Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

cibili: quòd autem illa hostia non sit consecrata, uon spectat ad prudentiam dijudicare, sed ad judicium speculativum.

Obj. II. Suppone, quòd Pastor inter cætera credenda proponat articulum tanquam credendum non revelatum: eodem modo subditus credet hunc articulum non revelatum, ac cæteros revelatos.

Probatur: quia habet eadem rationem, et eadem ċredibilitatis motiva ad credendum hunc articulum, quæ habet pro aliis, qui sunt revelati: ergo sicut credit articulis verè revelatis, eodem modo poterit credere non revelato.

R. Dici potest cum Wiggers, quòd articulus non revelatus numquam proponendus sit cum sufficientibus motivis credibilitatis populo, ut prudenter judicare possit et debeat, eum esse revelatum; quia vel tali doctrinæ contradicetur, vel suspicio novitatis exurget, vel Dei providentia per alia signa id demonstrabit.

Deinde etsi supponantur, omnia externa motiva credibilitatis esse eadem, dici potest cum eodem, non eadem futura motiva credibilitatis interna: interiori enim instinctu Dei invitatur ac illustratur homo, ut credat verè revelatis; quomodo non movetur à Deo in ordine ad articulum falsum.

Nec tamen ideo admittimus spiritum privatum hæreticorum: quia cum lumine illo interiori requirimus, saltem ordinariè, externam Ecclesiæ propositionem, cujus auctoritatem agnoscimus, eamque ex notis et signis probamus: unde lumen istud internum tantùm facit, ut bene attendantur credibilitatis motiva; eoque mediante articulus revelatus fit evidenter credibilis, non alius non revelatus. Vide hæc pulchrè deducta apud Wiggers in 2, 2. quæst. 1. art 3. No. 78. et seq.

- N. 16, DE FIDE ET SCIENTIA CIRCA IDEM IN

EODEM.

S. Thom. 2. 2. quæst. 1. art. 4. & 5.

1. Fides non stat cum visione beatifica. II. Sed stat cum scientia non adæquante ejus certitudinem.

AN, quod evidenter scitur, aut videtur, potest esse objectum fidei divinæ; sive an fides et scientia de eodem possunt. esse simul in eadem mente?

I. R. Si visio aut scientia adæquet vel superet certitudinem fidei, tunc objectum fidei secundùm modum ordina

rium non potest ab eodem esse scitum vel visum eodem tempore; quia tunc fides evacuatur et absorbetur â clariori lumine, ac redditur inutilis, sicuti lux candelæ inutilis est, dum clarè lucet sol meridianus, et ita in cœlo fides evacuatur per visionem Dei juxta illud Apost. 1.ad Cor. cap. 13. V. 9. Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus;" "Cum autem venerit, quod perfectum est, evacua"bitur quod ex parte est."

V. 10.

Quæstio igitur restat de visione vel scientia, quæ non habet tantam certitudinem quantam habet fides, v. g. an eorum, quæ oculis videmus, vel per rationem naturalem clarè intelligimus, possimus adhuc habere fidem ?

II. R. Negant Sylvius et communiter Thomistæ, quibus favet S. Thom. sed Suarez, Wiggers, aliique plures sententiam affirmantem tuentur, quæ probatur: 1°. Fides habet motivum formale omnino distinctum et sufficiens, adfertque specialem et majorem certitudinem, quàm illa visio aut scientia: adeoque fides non impeditur, sed adhuc manet necessaria, et perseverat esse utilis.

Probatur 2°. ab inconvenienti; quia aliàs sequeretur, quòd in D. Virgine et Apostolis non fuisset fides eorum, quæ de Christo oculis viderant, v. g. Christum resurrexisse, cùm tamen dicatur Joan. cap. 2. V. 22. “ Cùm ergo resur"rexisset à mortuis, recordati sunt Discipuli ejus...et cre"diderunt sermoni, quem dixit Jesus."

66

Similiter sequeretur, quòd dum Philosophus gentilis, qui scit evidenter Deum esse, ad fidem convertitur, non posset credere istam veritatem: cùm tamen Apost. dicat ad Hebr. cap. 11. V. 6. "Credere oportet accedentem ad Deum quia "est."

