Obrázky na stránke
PDF
ePub

Superior non tanquam Superior præcipiens vel puniens, sed tanquam privata persona subditum monet.

Per particulas "ut proximus emendetur," designatur finis fraternæ correptionis.

An correptio fraterna est in præcepto ?

II. R. Affirmativè: ut liquet ex Matth. cap. 18. V. 15. "Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum.” Est etiam de jure naturali: quia jure naturæ tenemur subvenire proximo corporaliter indigenti, multò igitur magis indigenti spiritualiter.

Quosnam obligat hoc præceptum ?

R. Omnes homines, qui ad eam faciendam sunt idonei, et præ cæteris superiores, ut Parentes, Pastores, Prælatos, &c. respectu subditorum ; id enim exigit ordo charitatis et eorum officium deinde ad eam faciendam magis apti esse solent. An etiam obligat peccatores?

:

R. Affirmativè per peccatum enim à præcepto naturali et divino non liberantur. Loca Scripturæ Sacræ quæ apparent contraria, agunt de peccatoribus corripientibus cum scandalo vel ex superbia.

Quandonam correptio fraterna fieri debet?

III. R. Quando habetur major opportunitas, et fini correptionis magis congruit. Hinc, ut observat Neesen, non semper facienda est in instanti, sed ad tempus magis opportunum sæpe differenda ; et ideo proximus corripiendus non est tempore, quo est ebrius, in passione iræ, &c. sed expeetandum donec ebrietas vel passio transierit; nulla enim tunc esse solet spes emendationis.

Debet tamen aliquando statim fieri correptio, 10. ob periculum præsentis, aut continuandi peccati; 2°. ad tollendum scandalum aliàs nocivum, 30. ad defendendum honorem Dei vel famam proximi, in supposito, quòd adsit spes fructûs.

Quibus modis fit correptio illa?

IV. R. Fieri potest verbis, v. g. per authoritatem compescendo, vel fraternè monendo: fit etiam factis, ut vultu tristi, sermonem ad alia divertendo, aut aliis modis, quibus proximus apertè vel implicitè monetur.

Quinam debent corripi?

V. R. Omnes, qui tuâ correptione indigent, et de quibus fructus speratur.

An ergo subditus corripere debet aliquando superiorem suum?

VI. R. Affirmativè ; quia et ille frater ejus est: verùm id maximâ circumspectione fieri debet, ut nempe correptio

sit modesta et reverentialis, non increpatoria, juxta illud Apost. 1. ad Timoth. c. 5. "Seniorem ne increpaveris, sed "obsecra ut Patrem;" item ut correptio non fiat palam seu publicè, nisi fortè superioris peccata forent scandalosa, vel multitudini perniciosa, ut si hæresim spargeret, &c. An corripiendus est proximus, qui peccat, vel peccaturus prævidetur ex ignorantia?

VII. R. Quando periculum est, ne proximus in peccatum formale incidat, vel in eo permaneat, et spes est eum inde eripiendi, correptio, seu monitio et instructio est adhibenda : et idem est, si peccatum dumtaxat materiale vel leve foret ob ignorantiam, modò ignoraus credatur corrigendus.

Si verò peccatum non nisi materiale vel leve sit ob ignorantiam et major sit metus, ne correptus vel monitus jam formaliter vel graviùs peccet, supersedendum est: nisi tamen, inquit Steyaert, propter alios, qui simul audiunt, corripere vel monere sit necesse, prout sæpe Pastores pub, licè docere aliquid debent propter multos, etsi id paucis obfuturum credant. Vide plura in Tract. " de Sacramento "Pœnitentiæ," Num. 154.

N. 147. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS, UT CORREPTIO FRATERNA OBLIGET.

1. Conditiones ut obliget correptio fraterna. II. Ut sit peccatum mortale. III. Cujus habetur notitia. IV. Ut sit spes emendationis. V. Necessitas proximi. VI. Et fieri possit sine gravi corripientis incommodo.

