Obrázky na stránke
PDF
ePub

R. Neg. cons. quia affectus ille non provenit ex odio corporis vel vitæ, cùm ipse dicat 2. ad Cor. cap. 5. V., 4. "Nolumus exspoliari, sed supervestiri ;" sed processit ex displicentia corruptionis, vel desiderio fruitionis Dei: unde Sancti per hujusmodi sermonem solùm intendunt liberationem à corruptione, vel fruitionem Dei tanquam majus bonum.

Si quidam ita loquantur ex odio corporis, graviter peccant: qui autem hoc dicunt vel optant, non ex odio corporis, sed ut fieri solet, ex quadam impatientia, vel tædio in adversis, quomodo quidam, cæteroquin pii, nimis leviter proferre solent, v. g. 66 vellem, ut essem mortuus," &c. ab omni peccato excusari non debent, cùm adversitates patientiâ tolerandæ sint, non morte fugiendæ.

N. 130. DE AMORE CHARITATIS ERGA PEC

CATORES.

S. Thom. quæst. 25. art. 6.

I. Quomodo peccatores ex charitate diligendi. II. Modi intelligendi expressiones Scripturæ S. III. An liceat optare malum peccatori.

AN peccatores sunt ex charitate diligendi ?

R. S. August. lib. 1. " de Doctrina Christiana" cap. 27. omnis peccator, inquantùm peccator est, non est diligendus et omnis homo, inquantùm homo est, diligendus est propter Deum.

I. Igitur dicendum cum S. Thom. in peccatoribus duo esse consideranda, naturam scilicet et culpam: secundùm naturam ex charitate sunt diligendi, cùm secundùm eam peccatores viatores capaces sint æternæ beatitudinis: sed secundùm culpam sunt odio habendi, seu potiùs ipsa culpa in peccatoribus est odio habenda.

Probatur prior pars: quia dicitur Matt. cap. 22. V. 39. "Diliges proximum tuum sicut te ipsum;" atqui nomine proximi etiam venit peccator: quia Christus dicit Matth. 18. V. 15. "Si peccaverit in te frater tuus, &c." Si peccator dicatur frater: ergo est noster proximus: et hinc ad Rom. cap. 5. Christus intantùm peccatores dilexisse scribitur, ut pro eis mortuus sit.

Pro posteriori parte aperta est ratio : culpa enim contrariatur Deo, et est impedimentum beatitudinis.

66

Obj. Ad charitatem pertinet optare bona iis, quos diligimus; atqui Sancti optant peccatoribus mala, juxta illud, Psal. 9. Convertantur peccatores in infernum," et Psalm.. 54. "Veniat mors super illos :" ergo peccatores non sunt ex charitate diligendi.

[ocr errors]

R. Hæ et similes expressiones possunt intelligi variis modis: II. 1°. Per modum prædictionis: ita ut non sit optantis, ut fiat, sed prophetantis, quia fiet, et ita sensus sit: præcipitabuntur in infernum, veniet mors super illos: sic etiam Isaiæ cap. 6. V. 10. dicitur: "Excæca cor populi hujus," id est, dic, fore ut excocentur.

20. Per modum optantis, sic tamen, ut desiderium optantis non referatur ad pœnam hominum, sed ad justitiam Dei punientis, juxta illud Psalm. 57. V. 10. "Lætabitur justus, "cùm viderit vindictam :" lætatur autem in justitia Dei, non in ipso malo proximi, cùm nec ipse Deus puniens lætetur in perditione impiorum, Sapient. c. 1. V. 13.

3o. Intelligi possunt, ut desiderium feratur in remotionem culpæ, non in ipsam pœnam, ut scilicet peccata destruantur, et sic homines salvi fiant, quomodo intelligi potest illud Psalm. 103. V. 36. "Deficiant peccatores à terra, et iniqui, "ita ut non sint ;" nempe convertantur peccatores, et non sint ampliùs, quod fuerunt.

[ocr errors]

4°. Imprecationes illæ peccatoribus fieri possunt, ut per eorum punitionem reprimantur mali, qui eorum exemplo firmantur vel ut respectu bonorum cesset scandalum, quod peccatores ipsis dant iniquis suis vexationibus.

