Obrázky na stránke
PDF
ePub

bona temporalia pro vita alterius exponere; quia bona temporalia inferioris sunt ordinis, quàm vita.

Similiter quando proximus est persona reipublicæ vel religioni multùm necessaria, licet, imò quandoque tenetur ́ privatus vitam suam ponere pro vita istius: quia bonum publicum prævalet privato.

Sed quæstio est, an liceat homini vitam suam exponere pro conservanda vita proximi sibi æqualis ?

I. R. Si nihil consideretur, nisi vita cum vita, tunc vita propria præferenda est : si autem simul consideretur honestas virtutis Christianæ, tunc licitum est: quia honestas virtutis Christianæ, prævalet vitæ corporali.

Supponendum tamen est, talem familiæ suæ, vel aliis non esse multùm necessarium, et de statu gratiæ non diffidere. Ex hoc capite laudatur Tobias, qui ad sepelienda defunctorum corpora mortis periculis se objecit: laudantur, qui peste infectis inserviunt, moraliter certi, se non evasuros, qui se infidelibus tradunt in captivitatem ad liberandos captivos Christianos, qui cum periculo vitæ, se aquis injiciunt, ut inde alios eripiant, &c.

Cavendum tamen est, ne quis sibi ipsi mortem potiùs inferat, quàm ei se exponat, quod moraliter dijudicandum

est.

Obj. Quilibet debet se ipsum plus diligere quam proximum; atqui in casu plus diligitur proximus: ergo, &c.

R. neg. min. Nam vitam suam talis exponit non præcisè pro vita proximi, sed pro honestate Christianæ virtutis, et ita plus diligit seipsum secundùm bonum spirituale virtutis.

N. 140. DE ORDINE SERVANDO ERGA
PROXIMOS INTER SE.

S. Thom. 2. 2. quæst. 26. art. 6. et seq.

I. Unus proximus magis. II. Ordo quoad amorem objectivum. III. Quatuor modi conjunctionis. IV. Quisque magis diligendus in sua conjunctione. V. Carnaliter juncti in quibus proferendi. VI. Ordo inter

consanguineos.

AN unus proximus magis diligendus est, quàm alius ?I. R. cum S. Thom. art. 6. affirmativè: quia principium dilectionis est Deus, et ipse diligens; atqui ordo diligendi

attenditur secundùm majorem propinquitatem ad principfum dilectionis: ergo proximus qui Deo vel nobis est conjunc tior, est magis diligendus.

Non obstat, quòd S. Aug. lib. 1. "de Doctr. Christiana" cap. 28. dicat: "Omnes homines æquè diligendi sunt;" nam sensus est, quòd æquè diligendi sunt ex parte objecti, inquantùm scilicet omnibus ibidem bonum, Beatitudinem nempe æternam, velle debemus. Vel dici potest, quòd particula "æquè" idem significet ac "pariter," nullo excepto.

64

Quinam inter proximos sunt magis diligendi ?

II. R. 1. Meliores, seu magis sancti sunt magis diligendi objectivè, id est, magis bonum supernaturale, seu major gloriæ gradus est ipsis desiderandus, quia sunt Deo magis conjuncti, et eatenus magis digni: ordo autem amoris objectivi ex dignitate personæ est metiendus.

2o. Illi qui sunt nobis conjunctiores magis intensivè diligendi sunt, cæteris paribns; quia intensio dilectionis eorum qui post Deum diligendi sunt, desumitur à propinquitate ad diligentem; principium enim motûs natum est vehementiùs influere in sibi conjunctiora quam in remotiora: ergo quautò quis diligenti est conjunctior, tantò magis est diligendus. Quot sunt modi, quibus aliqui inter se conjunguntur ? III. R. Statuuntur principaliter quatuor: primus modus conjunctionis est secundùm originem, quomodo conjungun tur parentes, et filii, ac consanguinei.

Secundus est secundùm aliquam societatem, quomodo cives, socii et cohabitantes conjunguntur.

Tertius est secundùm quoddam obsequium, officium vel obligationem, ut conjunguntur superiores et inferiores. Quartus modus est specialis, quo conjunguntur markus His præmissis,

et uxor.

IV. Dicendum cum S. Thom, art. 8. ad 1. quòd ille, qui secundùm unum ex istis modis est conjunctior, sit magis diligendus in bonis, quæ ad illam conjunctionem pertinent: et sic in civilibus præferendi concives, in re bellicâ magis obediendum Duci quàm Patri, &c.

Si autem non possint præstari, quæ ad diversas conjunctiones pertinent, tunc inspici debet, quænam conjunctio major sit et urgentior: unde si non possis parentibus egentibus succurrere, nisi militiâ exeas, exire teneris.

V. 20. Qui carnaliter conjuncti sunt, debent per se præferri aliis, in his, quæ ad naturam spectant: adeoque in pari necessitate consanguinei quoad bona temporalia et etiam spiritualia per se loquendo, præferendi sunt aliis, licèt

melioribus: quia charitas ordinem naturæ non mutat, sed perficit, ut ait S. Thom. ordo autem inter consanguineos hic statuendus est:

VI. 10. Parentes in necessitate extrema, ubi vita eorum periclitatur, præferendi sunt omnibus aliis, etiam filiis et uxori.

2. Pater per se loquendo præferendus matri, cùm sit nobilius prolis principium quàm mater.

3°. Uxor à marito præferri debet filiis, et filii â parentibus præferendi sunt fratribus.

4. Fratres præponi debent cognatis, et ex his viciniores præferendi sunt remotioribus.

In dispari necessitate ordinariè præferendus est ille, qui est in necessitate majori.