QUÆNAM conditiones requiruntur, ut correptio fraterna obliget?

I. R. Potissimum quinque sequentes:

II. Prima, ut peccatum sit mortale, prout colligitur ex his Christi verbis Matth. cap. 18. V. 15. “ Si te audierit, "lucratus eris fratrem tuum;" si lucreris fratrem tuum: ergo perierat proinde peccaverat mortaliter.

Per accidens tamen sola venialia sunt materia correptionis fraternæ, v. g. ob periculum proximum peccandi mortaliter, ratione scandali, vel alterius malæ sequelæ; unde Superior in Religione tenetur corripere illa venialia, quæ disciplinæ regularis rigorem notabiliter lædunt.

An etiam peccata mortalia in alios commissa sunt materia correptionis fraternæ, cùm Christus dicat: si peccaverit "in te ?"

66

R. Affirmativè: quia illud "in te" secundùm multos significat coram te" vel "te sciente;" unde cùm homo sit Filius Dei, ipse amor jubet impedire peccatum, quod est contra Deum Patrem nostrum, et ita quodammodo

contra nos.

Secundùm alios "in te" quidem significat "contra te ;" sed inde inferri non potest, peccata mortalía in alios commissa non esse materiam correptionis; sed contrarium inferri debet; si enim sit opus charitatis, fraternam correptionem impendere proximo, quando nos offendit, (in quem proinde commotiore solemus esse animo) quantò magis fidem præstare debemus proximo, dum peccat in alium, et nos non offendit.

III. Secunda conditio est, ut habeatur aliquo modo certa notitia peccati proximi ob temeritatis propriæ et offensionis alienæ periculum: in dubio itaque regulariter non obligat correptio fraterna, nec in vitam et mores proximi inquirendum, nisi quis esset Superior.

IV. Tertia est, ut sit spes emendationis, prout oritur ex his Christi verbis: "Si te audierit." Non requiritur tamen spes certa, sed sufficit probabilis, modò non sit probabilius vel æquè probabile, correptionem fore nocivam; tunc enim ordinariè non esset adhibenda, ait Collet.

`Dicitur “ordinariè :" quia aliquando adhibenda est correptio, etsi dubitetur, an sit profutura; 1°. Si peccator sit in proximo mortis periculo: quia si prosit correptio, liberabitur ille ab æterna damnatione; si non prosit, tantùm hoc sequetur, quòd paulò graviùs sit damnandus. 2°. Si correptio fiat ad alium finem, quàm ad emendationem delinquentis, v. g. ad impediendum damnum tertii vel reipublicæ, vel dehonorationem Dei, ut si quis proximo coram aliis detrahat, scandalum præbeat, errores disseminet, blasphemias proferat, &c. Etiamsi spes emendationis non sit in peccante, modò sit spes impediendi malum aut damnum ex ejus peccato consequens, potest et debet adhiberi correptio.

V. Quarta conditio est necessitas proximi, ita ut timeatur, ne sine nostra correptione in peccatum incidat, pergat aut maneat; colligitur ex his verbis: "Lucratus eris fratrem tuum;" igitur si prævideatur proximus seipsum sine nostra correptione emendaturus, vel ab aliis sufficienter corripiendus, monitio nostra non est necessaria.

VI. Quinta conditio est, ut correptio fieri possit sine gravi corripientis damno aut incommodo: cum quanto verò incommodo fieri debeat, colligitur ex Num. 138. Cer

tum est non excusare periculum indignationis, quod plerumque subest; aliàs vix unquam correptioni locus esset.

N. 148. DE ORDINE CORREPTIONIS FRA

TERNÆ.

S. Thom. quæst. 33. art. 7. et 8.

I. Ordo correptionis fraterna II. Est servandus. III. Nisi in quibusdam casibus.

QUIS ordo servandus in correptione fraterna?

"Vade

I. R. Ordinem hunc describit Christus Matth. cap. 18. nimirùm 1o. ut frater peccans privatim moneatur: "et corripe eum inter te et ipsum solum."

2o. Si secreta monitio non profuerit, adhiberi debet unus vel duo testes correptionis: "Si autem te non audierit, "adhibe tecum adhuc unum vel duos." Cùm autem jure naturæ consulendum sit famæ proximi, quantùm fieri potest, si sufficiat unus testis, non licet adhibere duos: item si fieri possit, adhibendi sunt testes, quibus peccatum proximi est notum.

3o. Desperato et hoc remedio, procedi debet ad denuntiationem, juxta id: "dic Ecclesiæ," hoc est, Ecclesiæ Prælatis, seu Ecclesiastico superiori delinquentis.

Quare ordo ille servandus est?

II. R. Ut sic parcatur famæ et verecundiæ proximi peccantis; hinc peccatum occultum proximi per se loquendo ante desperatum remedium privatæ monitionis alteri detegere non licet.

Quare secundo loco testes sunt adhibendi?

R. Ut plurimùm authoritate peccans admoneatur, et ut possit apud Ecclesiam conveniri sub testibus, si contumax fuerit.

An ordo præfatus semper servandus est ?

III. R. Negativè: sic 1o. servandus non est dum peccatum est publicum, de quo casu intelligendus est Apostolus 1. ad Timoth. cap. 5. V. 20. "Peccantes coram om

"nibus argue, ut et cæteri timorem habeant."

2°. Quando quis renuntiavit juri ad famam, ut fiebat apud Patres Societatis Jesu.

3°. Quando prævidetur, quòd Privata monitio vel adhibitio testium profutura non sit: atque ideo justè præceptum est, ut sollicitans ad turpia in confessione denuntietur Ordinario loci.

4°. Dum periculum est in mora, ut si peccatum vergat in nocumentum communitatis aut Religionis, vel in grave damnum tertii, v. g. si quis, licèt occultè, agat de prodenda civitate, spargat hæreses, mortem alicui machinetur, &c. excipit S. Thom. "Nisi fortè aliquis firmiter existimaret, quòd statim per secretam admonitionem posset hujusmodi "mala impedire."

66

5o. Quando denuntiatio aut publica correptio necessaria est, ut scandalum impediatur, sicuti factum est à Paulo respectu Petri.

An rectè fecerunt Petrus Act. cap. 5. et Joseph Gen. cap. 37. ?

Respondet S. Thom. art. 7. affirmativè; nam Petrus publicavit peccatum occultum Ananiæ et Saphiræ tanquam executor Dei, cujus relatione peccatum cognovit.

De Joseph dici potest, quòd fratres suos monuerit, licèt id Scriptura non exprimat, vel quòd fortè peccatum inter fratres esset publicum, vel si fuerit occultum, rationabiliter existimare potuerit privatam monitionem non profuturam, cùm fratres ipsum odissent, nec potuissent ei quidquam pacificè loqui.

Quoties proximus est corripiendus?

R. Toties et tamdiu, quàm fructus speratur.

Explica hæc verba Christi: "Sit tibi sicut Ethnicus et "Publicanus."

R. Sensus est, si proximus Ecclesiam non audierit sese corrigendo, habe eum, quomodo Judæi habebant Ethnicos et Publicanos, id est, abstine ab ejus consortio, neque in divinis, neque in humanis cum eo communices, tùm ut sic pudefactus resipiscat, tum ne suo contagio alios inficiat.

N. 149. DE VITIIS CHARITATI OPPOSITIS.

S. Thom. quæst. 34. et sequentibus.

I. Vitia charitati opposita. II. Odium. III. Est duplex : IV. Abominationis, V. Et inimicitiæ. VI. Odium Dei est maximum peccatum. VII. Odium proximi est ex genere suo mortale. VIII. Monitum practicum.

QUÆNAM vitia dicuntur charitati opposita?

R. Quamquam omne peccatum mortale eatenus charitati adversetur, quòd eam excludat et destruat; aliqua tamen peccata magis directè charitati opponuntur, et ejus actibus adversantur.

« PredošláPokračovať »