Obrázky na stránke
PDF
ePub

Jeanne, major sum divinitate, potestate ac majestate in Regno Cœlorum.

N. 122. DE DIMINUTIONE CHARITATIS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 24. art. 10.

I. Habitus charitatis minui nequit. II. Nisi quantùm ad fervorem.

AN charitas viæ potest diminui?

R. Quæstio non est de charitate actuali; certum enim est, actus charitatis modò intensiores, modò remissiores esse agitur ergo de habitu charitatis, et

I. Responsio S. Thomæ et communis est, quòd habitus charitatis non possit directè et essentialiter minui: quia id fieri deberet vel per peccatum mortale; verùm peccatum mortale non minuit, sed tollit habitum charitatis, vel id fieri deberet per peccatum veniale: sed hoc non contrariatur habitui charitatis, nec ulli ejus gradui, sed tantùm fervori charitatis, ut ait S. Thomas.

Accedit à posteriori argumentum: quia sequeretur, quòd sic tandem per plura venialia habitus charitatis destrueretur: certum autem est, non amitti charitatem, nisi per peccatum mortale; unde meritò contraria opinio, quam propugnare conati sunt Huygens et de Cock, ut antiquata novitas exploditur.

II. R. Secundo: Charitas tamen minui potest quoad exercitium et fervorem: unde per venialia peccata, vel etiam per cessationem ab actibus charitatis inducitur quædam dispositio ad corruptionem charitatis, ut ait S. Thom. hic in Corp."

"

De illa diminutione intelligi possunt quædam Scripturæ Sacræ et SS. Patrum loca, ut Matth. cap. 24. V. 12. "Refrigescet charitas multorum," &c.

N. 123. DE AMISSIONE CHARITATIS.

S. Thom. 2. 2. quæst. 24. art. 11. et 12.

I. Charitas viæ potest amitti. II. Amittitur uno peccato mortali. III. Demeritoriè et quodammodo physicè.

AN charitas viæ semel habita potest amitti ?

I. R. Negarunt Joviniani, Beguardi et Beguinæ nec non Calvinista contra quos omnes fide certum est, charitatem

viæ quantumvis perfectam amitti posse, nisi interveniat speciale privilegium, quale habuisse Divam Virginem, tenet Ecclesia. Ita definivit Conc. Tr. Sess. 6. cap. 12. 13. et 14.

Probatur ex Ezechiëlis c. 18. V. 24. "Si averterit se "justus à justitia sua et fecerit iniquitatem," &c.

Obj. dicitur 1. Joan. cap. 3. V. 9. “Omnis, qui natus "est ex Deo, peccatum non facit...Et non potest peccare :" ergo charitas non potest amitti.

R. 1°. Omnis, qui natus est ex Deo, non potest peccare in sensu formali, sive justus, quatenus justus seu quatenùs operatur ex charitate, non potest peccare etiam venialiter: quocum consistit, quòd peccare possit non agendo ut justus.

R. 2°. Et communiùs: non potest peccare in sensu composito, id est, fieri non potest, ut habens charitatem peccet mortaliter retinens eandem, prout fœdissimi quidam hæretici tunc temporis volebant: quòd autem S. Joannes docuerit charitatem esse amissibilem, patet ex eodem cap. V. 7. "Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et "clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet " in eo?"

66

[ocr errors]

Obj. II. Dicit Apost. ad Rom. cap. 8. V. 38. "Certus sum, quia neque mors, neque vita... V. 39. poterit nos separare à charitate Dei:" ergo, &c.

R. Locus intelligitur juxta Græcos de confidentia, quâ Apostolus firmiter sperabat, Deum non permissurum, ut ab ejus charitate separaretur.

Juxta Latinos loquitur Apostolus in persona electorum, quos nihil potest separare à charitate, quâ Deus ipsos dilexit et elegit, ut faciat gloriæ suæ participes: vel si intelligatur de charitate, quæ inest electis, nihil potest eos finaliter separare à charitate, quâ Deum diligunt.