An semper illicitum est optare, ut peccatoribus malum aliquod obveniat ?

III. R. Semper illicitum est optare proximo malum, ut malum est: quia id adversatur charitati.

Aliquando tamen licet proximo optare malum aliquod temporale, modò non desideretur ex malo affectu, sed vel ad emendationem culpæ, vel ad conservationem justitiæ, vel ad bonum commune, &c. et ita aliquando licet optare, ut peccatori obveniat v. g. paupertas, corporis infirmitas, &c. ut per ea retrahatur à peccatis, &c. hoc etiam modo oramus Deum, "ut inimicos. Sanctæ Ecclesiæ humiliare "dignetur."

Nunquam tamen licet homini adhuc in hoc sæculo viventi optare damnationem æternam : quia id contrarium est fini, ad quem debemus ex charitate diligere omnem viatorem.

Similiter nunquam. licet desiderare peccatori, ut peccet: quia peccatum est simpliciter malum: addit tamen Sylvius:

nisi fortè quis desideret, ut Deus permittat eum labi in aliquod peccatum, ut humilior et cautior resurgat; sed id non ita certum est.

N. 131. DE AMORE CHARITATIS ERGA INI

MICOS.

S. Thom. quæst. 25. art. 8.

V. Et lege

I. Inimicus. II. Ut homo ex charitate diligendus. III. Id præceptum lege nova. IV. Veteri. naturæ. VI. Quomodo id sit præceptum.

I. INIMICI nostri sunt, qui nos vel nostros oderunt, vel aliquâ injuriâ affecerunt, vel saltem tales apprehendun

tur.

An inimici debent ex charitate diligi?

II. R. cum S. Thom. inimici non sunt diligendi ut inimici, seu ipsa eorum inimicitia non debet diligi: quia illa peccatum est. Sed inimici, secundùm naturam, seu quatenùs homines sunt, æternæ beatitudinis nobiscum capaces, sunt ex charitate diligendi.

III. Probatur ex verbis Christi Matth. cap. 5. V. 44. 66 Diligite inimicos vestros, et benefacite his, qui oderunt "vos," et ex Prov. 25. V. 21. Si esurierit inimicus tuus, "ciba illum."

[ocr errors]

An in veteri Lege præcepta fuit dilectio inimicorum ? IV. R. Affirmativè patet ex libro Exodi cap. 23. V. 4. "Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc "eum :" et Levit. cap. 19. V. 17. "Non oderis fratrem "tuum in corde tuo;" V. 18. "Nec memor eris injuriæ."

Obj. Dicit Christus Matth. e. 5. V. 43. "Audistis, quia "dictum est: Diliges proximum tuum; et odio habebis "inimicum tuum:" ergo in veteri Lege dilectio inimicorum non erat præcepta.

R. Neg. cons. Nusquam enim in veteri Lege habentur hæc verba: " Odio habebis inimicum tuum," sed hoc dictum fuit à Seribis legem perversè interpretantibus; cùm enim legeretur Levit. cap. 19. "Diliges amicum tuum," à contrario intulerunt : “ ergo odio habendus inimicus;" sed malè, tum quia nomen amici generatim ibi sumitur pro omni proximo: tum quia argumentum à contrario est vitiosum, quando prædicatum eadem ratione convenit subjecto ante

cedentis et consequentis; nam "esse diligendum" convenit amico et inimico sub eadem ratione, scilicet quia est proxi

mus.

An etiam obligatio illa diligendi inimicos oritur ex jure naturæ ?

V. R. Affirmativè, ut constat ex hoc juris naturæ prin cipio: "Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris;" unusquisque autem vult amari et non lædi. Deinde contra rationem est, odisse naturam propter culpam.