Nec satisfaciunt Thomista, dicendo, Apostolum exigere fidem existentiæ Dei ut authoris supernaturalium; nam videtur etiam manifestè requiri fides Dei tanquam authoris naturalium, cùm unusquisque juxta Symbolum Apostolorum dicere debeat: "Credo in Deum... Creatorem Cœli et "terræ."

Obj. Fides de se est obscura; est enim juxta Apostol. argumentum non apparentium : unde S. August. dicit Tract. 40. in Joan. "Quid est fides; nisi credere, quod non "vides:" ergo ea quæ videmus vel scimus, non cadunt sub fidem.

R. Neg. conseq. nam fides dicitur obscura, sive argumentum non apparentium negativè tantùm, non privativè ; id est, fides, quantùm est de se, est obscura; quia per fidem res, quæ creduntur, non fiunt claræ vel evidentes, Tract. de Virtutibus.

D

sive fides not facit, ut intellectus videat res creditas secundùm seipsas: sed cum eo consistit, quòd intellectus videat ipsas per alium actum scientiæ naturalis vel visionis corporalis.

Instabis: Fides sic dicitur obscura, ut excludatur evidentia, quæ provenit ex visione vel scientia.

Probatur ant. S. Greg. Homilia 26. in Evang. dicit: "Quæ apparent fidem non habent, sed agnitionem: item "fides non habet meritum, ubi humana ratio præbet expe"rimentum :" ergo, &c.

R. Neg. conseq. nam S. Greg. agit de casu, ubi quis ea quæ credit, vult videre et intelligere, adeo ut aliàs credere non velit nisi priùs viderit res ipsas sic esse, quomodo Apost. Thom. dixit, "nisi videro non credam :" et de tali verè dicitur, quòd fidem non habeat, et fidem si habuerit, amittat.

N. 17. AN MYSTERIA FIDEI DEBEANT ESSE EVIDENTER CREDIBILIA.

I. Tria prærequisita ad actum Fidei. II. Mysteria Fidei debent esse evidenter credibilia. III. Evidentiâ capacitati proportionatâ.

I. PRÆNOTANDUM ad actum fidei divinæ eliciendum tria prærequiri: scilicet 1°. Mysteriorum fidei propositio

nem.

2o. Prudens ac firmum judicium de obligatione credendi ob motiva credibilitatis, quæ probant mysteria illa meritò suscipi tanquam revelata.

3°. Piam ac liberam voluntatis motionem efficaciter applicantis seu determinantis intellectum ad firmiter assentiendum veritati revelatæ propter primam veritatem : post quæ sequitur ipse assensus seu actus fidei divinæ.

Quæritur nunc, an, ut credantur fidei Mysteria, debeant esse evidenter credibilia?

II. R. Affirmativè; quia ad credendum fide divinâ illa Mysteria, requiritur, ut prudenter à voluntate imperetur assensus omnino certus et firmus : atqui talis assensus non potest prudenter imperari, nisi adsint argumenta quibus illa Mysteria fiant evidenter credibilia, seu quibus fiat evidens, illa meritò credi et suscipi tanquam à Deo revelata.

Argumenta illa vocantur "motiva credibilitatis," involvuntque quamdam evidentiam, non quâ res credendæ fiant

evidentes, sed quâ evidens fit, illas meritò credi, ut dictum est: hinc damnata est hæc proposit. 21. ab Innoc. XI. "Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum "notitia solùm probabili revelationis, imò cum formidine, "quâ quis formidat, ne non sit locutus Deus."

III. Observat tamen Steyaert, evidentiam illam intelligendam esse capacitati credentium proportionatam ; pueri enim, rudes et vulgus fidelium eandem, quam eruditi, habere non debent evidentiam; sed respectu ipsorum sufficere potest sola auctoritas Pastoris cum lumine interno fidei, quod in illis plerumque supplet alia credibilitatis motiva.

Cæterum, ait Steyaert, evidentiam illam communiter non parit nisi bonus voluntatis affectus; nam mens haud rectè disposita, etiam evidentissima pro obscuris aut etiam falsis rejicere potest.

