Obrázky na stránke
PDF
ePub

I. R. 1. Deus super omnia diligendus est "objective:" quia debemus Deo velle bona divina, qnæ sunt infinita, qualia nulli creaturæ competere possunt.

II. 2°. Deus etiam super omnia diligi debet " appre"tiativè :" quia Deus ejusque amor omni rei præferendus est, etiam nobis ipsis, ut docet Christus Luc. cap. 14. V. 26. "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et "matrem......adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus."

66

Ratio est, quòd causa formalis dilectionis primò et proximè in Deo reperiatur. Deinde Deus est principium et causa nostræ beatitudinis et nostri esse; ex quo homo naturaliter inclinari debet ad diligendum Deum plus quàm seipsum.

III. An autem Deus etiam "intensivè" super omnia sit diligendus, controvertitur; negant Wiggers, Sylvius, Billuart, &c. Steyaert, Daelman, Danes, &c. affirmant, et ut apparet, probabiliùs: quia major intensio videtur inseparabilis à majori appretiatione; eo enim ipso, quo affectus in aliquid fertur ferventiùs, videtur illud magis appretiari; adeoque si creatura diligeretur intensivè magis quam Deus, diligeretur etiam magis appretiative.

Hæc sententia conformis apparet Scripturæ S. quæ dicit Deut. cap. 6. V. 5. "Diliges Dominum Deum tuum ex "toto corde tuo, ex tota anima tua, &c." qui locus videtur omnino importare quòd Deus etiam intensivè super omnia sit diligendus.

Obj. Hæc sententia parit anxietates et scrupulos; nam homines etiam pii sæpe experiuntur majorem affectum sensibilem erga parentes vel proles, quàm erga Deum, et secundùm hanc doctrinam illi peccarent: ergo, &c.

R. Quòd amor ille, quem v. g. mater sentit majorem erga prolem, non sit propriè amor voluntatis, qualis est amor charitatis, de quo agitur; sed sit amor appetitûs sensitivi, qui excitatur per objecta externa, quæ magis afficiunt sensus: et hinc non sequitur, quòd in matre amor rationalis sit magis intensus erga prolem, quàm erga Deum.

Nec hæc sententia parit anxietates; nam dum quis deprehendit, se Deum appretiativè super omnia diligere, prudenter judicare potest, se etiam Deum intensivè diligere super omnia, licèt id non ita percipiat aut sentiat.

An ergo peccator incipiens diligere Deum actu intenso ad unum, peccat diligendo proximum actu intenso ad duos gradus ?

Tr. de Virt. Charitatis. U

IV. R. Boudart negat suppositum: quia dum proximus amatur vero amore supernaturali intenso ad duo, tunc amor Dei non potest esse minùs intensus: quia proximus amatur propter Deum.

Alii dicunt, quòd ille actus, quo diligit Deum ad unum, non quidem sit malus, sed ipse operans peccet pervertendo ordinem diligendi..

Peccaret autem mortaliter plus amando proximum in his duobus casibus:

V. 1o. Si amor Dei et proximi comparentur inter se, et in illa comparatione præferatur amor proximi amori Dei. 2o. Si quis amet proximum intantùm, inquantùm justus amat, vel amare debet Deum; nam creatura non est digna amore Deo debito.

Notandum, quòd homines in confessione tentandi non sint in particulari, v. g. utrùm mallent mori, quàm Deum offendere, ut docetur in Tractatu "de Sacramento Pœni"tentiæ" No. 58.

N. 137. AN HOMO EX CHARITATE MAGIS DILIGERE DEBEAT SEIPSUM QUAM PROX. IMUM?

S. Thom. quæst. 26. art. 4.

I. Homo se debet plus diligere quàm proximum. II. Quid importet particula sicut. III. An liceat se exponere periculo peccati pro proximo.

1. RESPONDETUR: homo per se loquendo debet seipsum magis diligere quàm proximum, appretiativè et intensivè (non sic objective) scilicet in bonis quæ pertinent ad animam, vel salutem animæ ; nam, ut dicit Christus Matth. cap. 16. V. 26. "Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ verò suæ detrimentum patiatur?"