Filius et conjux diliguntur intensiùs, quàm parentes : quia uxor cum marito est una caro, et quia pater diligit filium ut aliquid suî, non sic filius patrem.

Hinc deducitur, quòd in cura ordinaria sustentationis conjux filios, filii parentes antecedant.

Notandum, prædicta intelligenda esse per se loquendo: quia ex circumstantiis particularibus ordo præcedens variari potest: sic mater bona et sedula plus diligenda, quàm pater malus et dissipator. Etiam ratione officii vel specialis obligationis, quâ quis obstringitur non sanguine junctis succurrere, ordo ille variatur; nam, inquit Steyaertius, verissimum est, Pastorem arctiùs teneri ad instructionem et directionem subditorum suorum, quàm consanguineorum, qui sub alio Pastore constituti sunt, nisi fortè ageretur de necessitate spirituali extrema; sed et vi ejusdem officii subditis passim ad eleemosynas corporales magis tenetur ex bonis beneficii sui, quàm consanguineis: Ita Steyaertius.

Denique notandum, inversionem ordinis charitatis inter nos et proximos rariùs esse peccatum mortale, si necessitatem extremam excipias.

N. 141. DE ACTIBUS CHARITATIS.

S. Thom. quæst. 27.

I. Actus charitatis. II. Deus triplici ratione diligendus. III. An dilectio amici melior quàm inimici.

QUINAM sunt actus seu effectus charitatis?

1. R. Principalis est dilectio. Hanc concomitantur sex alii, tres interni, gaudium, pax et misericordia: et tres externi, beneficentia, eleëmosyna et correptio fraterna.

II. Probat S. Thom. art. 3. Deum propter seipsum esse diligendum secundùm tria causarum genera: 1°. in genere causæ finalis: quia Deus non ordinatur ad aliud, sed ipse est finis ultimus omnium: 2o. in genere causæ formalis: quia ipse est sua bonitas, quæ est objectum formale charitatis: 3°. in genere causæ efficientis : quia ipse est causa efficiens omnis boni creati.

An Deus non potest diligi propter aliud, quàm propter se?

R. Non potest diligi propter aliud tanquam causam finalem, vel tanquam motivum totale adæquatum, ac si Deus aliter diligibilis non foret: licet tamen diligere Deum propter aliud tanquam causam impulsivam, et tanquam causam partialem inadæquatam: sic consideratione pœnarum evitandarum, beneficiorum acceptorum aut accipiendorum homo seipsum utiliter excitat ad Deum propter se amandum.

An est magis meritorium diligere amicum quàm inimicum? III. R. Sylvius, Neesen, Billuart, &c. dicunt dilectionem amici secundùm se esse meliorem, magisque meritoriam: quia amicus est objectum melius. Wiggers, Steyaert, Daelman, &c. docent, dilectionem inimici esse magis meritoriam: quia magis ardua est et difficilis, meritum autem desumitur ex labore et difficultate operis. Quidquid sit, dilectio inimici maximè in Scriptura S. commendatur, maximèque populo inculcanda.

N. 142. DE MISERICORDIA.

S. Thom. quæst. 30.

I. Ejus objectum, II. Et origo.

QUID est misericordia?

R. Est virtas inclinans voluntatem ad alienæ miseriæ compassionem seu sublevationem.

Huic virtuti per excessum opponitur nimia cordis mollities seu indulgentia; per defectum verò durities cordis et crudelitas.

I. Objectum seu motivum misericordiæ est malum alterius aliquo modo involuntarium; et ita peccatum alterius est objectum misericordiæ, quatenùs illud quædam mala concomitantur, quæ aliquo modo sunt involuntaria, ut obligatio pœnæ, infirmitas, ignorantia, &c.

Sic etiam patet, quomodo erga martyres, quamvis voluntariè patiantur, possit esse misericordia.

II. Misericordia autem oritur vel ex amore, quo amici malum reputat ut suum, vel ex consideratione propriæ imbecillitatis, et proximitate cum miseris, quâ quis vel similia mala expertus est, vel videt, se facilè in ea incidere posse: hinc humiles, senes, sapientes, debiles et formidolosi, magis sunt misericordes, ubi è contra superbi, potentes, &c. non ita commoventur.

N. 143. DE ELEEMOSYNA.

S. Thom. quæst. 32.

I. Eleëmosyna. II. Ejus divisio, III. Et effectus.

QUID est eleëmosyna?

I. R. Est beneficium indigenti ex compassione præstitum. Quæ definitio comprehendit etiam eleëmosynam ex motivo merè naturali; ut ergo restringatur ad Christianum addi debet : 66 Propter Deum.”

Cujus virtutis actus est eleëmosyna?

R. Est actus elicitus virtutis misericordiæ, et imperatus charitatis potest etiam esse actus imperatus virtutis pœnitentiæ, quatenùs adhibetur ad satisfaciendum Deo pro peccatis, sicque etiam esse potest actus imperatus aliarum virtutum.

Quomodo dividitur eleëmosyna?

II. R. In corporalem et spiritualem: quia necessitates proximi sunt duplicis generis, corporales scilicet et spirituales. Septem numerantur utriusque generis opera.

Opera misericordiæ spiritualia exprimuntur hoc versiculo:

"Consule, carpe, doce, solare, remitte, fer, ora."
Corporalia exprimit hic versus :

"Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo."

Explicationem horum operum dat S. Th. a. 2. De corporalibus agit Scriptura S. Matth. c. 25.

Quos effectus habet eleëmosyna corporalis?

III. R. Considerata secundùm substantiam, pro effectu habet sublevationem miseriæ alterius; considerata verò secundùm virtutem misericordiæ et charitatis habet hos effectus spirituales.

« PredošláPokračovať »