Obrázky na stránke
PDF
ePub

Insuper timeri dicitur Deus timore reverentiali, qui in genere consideratus pro objecto habet majestatem et eminentiam illius qui timetur.

Quomodo dividitur timor, prout ordinem dicit ad Deum secundùm conversionem vel aversionem ab ipso?

III. R. S. Thom. art. 2. illum dividit in timorem mundanum, seu humanum, servilem, initialem et filialem.

IV. Convenientiam hujus divisionis probat S. Th. ex eo, quòd vel homo à Deo propter malum, quod timet, recedat: et tunc timor mundanus appellatur: vel ad Deum convertatur timore pœnæ sibi infligendæ, et est timor servilis: vel ad Deum convertatur timore culpæ seu offensæ, et vocatur timor filialis: quòd si ob utrumque malum culpæ et pœnæ ad Deum accedat, timor initialis nuncupatur.

Quis igitur timor dicitur mundanus?

R. Is, quo malum aliquod ita timetur, ut homo ad illud effugiendum paratus sit Deum offendere: unde timor mundanus, sicut et amor mundanus, ejus origo, semper est malus. Ab illo timore dehortatur nos Christus dicens Matth. c. 10. "Nolite timere eos, qui occidunt corpus."

An timor mundanus est peccatum distinctum ab eo peccato, quod ex eo timore committitur ?

V. R. Est aliquando distinctum peccatum, aliquando

non.

1o. Si quis sic timeat amissionem boni temporalis, ut actu vel virtute paratus sit potiùs quodcumque peccatum mortale committere, quàm boni illius jacturam pati; timor ille est peccatum distinctum ab eo, quod ex isto timore fit; et ita si quis ex isto timore, v. g. pejeret, timor est peccatum distinctum à perjurio: quia illa prior voluntas est pejor, quàm perjurium, quod ex illa committitur: unde in confessione exprimere debet pœnitens, quòd similem timorem habuerit, et ex eo commiserit perjurium.

2o. Quando timor est de amissione rei illicita, tunc timor ille etiam est peccatum distinctum ab illo, quod ex isto timore committitur: ita si quis timens ne possit adulterari, pejeret, distincta erunt peccata timor, et perjurium.

3o. Quando timor est de amissione rei indifferentis, si quis ex tali timore aliquod peccatum committat, timor ille non est peccatum distinctum à peccato, quod ex isto timore committitur ratio est, quòd timor ille non sit vitiosus ex alio capite, quàm quia tali transgressioni conjungitur ; ita si quis timens honoris sui jacturam, pejeret, unicum committit peccatum, scilicet perjurium; aliud esse posset, si ante proposuisset ex tali timore peccare.

Quis timor vocatur filialis?

VI. R. Ille, quo timetur offensa Dei: dicitur filialis, quia probi filii solent mandatorum patris transgressionem timere, ne eum offendant, et ei displiceant.

VII. Timor dicitur servilis, quo timetur pœna à Deo infligenda, eo modo, quo servi solent præcipuè timere pœrras sibi à Domino infligendas.

VIII. Timor initialis, inter servilem et filialem medius, ille est, quo timetur utrumque, offensa et pœna, offensa primariò, pœna secundariò: vocatur initialis, quasi initialiter filialis, proveniens ex affectu filiali, sed nondùm ita forti, quin adhuc fulciri debeat consideratione pœnarum, deinde quia reperiri solet in hominibus initio suæ conversionis.

Qualis est timor pœnæ damni?

et

R. Distinguendo: si pœna illa timeatur solùm ut malum nostrum, timor ille pertinet ad servilem: si verò pœna illa timeatur tanquam separatio ab amico, spectat ad timorem filialem.

An timor servilis et filialis specie differunt?

IX. R. cum S. Thom. art. 5. affirmativè: quia habent objecta formalia specie distincta: objectum enim timoris servilis est malum pœnæ, quod est malum nostrum, et timoris filialis est malum culpæ, quod timetur ut malum quodammodo Dei, quia illi injuriosum.

An etiam timor initialis specie differt à filiali?