Observa, quòd hic dicit S. Thom. ad 3. amorem Dei, quando est in homine, magna operari in proposito, non semper in actu: et hoc modo charitas in proposito excludit omnia motiva peccandi, sed non semper in actu: et ita dum charitas actu non agit, intervenire potest motivum peccandi.

pec

An charitas amittitur per unum actum peccati mortalis ? II. R. Sic definivit Conc. Trid. Sess. 6. сар. 15. "Non solùm infidelitate, sed etiam quocumque alio "cato mortali amitti charitatem et gratiam habitualem.” Deinde homo per charitatem fit amicus, per peccatum mortale inimicus Dei; atqui simul non potest esse amicus et inimicus Dei: ergo charitas non stat cum ullo peccato mortali.

Obj. Habitus fidei et spei non amittuntur per quodlibet peccatum mortale: ergo nec habitus charitatis.

R. Negando conseq. Disparitas est, quòd per quodlibet peccatum mortale non destruatur objectum formale fidei aut spei: sed per quodlibet mortale destruitur ratio objecti formalis charitatis, dum Dei bonitas amori creaturæ postponitur.

Quomodo peccatum mortale excludit charitatem?

III. R. Non solùm demeritoriè et moraliter: sed etiam quodammodo efficienter et physicè, propter incompossibilitatem peccati mortalis cum charitate in eodem subjecto, ut dictum est N. 32. "de Justificatione;" desinit autem habitus charitatis, Deo desinente influere et conservare, sicuti omnes res in nihilum reciderent, si eas Deus desineret conservare.

N. 124. DE SIGNIS HABITÆ VEL AMISSE

CHARITATIS.

I. Certitudo de charitate II. Est tantùm conjecturalis. III. Signa charitatis.

QUÆNAM sunt signa, ex quibus colligi potest, an quis charitatem habeat, vel eam amiserit?

I. R. Sine speciali revelatione nemo in hac vita potest esse certus certitudine fidei, physicâ aut morali strictè dictê, se habere charitatem habitualem, ut dictum est Num. 31. "De Gratia."

II. Potest tamen homo habere certitudinem quamdam conjecturalem, probabilem, et moralem latè dictam, quæ nempè excludit anxietatem, et perturbationem animi, reperiturque ex quibusdam signis et indiciis.

Quænam sunt illa signa et indicia?

III. R. Sunt multiplicia, quæ reduci possunt ad sequentia.

1o. Frequens et libens cogitatio de Deo, juxta illud Christi Matt. cap. 6. V. 21. "Ubi est thesaurus tuus, ibi "est et cor tuum."

[ocr errors]

2. Si quis libenter loquatur et audiat loqui de Deo ac cultu divino, secundum illud Joan. cap. 8. V. 47. “Qui 66 ex Deo est, verba Dei audit."

3o. Observantia mandatorum Dei, dicente Christo Joan. cap. 14. V. 21. "Qui habet mandata mea et servat ea, "ille est, qui diligit me."

4°. Sincerus proximi amor, ac adeo opera charitatis in proximum, juxta illud Apost. 1. ad Cor. cap. 13. V. 4. "Charitas patiens est, benigna est," &c.

5°. Simile signum proponit S. Greg. dum dicit, quòd amor Dei semper magna operetur, scilicet ut Num. præc. dictum est, in proposito, adeo ut justus, in proposito et desiderio, velit opera virtutum suo tempore præstare et adversa quæcumque sustinere.

6o. Signum charitatis cujusdam radicata esse solet, si homo intimè delectetur de Deo rebusque spiritualibus.

7. Si quis magnum honorem exhibet Ministris Dei; Lucæ cap. 10. V. 16. “Qui vos audit me audit,” &c.

8. Si quis frigescit à solicitudine et amore mundi. Tandem propriæ conscientiæ testimonium, juxta illud 1. Joan. cap. 3. V. 21. "Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum."

66

Notandum tamen, hæc signa non esse infallibilia, sed nonnunquam fallere, præsertim in sexu infirmiori.