[ocr errors]

Ratio est, quòd dilectio sui ponatur tanquam regula et exemplar dilectionis proximi, juxta Matt. cap. 22. V. 39. "Diliges proximum tuum sicut te ipsum;" atqui regula prior et potior est quàm regulatum : ergo unusquisque se magis quàm proximum diligere debet.

66

Obj. Dicit Moyses Deo, Exodi cap. 32. V. 31. "Aut "dimitte eis hanc noxam," V. 32. "Aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti." Et Apost. ad Rom. cap. 9. V. 3. dicit: "Optabam ego ipse anathema esse à "Christo pro fratribus meis:" ergo licet salutem aliorum præferre saluti propriæ.

R. Quantùm ad verba Moysis, 1°. intelligi possunt hyperbolicè, ad significandum ardentissimum suum desiderium de salute populi.

2o. Accipi possunt dicta de libro viventium hìc in terra, ut sensus sit : si non parcis populo, me unà cum ipso interfice.

3o. Si intelligatur de libro prædestinatorum, sensus est: aut dele me de libro tuo, aut dimitte eis hanc noxam ; certus autem erat, quòd Deus ipsum non esset deleturus: ergo restabat, ut Deus peccatum populi dimitteret: unde verba illa ex summa fiducia de Dei erga ipsum amore procedebant.

Quod attinet ad verba Apostoli, illa in primis etiam accipi possunt hyperbolicè.

2o. Juxta aliquos Apost. optat pro fratrum salute anathematizari, id est, adinstar victimæ expiationis gravissima quæque ac acerbissimam mortem pati : sic enim in Scriptura S. quandoque accipitur vox anathema.

3°. Sensus esse potest, ut Paulus non optaverit, sed optasset in æternum separatum esse à Christo, si id sine peccato fieri posset, potiùs quàm videri, quòd Deus à Judæis infidelibus blasphemetur; sicque amorem proximi non prætulit suæ saluti, sed amorem et gloriam Dei prætulit sibi ipsi.

Ubinam datur præceptum diligendi seipsum ?

R. Continetur sub hoc: "“ Diliges proximum tuum sicut "te ipsum," ut dictum est Num. 129.

Quid importat particula "sicut?"

II. R. Non importat æqualitatem dilectionis, sed similitudinem, ita ut homo velit proximo omne bonum, quod sibi vult, non tamen eodem intensionis gradu.

Ad legitimam autem proximi dilectionem S. Th. tria requirit q. 44. art. 7. in "Corp." 1°. ex parte finis, ut quis diligat proximum propter Deum, sicut seipsum diligere debet, ut sic dilectio proximi sit sancta.

20. Ex parte regulæ dilectionis, ut dilectio sit justa: ad quod requiritur, ut aliquis non condescendat proximo in malis, sed solùm in bonis.

3o. Ex parte rationis dilectionis, ut dilectio sit vera: ad quod necesse est, ut procedat ab amore benevolo, sive proximus non diligatur propter bonum proprium, sed propter bonum ipsius: vide etiam Analogiam Becani. c. 4. q. 5. Ex dictis colliges, nunquam licere, etiam pro salute totius mundi, peccare sive mortaliter, sive venialiter: quia ageret contra bonum spirituale animæ, quod præferri debet aliis.

An equidem non licet se exponere periculo peccati pro salute proximi?

III. R. Licitum est se exponere periculo remoto peccanpro bono spirituali proximi; hoc enim periculum contemni potest ex motivo charitatis: nunquam tamen licet se exponere periculo peccandi proximo: quia in moralibus idem est, peccatum committere, et se periculo illius committendi exponere: unde damnata est hæc propositio ab Innocentio XI. "Licitum est quærere directè occasionem proximam peccandi, pro bono spirituali vel temporali nos"tro vel proximi."

66

Charitas tamen per accidens requirit, ut propter bonum proximi quædam bona spiritualia non necessaria omittantur: sic filius omittere debet ingressum religionis, si sit necessarius sustentandis parentibus.