VI. Observa ex S. Thom. hìc in "Corp." quod dilectio inimicorum possit accipi dupliciter: 1°. in universali, dum nempe diligo inimicum sicut omnes alios homines etiam mihi incognitos: et hoc modo dilectio est in præcepto, ut scilicet aliquis diligens Deum et proximum, ab illa generalitate non excludat inimicos. 2°. In speciali seu particulari, dum quis specialem actum dilectionis erga personam particularem inimici exercet: et hoc non est absolutè in præcepto: quia sic speciali actu quoslibet homines diligere est impossible; est tamen et hoc in præcepto, et de necessitate charitatis secundùm præparationem animi, ut scilicet homo habeat animum paratum ad hoc, quòd in particulari inimicum diligeret, si necessitas occurreret : quòd autem absque articulo necessitatis quis particulari actu diligat inimicum, non est per se in præcepto, sed in consilio, spectatque ad perfectionem charitatis.

N. 132. DE SIGNIS DILECTIONIS INIMICIS

EXHIBENDIS.

S. Thom. quæst. 25. art. 9.

I. Signa dilectionis, II. Communia inimicis exhibenda. III. Sed non specialia per se. IV. Quandonam omitti possint communia. V. Et quandonam exhibenda specialia. VI. Quandonam et quantùm in hac materia peccetur. VII. Casus practici.

AN signa dilectionis inimicis sunt exhibenda?

I. Prænotandum ex S. Thom. in "Corp." signa dilectionis alia esse generalia seu communia, alia specialia: communia dicuntur, quæ communiter omnibus hominibus exhibentur, seu potiùs, quæ Christiano â quovis Christiano, civi à concive, cognato à cognato, pauperi à divite, superiori à subdito præstari, solent. Specialia sunt, quæ quis particulariter exhibet quibusdam personis, aut amicis et familiaribus. His præmissis, T

1

II. Respondetur conformiter ad Num. præcedent, tenemur inimicis ex interno affectu præstare per se loquendo signa dilectionis communia: signa verò specialia inimicis. exhibere per se non est de necessitate salutis, nisi, inquit S. Thom. secundùm præparationem animi, ut scilicet subvenia tur eis in necessitate, juxta illud Prov. 25. V. 21. "Si esu"rierit inimicus tuus, ciba illum."

66

Probatur prior pars: quia communium signorum subtractio est signum odii, et pertinet ad livorem vindictæ, contra Levit. cap. 19. V. 18. "Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ;" deinde natum est ex illa subtractione sequi scandalum, hoc scilicet, quòd inimici inde in inimicitia firmentur et perseverent : commune enim est inter homines odisse odientes se...

III. Probatur altera pars: quia præceptum charitatis per se loquendo non plus obligat ad dilectionem inimici, quàm alicujus alterius; atqui extra casum necessitatis satis fit præcepto dilectionis proximi, communiter loquendo, per generalia dilectionis signa: ergo id etiam respectu inimicorum sufficit..

Infertur 1°. quòd, dum aliquis orat pro omnibus fidelibus, vel pro toto populo, vel dum vult impendere beneficium toti communitati, illicitum sit ab illis excludere inimicum.

20. Quòd inimicum salutantem oporteat resalutare, cùm illud observari soleat etiam erga ignotos quoscumque, adeo, que inter communia dilectionis signa numeretur.

Quare dictum est supra, quòd "per se loquendo" communia dilectionis signa sint inimicis exhibenda?

IV. R. Quia per accidens aliquando licitum est hæc communia signa non exhibere: ut, si prævideas, inimicum tuum per istam exhibitionem in sua malitia fore obstinatiorem, vel ex denegatione ejus emendationem speres. Cavendum tamen ne fortè odium in corde servetur.

Etiam ad tempus suspendi possunt ad ostendendum justum doloris sensum, si gravis injuria illata sit.

Superiores etiam quandoque subdito inimico vel peccatori rectè ejusmodi signa denegant ad emendationem ipsius, vel castigationem quandam, aut in exemplum aliorum, quomodo David fecit respectu Absalom, cui post remissam etiam offensam, non concessit, ut videret faciem ejus, 2. Reg. cap. 14.

Cavendum tamen iterum ne id diutiùs continuetur, ne convincantur ex passione facere, quod ex zelo se facere dictitant, vel ne, exasperent et obdurent eum, quem emendatum cupiunt.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »