Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

4°. Quia insignem eis tribuit splendorem ac robur ad perfectius ac frequentiùs earum actus eliciendos.

Quo sensu dicitur charitas plenitudo legis juxta illud ad Rom. cap. 13. V. 10. "Plenitudo legis est dilectio ?"

III. R. 1°. Quia charitas est causa efficiens et imperans ut omnes reliquæ leges impleantur.

2°. Quia charitas est finis et scopus legis; tota enim lex intendit nos ducere ad charitatem.

3°. Quia charitas facit, ut homo perfectè legem adimpleat, et implendo mereatur, non sic qui caret charitate.

Sensus autem Apostoli esse videtur, quòd plenitudo, id est impletio, complementum et totalis legis observatio, quâ parte nos ordinat ad proximum, de qua ante egerat, habeatur per dilectionem proximi.

Vel generaliter sensus esse potest: si, ut ostensum est, dilectio proximi implet legem quoad officia debita proximo: igitur dilectio simpliciter implet legem simpliciter et quoad omnia, quod est argumentum à proportione. Ita Estius. An modus charitatis cadat sub præcepto dictum est in "Tract. de Legibus" Num. 49.

N. 118. DE SUBJECTO CARITATIS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 24

I. Charitas est in voluntate; II. Causatur in nobis per infusionem, III. Non datur secundùm capacitatem naturalium.

QUONDAM est. charitatis subjectum?

I. R. Subjectum remotum sunt habentes charitatem, proximum est voluntas: quia objectum charitatis est bonum, non sensibile, sed intelligibile et spirituale.

Quomodo charitas causatur in nobis ?

II. R. Per infusionem Spiritûs S. juxta id ad Rom. cap. 5. V. 5. "Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per "Spiritum Sanctum."

Non potest causari per causam naturalem: quia charitas excedit facultatem nostræ naturæ : unde virtus per se infusa dicitur.

III. Hinc deducit S. Thom. art. 3. quòd charitas non infundatur secundùm capacitatem naturalium, ac si naturalis perfectio vel opera viribus naturæ facta habeant rationem dispositionis ad gratiam, vel ad certam gratiæ quantitatem, vel quasi pro suo beneplacito decrevisset Deus, dare gratiam

:

majorem vel minorem, prout major vel minor est perfectio naturalis sed causa charitatis est divina voluntas, "divi"dens singulis prout vult," ut dicit Apost. 1. ad Cor. cap. 12. V. 11.

Hinc idiotæ et simplices majorem quandoque habent charitatem, quam sapientes et docti, dicente Christo Matth. cap. 11. V. 25. "Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti "hæc à sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.”

Obj. I. Conc. Trid. Sess. 6. cap. 7. dicit, nos recipere in nobis justitiam, unumquemque secundùm mensuram, quam Spiritus S. partitur singulis, prout vult, et secundùm propriam cujusque dispositionem, et cooperationem: ergo quantitas charitatis pendet etiam à propria dispositione.

R. Distinguendo consequens: ergo quantitas charitatis pendet à propria dispositione solis naturæ viribus facta, neg. cons. pendet etiam ex propria dispositione per gratiam facta, conc. totum: sed illa dispositio vel præparatio tota est à Spiritu S. plus vel minùs, secundùm beneplacitum suum, movente; quæ tamen dispositio dicitur homini propria, quia homo est, qui se disponit per gratiam.

Obj. II. S. Thom. 1. p. q. 62. art. 6. in “ Corp." dicit, quòd Angeli, qui habuerunt naturales potentias perfectiores, habuerint majorem gratiam : ergo, &c.

R. Negando conseq. illa enim nobilior natura in Angelis fuit effectus destinationis ad majorem gratiam, non autem causa et motivum: unde fuit quidem in illis secundùm naturalia, non verò propter naturalia, ut latiùs explicat Daelman t. 3. obs. 2. Vide etiam N. 14. "de Gratia."