Notat Steyaert ex S. Franc. Salesio lib. 4. "de amore "Dei," cap. 9. quòd, amisso habitu charitatis supernaturalis, plerumque remaneat habitus quidam ex frequentatis actibus acquisitus, priori aliquatenus similis, incliuans ad actus circa objecta materialia charitatis, quo fit, ut peccator vix notet mutationem cordis sui, quæ accidit per peccatum v. g. ignorantiæ: atque hinc magna existit deceptionis occasio: facit tamen habitus ille acquisitus, ut peccator initio minorem habeat ad conversionem indispositionem.

Notat Thomas à Kempis et Franc. Salesius, justo non semper à Deo dari spiritualem consolationem, sed sæpe ad tempus subtrahi: item charitatem esse posse absque sensibili dulcedine et sapore ex charitatis fervore ad partem sensitivam dimanante.

N. 125. AN IN HOMINE NON JUSTIFICATO POSSIT ESSE ALIQUA CHARITAS ACTUALIS?

I. In peccatore potest dari amor Dei benevolus. II. Alius super omnia, alius non super omnia. III. Alius super omnia affectu. IV. Alius super omnia effectu.

I. CERTUM est, quòd in homine non justificato præter amorem castæ concupiscentiæ dari possit quædam dilectio Dei in se, sive charitas actualis, quæ sinè habitu charitatis elicitur per gratiam Dei actualem: sicuti actus ille, quo

infidelis incipit credere revelatis propter primam veritatem, vocatur actus fidei, licèt necdum ille actus eliciatur ab habitu fidei.

An ergo datur charitas informis ?

R. Implicat, quòd detur virtus charitatis informis seu sine habitu charitatis; sed potest dari amor actualis Dei informis, seu qui sine habitu charitatis elicitur.

Similem amorem admittit S. Thomas scribens in 2. dist. 28. art. 3. ad 3. "Dicendum, quòd sicut aliarum virtutum "actus dupliciter considerari possunt; ita etiam est de "charitate: potest enim aliquis etiam charitatem non ha "bens, diligere proximum et Deum (etiam super omnia, ut “quidam dicunt) et hoc diligere intelligitur actus charitatis "sub præcepto directè cadere, et non solùm secundùm quod " à charitate procedit."

Hic tamen amor hodiè communi termino vocari solet dilectio Dei, vel amor Dei benevolus, ut ante dictum est.

De hoc amore multi intelligunt illud Trid. Sess. 6. c. 6. describentis dispositiones ad justificationem requisitas: "Illumque (Deum) tanquam omnis justitiæ fontem diligere "incipiunt."

Quomodo dividitur amor Dei Benevolus ?

II. R. Dividi potest in amorem Dei super omnia, quo Deus præfertur omnibus, et in amorem Dei non super omnia, quo Deus tam tenui affectu amatur, ut alii affectus adhuc prævaleant: ita S. Aug. de seipso dicit lib. 8. confessionum c. 5. "Voluntas nova, quæ mihi esse cœperat, ut "te gratis colerem, nondum erat idonea ad superandam "priorem vetustate roboratam.”

Deinde amorem Dei super omnia dividunt Lovanienses in amorem Dei super omnia affectu tantùm, et in amorein Dei super omnia effectu. His terminis post Bellarminum utitur Pater Lupus, et cum illo Deputati Lov. Romæ anno 1675.

Quis amor dicitur super omnia affectu tantùm, quis super omnia effectu ?

III. R. Amor super omnia affectu tantùm, est ille, quo Deus omnibus affectu quidem præfertur, et quo homo proponit in genere quodlibet potiùs pati, quàm ipsum offendere; sed tamen affectu adeo debili, ut ad primas quasque tentationes notabiles, etiam ordinarias, si adessent, affectus vinceretur, et homo peccato succumberet: unde dicunt, hunc amorem non justificare sine Sacramento.

IV. Amor Dei super omnia effectu est ille, qui ita fortis est, et ita Deo inhærens, ut tentationes ordinarias, etiam

« PredošláPokračovať »