X. R. cum. S. Thom. art. 8. negativè: quia habet idem objectum primarium, scilicet offensam Dei, adeo ut solum. differant penes perfectum et imperfectum.

An crescente charitate minuitur timor?

XI. R. cum S. Thom. art. 10. minuitur timor servilis, sed augetur timor filialis: quia quantò magis quis diligit aliquem amore amicitiæ, tantò magis timet ei displicere, et tantò minus timet pœnas.

An timor manet in Colo?

R. cum. S. Thom. art. 1. nullo modo in Cœlo remanet timor servilis; quia ibi nulla pœna timenda propter securitatem beatitudinis. Timor tamen filialis in Cœlo perseverat et perficitur juxta illud Psalmi 18. V. 10. "Timor "Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi."

XII. Pro quo observa ex S. Thom. 1. 2. quæst. 67. art. 4. quòd timor filialis habeat duos actus, scilicet: 1o. timere separationem à Deo: et quantùm ad hunc actum non manet in Cœlo: et 2°. revereri Deum, et quantùm ad hunc actum manet: nam Beati considerantes celsitudinem Dei et suam

tenuitatem, summâ animi submissione Deum venerantur, cum quâdam etiam fugâ curiosæ investigationis tantæ Majestatis; unde hic timor communiter vocatur reverentialis.

Quo sensu dicitur 1. Joannis cap. 4. V. 18. "Timor 66 non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit " timorem?"

R. Intelligi potest de timore sumpto pro anxietate opposita fiduciæ, aut bonæ conscientiæ, vel de timore servili, quatenus charitas expellit servilitatem, et timorem ipsum quoad substantiam diminuit.

N. 105. DE TIMORE SERVILI.

S. Thom. 2. 2. quæst. 19. art. 4.

II. Ti

1. Timor servilis bonus secundùm substantiam. mor serviliter servilis malus est. III. Timor servilis pertinet ad spem.

AN timor servilis est bonus ?

I. Respondet S. Thom. quòd timor servilis secundùm suam substantiam bonus sit, sed quòd servilitas ejus sit mala.

Quòd timor servilis secundùm substantiam bonus sit, ex eo probatur: quia nihil aliud secundùm substantiam est quàm timor pœnæ ; pœna autem v. g. gehennæ meritò timetur: ergo, &c.

Idem probatur ex Matth. cap. 10. V. 28. ubi dicit Chris"Timete eum, qui potest et animam et corpus perdere "in gehennam."

tus:

[ocr errors]

Item ex Conc. Trident. Sess. 6. can. 8. "Si quis dix❝erit, gehennæ metum, per quem ad misericordiam Dei, de peccatis dolendo, confugimus, vel à peccato abstinemus, peccatum esse, aut peccatores pejores facere, anathema sit." Et Sess. 14. cap. 4. docet, timorem gehennæ, si voluntatem peccandi excludat, esse donum Dei, et Spiritûs Sancti impulsum, ac hominem disponere ad gratiam in Sacramento Pœnitentiæ impetrandam.

[ocr errors]

Probatur etiam ex condemnatione propositionum Quesnelli in Bulla “Unigenitus," à 60. usque ad 64. item ex 14. et 15. proscriptis ab Alexandro VIII.

Tandem timor ille potest ordinari in Deum, sicut in finem, quod contingit in habente charitatem, ut docet S. Thom. hic art. 4.

In quo consistit istius timoris servilitas, quam dicit S. Thom. esse malam ?

R. In eo, quòd ille, qui sic timet, non magis adhuc timeat offensam, et hoc sensu negativo pœna timeatur, tanquam principale malum: deinde quòd timor ille non referatur ad Deum ut finem ultimum; quo sensu intelligi potest illud S. Augustini Enchiridii cap. 12. "Qui timore pœnæ aliquid facit, etsi bonum sit, quod facit, non tamen "benefacit."

66

Ex his itaque patet, quomodo timor ille maneat in substantia bonus: quia istæ omissiones, seu illa servilitas non est de substantia talis timoris, et tantùm afficit ipsum timentem, non timorem, cui extrinseca est, simili modo, quo informitas non est de substantia fidei informis, sed ei extrinseca.

II. Observa tamen, esse timorem quemdam servilem, qui servilitatem ipsam includit, sive ad cujus substantiam ipsa servilitas pertinet: et hic ab aliquibus vocatur timor serviliter servilis, vel positivè servilis, vel etiam servilis ex parte objecti et subjecti, scilicet dum pœna æque aut plus timetur, quàm justus timet aut timere debet offensam Dei, vel dum pœna comparatur cum offensa, et comparativè plus aut æquè timetur pœna, quàm offensa: talis timor essentialiter malus est: quia finis ultimus constituitur in creatura, pro quo vide Num. 5. "de Actibus Humanis."

Similiter dicitur quis timorem serviliter servilem habere, dum ita timet pœnam, ut actualiter vel virtualiter paratus sit peccare, si pœna non esset: et hic timor reperiri potest in consuetudinariis, in occasione proxima constitutis, &c. de hoc timore intelligendus est S. Aug. sermone 15. “de verbis Apostoli" dicens: "Qui timore pœnæ non con"cupiscit, puto quia concupiscit."

66

Objicies contra ante dicta: Servilitas est de substantia timoris purè servilis, cùm timor ille ut talis non possit esse sine illa servilitate: ergo timor servilis malus est etiam secundùm suam substantiam.

R. Neg. antecedens: quia timor ille tantummodo connotat servilitatem tanquam connexam, prout informitatem seu absentiam charitatis connotat fides informis.

Deinde etiam servilitas potest abesse ab illo timore, ut patet in habente charitatem.

Obj. II. Inordinatum est, minus malum plus timere quàm majus ; atqui timor servilis plus timet pœnam quàm culpam : ergo est inordinatus.

[ocr errors]

R. Dist. maj. inordinatum est plus timere minus malum, comparando illud ad majus malum, conc. maj. inordinatum est minus malum plus timere, si illud "plus" accipiatur negativè, et sinè comparatione ad majus malum, neg. maj. unde timor servilis negativè tantùm dicitur plus timere poenam quàm culpam, sicuti quis negativè plus diligit fratrem quàm patrem, dum diligendo fratrem non cogitat de patre.

Petes, ad quam virtutem pertineat timor servilis?

III. R. Pertinere ad virtutem spei: quia sicuti per spem desidero Dei possessionem; ita per eandem detestor peccata ac pœnas gehennæ inde promeritas, quatenùs sunt exclusiva possessionis summi boni.

N. 106. AN TIMOR SERVILIS POSSIT EXCLUDERE VOLUNTATEM PECCANDI?

I. Timor servilis potest excludere voluntatem peccándi absolutam, II. Non tamen antecedentem.

LUTHERUS docuit timorem servilem non tantùm esse malum, sed etiam facere hominem hypocritam, ac magis peccatorem: quem errorem proscripsit Leo X. et Concil. Trident. Sess. 6. can. 8. Doctrina hæc à Quesnello renovata iterum proscripta fuit in Bulla "Unigenitus."

I. Dicendum igitur, quòd timor servilis excludere possit voluntatem peccandi absolutam et consequentem; prout supponit Trid. Sess. 14. cap. 4. dum de attritione orta ex timore dicit. "Si voluntatem peccandi excludat."

Sed gravis est controversia, an timor servilis se solo possit excludere omnem voluntatem peccandi etiam antecedentem, non quidem importantem affectum actualem vel virtualem peccati, qui utique peccatum actuale foret, sed tantùm voluntatem antecedentem et dispositionis habitualis contractæ ex peccato commisso, et habitualiter manentis, donec retractetur ?

II. R. Ad hanc quæstionem Augustiniani et plerique Lovanienses respondent negativè : quia juxta principium S. Thom. 1. 2. q. 6. art. 6. timor per se non excludit omne involuntarium secundùm quid; et hinc 1. 2. quæst. 107. art. 1. ad 2. expressè dicit: "Qui timore pœnæ ab aliquo peccato abstinet, non simpliciter ejus voluntas à peccato "recedit; sicut recedit voluntas ejus, qui amore justitiæ "abstinet à peccato."

66

« PredošláPokračovať »