N. 119. DE AUGMENTO CHARITATIS.

I. Charitas habitualis viæ. II. Non extensivè. III. Sed intensivè augeri potest. IV. Actualis utroque modo.

AN Charitas potest augeri ว

I. Nota 1°. Quæstionem esse de charitate viæ, non de charitate Patriæ; hæc enim semper in eodem statu perse

verat.

Nota 2°. Quòd charitas habitualis dupliciter intelligi possit augeri, scilicet "extensive" secundùm extensionem ad plura objecta, et "intensive" secundùm intensionem

habitus.

[ocr errors]

II. R. 1°. Charitas habitualis non potest augeri "extensivè:" quia minima charitas, seu minimus charitatis Tr. de Virtute Charitatis.

S

habitus se extendit ad omnia, quæ sunt ex charitate diligenda.

III. R. 2°. Charitas habitualis augeri potest "intensivè," idque in infinitum, hoc est, semper potest magis ac magis augeri sine termino.

Hinc in Conc. Viennensi damnatus est error Beguardorum et Beguinarum asserentium, hominem in hac vita tantum charitatis gradum attingere posse, ut ampliùs progredi non

valeat.

IV. R. 3°. Charitas actualis augeri potest non tantum intensivè, sed etiam extensivè secundùm plura objecta, circa quæ uno tempore versatur et non alio; item fieri potest, quòd faciliùs et promptiùs charitas exeat in actum circa quædam, quàm circa alia, etsi propter eandem rationem sint diligenda.

An ergo quis non posset tandem acquirere tantam charitatem, quantam habuit Christus aut Diva Virgo?

R. cum S. Thom. 3. p. q. 7. art. 11. ad 3. negativè : quia in charitate nostra est quantitas diversæ rationis à quantitate charitatis Christi; gratia hominis comparatur ad gratiam Christi sicut quædam virtus particularis ad universalem, cùm gratia data sit Christo tanquam capiti et principio universali omnis gratiæ in cæteris hominibus. Nullus etiam justus charitatem Deiparæ attinget: quia, licèt charitas semper possit augeri, ex divina tamen præordinatione nullus tantum charitatis gradum assequetur.

Quibus mediis augetur charitas ?

R. Principaliter et efficienter augetur infusione divinâ, sicuti producta est. Instrumentaliter per Sacramenta, signanter vivorum. Dispositivè et meritoriè per bona

opera.

N. 120. AN QUOLIBET ACTU CHARITATIS AUGEATUR CHARITAS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 24. art. 6.

I. Charitas meretur augmentum. II. An illud detur pro quolibet actu. III. Alii probabiliùs affirmant.

I. CONVENIUNT Authores cum S. Th. quòd quilibet actus charitatis, sive elicitus, sive imperatus, etsi habitu remissior, mereatur vitam æternam, non quidem statim, sed suo tempore dandam: item quòd quilibet actus charitatis mereatur charitatis augmentum.

Sed controvertitur, an istud augmentum statim detur in casu, quo actus est remissior habitu?

II. R. S. Th. et cum eo Thomista sustinent, quòd istud augmentum non statim detur, sed tunc demum, quando justus erumpet in actum ferventiorem, vel æqualem cum habitu; vel saltem in primo instanti glorificationis, in quo eliciet actum charitatis ferventissimum.

III. Wiggers, Steyaert, &c. non minùs probabiliter sustinent, augmentum illud, quod meretur actus remissior habitu, statim dari: quia istud augmentum est quoddam præmium boni operis, spectans ad hanc vitam, nec est ratio, quare differretur.

Hæc sententia, inquit Steyaert, ad praxim utilior videtur, et fidelium sensui magis accommodata, ut nimirùm homines etiam minima charitatis opera non negligant, quorum mercedem promittit Christus Matth. cap. 10. V. 42. “Quicumque potum dederit calicem aquæ frigidæ...non perdet "mercedem suam."

