Obrázky na stránke
PDF
ePub

rium non potest ab eodem esse scitum vel visum eodem tempore; quia tunc fides evacuatur et absorbetur â clariori lumine, ac redditur inutilis, sicuti lux candelæ inutilis est, dum clarè lucet sol meridianus, et ita in cœlo fides evacuatur per visionem Dei juxta illud Apost. 1. ad Cor. cap. 13. V. 9. Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus;" V. 10. "Cum autem venerit, quod perfectum est, evacua"bitur quod ex parte est."

66

Quæstio igitur restat de visione vel scientia, quæ non habet tantam certitudinem quantam habet fides, v. g. an eorum, quæ oculis videmus, vel per rationem naturalem clarè intelligimus, possimus adhuc habere fidem?

II. R. Negant Sylvius et communiter Thomistæ, quibus favet S. Thom. sed Suarez, Wiggers, aliique plures sententiam affirmantem tuentur, quæ probatur: 1°. Fides habet motivum formale omnino distinctum et sufficiens, adfertque specialem et majorem certitudinem, quàm illa visio aut scientia: adeoque fides non impeditur, sed adhuc manet necessaria, et perseverat esse utilis.

Probatur 2°. ab inconvenienti; quia aliàs sequeretur, quòd in D. Virgine et Apostolis non fuisset fides eorum, quæ de Christo oculis viderant, v. g. Christum resurrexisse, cùm tamen dicatur Joan. cap. 2. V. 22. " Cùm ergo resur"rexisset à mortuis, recordati sunt Discipuli ejus...et cre"diderunt sermoni, quem dixit Jesus."

Similiter sequeretur, quòd dum Philosophus gentilis, qui scit evidenter Deum esse, ad fidem convertitur, non posset credere istam veritatem: cùm tamen Apost. dicat ad Hebr. cap. 11. V. 6. "Credere oportet accedentem ad Deum quia "est."

Nec satisfaciunt Thomista, dicendo, Apostolum exigere fidem existentiæ Dei ut authoris supernaturalium; nam videtur etiam manifestè requiri fides Dei tanquam authoris naturalium, cùm unusquisque juxta Symbolum Apostolorum dicere debeat: "Credo in Deum... Creatorem Cœli et "terræ."

Obj. Fides de se est obscura; est enim juxta Apostol. argumentum non apparentium: unde S. August. dicit Tract. 40. in Joan. "Quid est fides; nisi credere, quod non “vides:" ergo ea quæ videmus vel scimus, non cadunt sub fidem.

R. Neg. conseq. nam fides dicitur obscura, sive argumentum non apparentium negativè tantùm, non privativè; id est, fides, quantùm est de se, est obscura; quia per fidem res, quæ creduntur, non fiunt claræ vel evidentes, Tract. de Virtutibus.

D

sive fides not facit, ut intellectus videat res creditas secundùm seipsas: sed cum eo consistit, quòd intellectus videat ipsas per alium actum scientiæ naturalis vel visionis corporalis.

Instabis: Fides sic dicitur obscura, ut excludatur evidentia, quæ provenit ex visione vel scientia.

Probatur ant. S. Greg. Homilia 26. in Evang. dicit: "Quæ apparent fidem non habent, sed agnitionem: item "fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet expe"rimentum :" ergo, &c.

R. Neg. conseq. nam S. Greg. agit de casu, ubi quis ea quæ credit, vult videre et intelligere, adeo ut aliàs credere non velit nisi priùs viderit res ipsas sic esse, quomodo Apost. Thom. dixit, "nisi videro non credam:" et de tali verè dicitur, quòd fidem non habeat, et fidem si habuerit, amittat.

N. 17. AN MYSTERIA FIDEI DEBEANT ESSE EVIDENTER CREDIBILIA.

I. Tria prærequisita ad actum Fidei. II. Mysteria Fidei debent esse evidenter credibilia. III. Evidentiâ capacitati proportionatâ.

I. PRENOTANDUM ad actum fidei divinæ eliciendum tria prærequiri: scilicet 1°. Mysteriorum fidei propositio

nem.

2°. Prudens ac firmum judicium de obligatione credendi ob motiva credibilitatis, quæ probant mysteria illa meritò suscipi tanquam revelata.

