea, quæ speramus, scilicet salus æterna, et media ad eam, effectus sunt meritorum Christi, eaque sperare debemus per merita Christi, sequitur, quòd spes nostra etiam innitatur meritis Christi; innititur enim spes nostra bonitati, omnipotentiæ et fidelitati in promissis, factis propter merita Christi Salvatoris nostri: et in Mysteriis Incarnationis et Redemptionis nostræ præfata Dei attributa maximè erga nos elucent: unde ait Henricus à S. Ignatio, merita Christi etiam pertinent ad objectum formale spei.

Art. 4. docet S. Th. quòd in solo Deo sperandum sit tanquam in primaria causa nostræ beatitudinis: addit tamen licitum esse in homine vel in alia creatura sperare tanquam

« PredošláPokračovať »