Porro motiva credibilitatis alia sunt externa, alia interna. N. 18. DE MOTIVIS CREDIBILITATIS EXTER

NIS.

1. Motiva credibilitatis externa. II. Auctoritas Ecclesiæ III. Miracula. IV. Quibus jungitur mirabilis Fidei propagatio. V. Oracula Prophetarum. VI. Fidei antiquitas, universalitas, &c. VII. Sanctitas et puritas doctrinæ. VIII. Constantia Martyrum.

QUÆNAM sunt motiva credibilitatis externa?

I. R. Motiva credibilitatis externa à S. Thom. Bellarm. Wiggers, et cæteris plurima referuntur, ex quibus præcipua hic subjiciemus.

II. Primum et sufficiens credibilitatis argumentum præ bet auctoritas Ecclesiæ, seu propositio Ecclesiæ notis suis præfulgentis, de quibus infra.

III. Secundum desumitur à miraculis et signis, quibus veritates fidei nostræ à Christo, Apostolis et Prædicatoribus ad hæc usque tempora sunt confirmatæ. Etenim cùm miracula sint proprium Dei opus, et veluti divinitatis sigilla, fieri tantùm possunt in confirmationem veritatis: unde neque in confirmationem alterius sectæ unquam facta esse inveniuntur; si quæ interdum similia divulgata, ea solummodo ut prodigiosa quædam, vel ut præstigiosa et falsa

evanuerunt.

Miraculis annumerari debet potestas in dæmones, quâ eos Christiani è corporibus pellunt, obmutescere faciunt, &c.

IV. Item miraculis indubiè adjungi debet mirabilis illa fidei nostræ propagatio in universum orbem facta per pauculos piscatores, eosque rudes, pauperes, et omnibus humanis præsidiis destitutos, qui prædicantes Christum crucifixum, "Judæis scandalum, Gentibus stultitiam," sub hujus Religionis, hominum adeo cupiditatibus contrariæ, jugo subjecerunt non indoctos solùm et simplices, sed et sapien. tes, Reges et Principes, sævientibus Tyrannis, contradicentibus Philosophis.

Nec ullus sanæ mentis illa miracula et facta negare potest, quin omnem fidem Historiæ etiam humanæ respuat: quòd si quis miracula perfractè neget, ei dicendum quod dicit S. Aug. lib. 22. "de Civ. Dei," cap. 5. "Hoc unum "nobis grande miraculum sufficit, quòd terrarum orbis "sinè miraculis illa mysteria credidit."

V. Tertium credibilitatis motivum desumitur ex oraculis Prophetarum, qui multis retrò sæculis fidei nostræ mysteria prædixerunt, eo prorsus modo eventura, quo evenerunt; qualia sunt, quæ spectant ad Christi nativitatem, vitam, mortem, resurrectionem, vocationem gentium, rejectionem Judæorum, &c. eaque tam clarè annuntiarunt, ut non tam futura, quàm coram se gesta narrare videantur.

Et ne quis calumniari posset, vaticina ista post factum fuisse à Christianis conficta, singulari Dei providentià effectum est, ut ipsi Judæi, religionis nostræ hostes infensissimi, libros illos et vaticinia ad hæc usque tempora studiosè conservaverint.

His addunt multi oracula sybillarum seu prophetissarum gentilium.

VI. Quartum argumentum habetur ex antiquitate, universalitate, firmitate et continuatione fidei nostræ: hæc breviter et nervosè expressit S. Aug. lib. contra Epistolam "Fundamenti" dicens: "Multa sunt, quæ me in Ecclesiæ

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

gremio justissimè tenent: consensio populorum et gentium, "authoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta "et vetustate firmata. Tenet ab ipsa Sede Petri Apostoli, "cui pascendas oves suas Dominus mandavit, usque ad præsentem Episcopatum, successio Sacerdotum tenet denique ipsum Catholicæ nomen, quod non sine causa "inter tam multas hæreses sic ista Ecclesia obtinuit, ut "omnes hæretici se Catholicos dici velint: quærenti tamen "peregrino alicui, ubi ad Catholicam conveniatur, nullus "hæreticorum vel Basilicam suam, vel domum audeat "ostendere." Hactenus S. Aug.

« PredošláPokračovať »