3°. Piam ac liberam voluntatis motionem efficaciter applicantis seu determinantis intellectum ad firmiter assentiendum veritati revelatæ propter primam veritatem : post quæ sequitur ipse assensus seu actus fidei divinæ.

Quæritur nunc, an, ut credantur fidei Mysteria, debeant esse evidenter credibilia?

II. R. Affirmativè; quia ad credendum fide divinâ illa Mysteria, requiritur, ut prudenter à voluntate imperetur assensus omnino certus et firmus : atqui talis assensus non potest prudenter imperari, nisi adsint argumenta quibus illa Mysteria fiant evidenter credibilia, seu quibus fiat evidens, illa meritò credi et suscipi tanquam à Deo revelata.

Argumenta illa vocantur "motiva credibilitatis," involvuntque quamdam evidentiam, non quâ res credendæ fiant

evidentes, sed quâ evidens fit, illas meritò credi, ut dictum est: hinc damnata est hæc proposit. 21. ab Innoc. XI. “Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum "notitia solùm probabili revelationis, imò cum formidine, “quâ quis formidat, ne non sit locutus Deus.”

III. Observat tamen Steyaert, evidentiam illam intelligendam esse capacitati credentium proportionatam; pueri enim, rudes et vulgus fidelium eandem, quam eruditi, habere non debent evidentiam; sed respectu ipsorum sufficere potest sola auctoritas Pastoris cum lumine interno fidei, quod in illis plerumque supplet alia credibilitatis motiva.

Cæterum, ait Steyaert, evidentiam illam communiter non parit nisi bonus voluntatis affectus; nam mens haud rectè disposita, etiam evidentissima pro obscuris aut etiam falsis rejicere potest.

Porro motiva credibilitatis alia sunt externa, alia interna.

N. 18. DE MOTIVIS CREDIBILITATIS EXTER

NIS.

1. Motiva credibilitatis externa. II. Auctoritas Ecclesiæ III. Miracula. IV. Quibus jungitur mirabilis Fidei propagatio. V. Oracula Prophetarum. VI. Fidei antiquitas, universalitas, &c. VII. Sanctitas et puritas doctrine. VIII. Constantia Martyrum.

QUÆNAM sunt motiva credibilitatis externa?

I. R. Motiva credibilitatis externa à S. Thom. Bellarm. Wiggers, et cæteris plurima referuntur, ex quibus præcipua hic subjiciemus.

II. Primum et sufficiens credibilitatis argumentum præbet auctoritas Ecclesiæ, seu propositio Ecclesiæ notis suis præfulgentis, de quibus infra.

III. Secundum desumitur à miraculis et signis, quibus veritates fidei nostræ à Christo, Apostolis et Prædicatoribus ad hæc usque tempora sunt confirmatæ. Etenim cùm miracula sint proprium Dei opus, et veluti divinitatis sigilla, fieri tantùm possunt in confirmationem veritatis: unde neque in confirmationem alterius sectæ unquam facta esse inveniuntur; si quæ interdum similia divulgata, ea solummodo ut prodigiosa quædam, vel ut præstigiosa et falsa

evanuerunt.

Miraculis annumerari debet potestas in dæmones, quà eos Christiani è corporibus pellunt, obmutescere faciunt, &c.

VIII. R. Plausibiliter sustinetur, hanc propositionem, Pius VI. "est verus successor Divi Petri et Christi Vica"rius," esse de fide; quia continetur formaliter in majori præmissa tanquam pars in toto, scilicet in hac: omnis Pontifex legitimè electus est verus Successor Divi Petri et Christi Vicarius, quæ est de fide juxta omnes.

Obj. Quamvis sit de fide, omnem infantem legitimè baptizatum esse justificatum, non est tamen de fide, quòd hic infans sit justificatus, si non certò constet, quòd sit legitimè baptizatus; atqui etiam non certò constat, quôd modernus Pontifex sit legitimè electus: ergo, &c.