66

Obj. Virtutes acquisitæ non augentur, nisi per actus habitu intensiores: ergo nec infusæ.

R. Nego. conseq. Disparitas est, quòd habitus acquisiti physicè et efficienter ab actibus nostris generentur et augeantur; sed actus charitatis aliarumque virtutum infusarum, non efficienter, sed dispositivè et meritoriè ad augmentum sui habitûs concurrunt ; nec Deus aliud à nobis exigit, ut bona collata augeat, quàm ut bene utamur acceptis.

Quâ verò mensurâ ant proportione per singulos actus charitas augeatur, nos latet.

N. 121. AN CHARITAS IN HAC VITA POSSIT ESSE PERFECTA?

S. Thom. 2. 2. quæst. 24. art. 8.

1. Charitas nostra ex parte objecti nunquàm. II. Ex parte subjecti tripliciter potest esse perfecta. III. Charitas via IV. Potest esse tam perfecta, quàm Patriæ. V. Hæc tamen perfectior est secundùm quasdam condi

tiones.

I. RESPONDET S. Thomas, quòd charitas non possit esse perfecta, ex parte diligibilis, seu objecti: quia nunquam Deus à nobis tantùm diligi potest, quantùm diligibilis est; et ex hac parte sola perfecta est charitas, quâ Deus seipsum diligit.

II. Ex parte verò subjecti seu diligentis charitas potest esse perfecta tripliciter.

1o. Quando totum cor hominis semper actualiter fertur in Deum; sed hæc est perfectio charitatis Patriæ, quæ in via possibilis non est ob varias hujus vitæ necessitates et occupationes.

2°. Dum homo studium suum deputat ad vacandum Deo, prætermissis aliis, nisi inquantùm necessitas vitæ præsentis exigit et hæc perfectio paucorum est, ad quam tamen aspirare debent Ecclesiastici, præsertim Religiosi, qui statum perfectionis amplexi sunt.

:

3o. Quando quis habitualiter totum cor ponit in Deo, ita ut nihil cogitet aut velit divinæ legi graviter repugnans; et hæc perfectio communis est omnibus charitatem habentibus. An charitas viæ potest esse tam perfecta, quàm in Patria sive in cœlo?

III. R. Charitas habitualis in via est essentialiter tam perfecta quàm in Patria; idem enim habitus viæ perseverat in Patria secundùm illud 1. ad Cor. c. 13. V. 8. " Charitas 66 nunquam excidit."

IV. Item charitas in via potest esse, tam intensa in uno, quàm in Patria sit in alio: sic v. g. D. Virgo in via certò habuit charitatem tam intensam, quàm v. g. parvulus in Patria: imò juxta Wiggers in eodem homine charitas in via potest esse æquè intensa, quàm in Patria, quod tamen negat Gonet, eò quòd Deus præmiet ultra condignum.

V. Secundùm quasdain tamen conditiones habitus charitatis in Patria semper perfectior est, quàm in via: quarum prima est, quòd charitas Patriæ habeat objectum præsens et possessum per visionem beatificam.

Secunda, quòd ab actu à nullo possit impediri.

Tertia, quòd semper actu tendat in Deum, omniaque in Deum actu referat.

Quarta, quòd semper secundùm totam latitudinem habitûs in Deum feratur.

66

Quinta, quòd charitas Patriæ sit inamissibilis.

Hinc Patres quandoque dicunt, perfectionem charitatis reservari Patriæ: sic etiam multi intelligunt illud Matth. cap. 11. V. 11. “Qui minor est in Regno Cœlorum, major est illo," ac si diceret Christus: minimus Angelorum utpote comprehensor, major est Joanne Baptistâ; quamquàm ista sententia sic convenienter accipiatur, ut Christus seipsum designet, seseque modestè Joanni præponat, ut sensus sit: ego qui ætate, et hominum opinione minor sum

« PredošláPokračovať »