N. 138. AN HOMO DEBEAT MAGIS DILIGERE PROXIMUM SECUNDUM ANIMAM QUAM CORPUS PROPRIUM?

I. Anima proximi diligendu præ corpore nostro. II. Triplex necessitas spiritualis; III. Extrema, IV. Gravis, V. Et communis. VI. In extrema etiam cum vitæ periculo. VII. In gravi licitè cum periculo vitæ, sed non ex debito.

I. RESPONDET S. Thomas quæst 26. art. 5. affirmativè quia animam proximi diligere debemus tanquam sociam beatitudinis, corpus autem nostrum tanquam particeps beatitudinis per redundantiam ab anima in ipsum: consociatio autem in beatitudine, est major ratio diligendi, quàm participatio per redundantiam.

An igitur homo vitam corporalem exponere tenetur periculo mortis pro salute proximi?

II. R. Ut distinctè procedatur, oportet notare, triplicem esse necessitatem spiritualem, scilicet extremam, gravem, et communem seu vulgarem.

III. Extrema vocatur, quæ tanta est, ut nisi proximum tu adjuves, ille in æternum sit damnandus.

IV. Gravis censetur, dum salvari quidem potest proximus etsi non adjuvetur, attamen valde difficulter.

V. Communis est, in qua potest quis absque magna difficultate salvari sine alterius adjutorio: hanc necessitatem patiuntur, qui communes peccandi occasiones incurrunt.

VI. R. 1°. Unusquisque in extrema necessitate spirituali proximi tenetur ex charitate ei succurrere cum propriæ vitæ periculo, secundùm id 1. Joannis cap. 3. V. 16. "Et nos debemus pro fratribus animas ponere."

66

Hinc unusquisque tenetur cum periculo suæ vitæ succurrere infanti sine baptismo morituro.

Cum eodem periculo quisque tenetur, si sciat adultum esse in peccato mortali, et in ebrietate, somno, vel nihil cogitantem, esse occidendum, aut aliter moriturum.

Notari tamen debet, quòd adesse debeat spes fructus: item quòd necessitas, quæ oritur et perseverat ex pura malitia, non sit extrema, ut ordinariè contingit in duellantibus, injustum bellum suscipientibus, &c.

VII. R. 2o. In gravi necessitate spirituali, non extrema, licitum est succurrere proximo cum periculo vitæ, ut hic docet S. Thom. ad 3. ad hoc tamen non tenemur, nisi obligemur ex officio, vel sit necessitas publica; gravis enim alicujus communitatis necessitas semper conjuncta est cum quorumdam privatorum necessitate extrema.

Dispendium interim aliquod bonorum temporalium, famæ vel honoris propter hanc necessitatem subeundum foret. Infertur, quòd si quis hæresim spargat in plebem, et non sit, qui impediat præter te, tenearis cum periculo vitæ impedire, si possis.

Item quòd Pastores teneantur cum periculo vitæ, putà tempore pestis, parochianis infectis administrare Sacramenta Pænitentiæ, Eucharistiæ, &c.

R. 3°. Proximo in communi necessitate spirituali constituto non tenemur succurrere cum periculo vitæ, nec cum gravi bonorum temporalium dispendio: ratio est, quòd talis necessitas non sit necessitas simpliciter dicta, cùm pluribus modis vitari possit. Tenemur tamen, si possumus sine damno, vel cum exiguo; "Quia Deus mandavit unicuique "de proximo suo," Ecclesiast. cap. 17. V. 12. unde pastores, &c. qui tenentur ex officio ad aliquid plus, teneri etiam in communi necessitate, est non dubitandum.

Observa iterum, quòd in prædictis subintelligi debeat: si adsit spes fructûs et si alius magis obligatus id non præstiterit.

N. 139. AN LICEAT VITAM SUAM EXPONERE PERICULO MORTIS PRO VITA PROXIMI?

I. Quandoque licet vitam suam exponere pro proximo. CERTUM est, quòd liceat, imò aliquando oportea

« PredošláPokračovať »