R. Neg. minorem: ratio disparitatis est, quòd, an puer sit legitimè baptizatus dependeat à facto hominis privati; de quo certam sæpè non habemus notitiam: verùm legitima Pontificis electio innititur propositioni universalis Ecclesiæ modernum Pontificem ut legitimum agnoscentis; quâ in re errare non potest, ne alioquin pro capite agnoscat eum, qui non est, idque sinè remedio.

IX. Notandum tamen, non esse de fide obligante, Pontificem modernum esse Divi Petri Successorem et Christi Vicarium; nam id non est sufficienter toti Ecclesiæ propositum cum obligatione credendi: ex quo patet, posse dari schisma, sive separationem à subjectione Pontificis, sinè hæresi.

N. 15. AN FIDEI POSSIT SUBESSE FALSUM.

S. Thom. 2. 2. quæst. 1. art. 3.

1. Deus falsum dicere nequit. II. Quomodo dicatur dedisse spiritum mendacii. III. Habitus Fidei non potest inclinare in falsum.

POTESTNE fidei subesse falsum?

R. Neque ex parte Dei, neque ex parte hominis credentis potest fidei subesse falsum.

I. Circa priorem partem quæritur, an Deus per se vel per alium mentiri aut falsum dicere possit, sicque hominem fallere ?

Responsio negativa est de fide, et probatur ex Num. cap. 23. V. 19, "Non est Deus quasi homo, ut mentiatur;" item ad Hebr. c. 6. V. 18. "Impossibile est mentiri “Deum."

Probatnr à ratione: si Deus per se vel per alium posset dicere falsum, id fieret vel quia ipse deciperetur, vel quia alios decipere vellet: utrumque autem est impossibile; nam

prius repugnat ejus omni-scientiæ, posterius infinitæ ejus bonitati et perfectioni.

Obj. Dicitur 3. Reg. c. 22. V. 23. "Dedit Dominus "spiritum mendacii in ore omnium Prophetarum :" ergo potest Deus decipere per alios.

II. R. Neg. conseq. Dicitur enim Deus dedisse spiritum mendacii in ore Prophetarum : quia in pœnam pæcedentium peccatorum permisit eos decipi à spiritu mendacii; vel quia lumen suæ sapientiæ justo judicio subtraxit, vel tandem quia fecit aliquid, quod, etsi veram significationem habebat, illis tamen fuit occasio errandi.

Eodem modo explica illud Ezechiëlis cap. 14. V. 9. "Ego Dominus decepi Prophetam illum;" et Job cap. 12. V. 24. "Qui immutat cor Principum, et decipit illos."

Circa secundam responsionis partem quæritur; an saltem ex parte hominis possit fidei subesse falsum; sive an homo possit elicere actum fidei divinæ circa objectum non revelatum, quod ipse revelatum existimat, seu ut alii loquuntur, an habitus fidei possit inclinare ad assensum falsum ?

III. R. Nec sic fidei posse subesse falsum: quia nihil subest habitui alicui vel actui, nisi mediante ratione formali objecti; atqui sub prima veritate, quæ est ratio formalis fidei, nullum potest subesse falsum: ergo, &c.

Hinc si quis assentiatur objecto falso, quod invincibiliter credit esse revelatum, talis credit solùm fide humanâ, non divinâ.

Obj. I. Virtutes morales possunt inclinare in falsum : sic v. g. justitia potest inclinare ad solvendum ei, cui nihil debetur ergo etiam fides potest inclinare in falsum.

R. Negando conseq. disparitas est, quòd virtutes morales circa bonum honestum versentur: virtutes autem intellectuales qualis est fides, versantur speculativè circa verum in se jam verò datur materialiter malum, quod est formaliter bonum et honestum, non autem datur materialiter falsum, quod formaliter est speculativè seu intellectualiter

verum.

Instabis: Virtus prudentiæ est virtus intellectualis: atqui hæc potest inclinare in falsum. Probatur subsumptum : prudentia dictat hostiam expositam esse adorandam, quæ invincibiliter existimatur esse consecrata: ergo, &c.

R. Negando conseq. Disparitas est, quòd prudentia sit virtus practica, et illa numquain inclinet in falsum practice: proinde dum in casu posito prudentia dictat hic et nunc hanc hostiam esse adorandam, hoc dictamen practicum verum est materialiter et formaliter, supposito errore invin

« PredošláPokračovať »