Obrázky na stránke
PDF
ePub

libello oblato Gubernatori, clausula hæc non continetur in literis Philippi IV. Imò eas enervat; et proinde non est attendenda.

Reponit Van Espen, Regi obreptum esse per Internuntium. R. Id manifestè refellitur ex ipsis literis, in quibus Rex declarat, se omnia bene considerasse, et attendisse consultationes Concilii Privati et Brabantiæ, quæ Concilia nil certè omiserant, quod favere poterat placito, suæque potestati ampliandæ.

Obj. II. Sanctionem pragmaticam Philippi II. anni 1574. quæ sic habet: "Statuimus, ut nullæ Bullæ, provisiones, "vel impetrationes, aut revocationes gratiarum aut privi"legiorum, vel sententiæ executoriales, tendentes directè "aut indirectè in præjudicium Reipublicæ vel alicujus "tertii admittantur, vel executioni mandentur, nisi visæ, "visitatæ et examinatæ antea fuerint per Nos in Concilio "nostro Privato vel Brabantiæ, et impetrantes obtinuerint "literas placiti: sub pœna perdendi effectum dictarum "Bullarum et constitutionum:" ergo Bullæ dogmaticæ indigent placito, cùm lex generaliter loquatur.

R. 1°. Hujus sanctionis authoritatem defectu promulgationis in dubium revocat Zypæus in analysi Juris Pontificii novi.

3. 2°. Neg. conseq. Quia sanctio relata evidenter agit de iis, quæ Reipublicæ aut alicui tertio possunt esse præjudicio: quod nullo modo cadere potest in Bullas dogmaticas. Deinde respicit provisiones, gratias, aliosque effectus, quos impetrantes perdere possunt; sicque evidens est, generales illos terminos non comprehendere Bullas dogmaticas. Adde, hanc sanctionem disertis verbis postea explicatam fuisse per Philippum IV. in literis supra relatis: ipsumque Philippum II. circa publicationem Cone. Tr. expressè cavisse, ne Concilia Belgii examinarent aut visitarent decreta Conc. Trid. doctrinam concernentia, utì patet ex literis Margarita Belgii Gubernatricis ad Conc. Brabantiæ nomine Regis datis 8 Junii, 1564.

Obj. III. Regis officium est conservare pacem et tranquillitatem Reipublicæ: ergo jus habet examinandi, num constitutio dogmatica illius pacis non sit perturbativa, ejusque, si talis sit, publicationem impediendi.

R. Hoc sapit impiam Machiavelli doctrinam, Itaque negatur, quòd constitutio dogmatica possit esse pacis Reipublicæ perturbativa, sicut lex naturæ et leges divinæ nunquam possunt sine grandi blasphemia dici perturbativæ pacis publicæ; imò potiùs, tales leges pacem perficiunt.

Quòd si occasione hujusmodi constitutionis, quidam refractarii et inobedientes pacem turbare moliantur, Reguin officium est, rebelles hujusmodi coërcere ct compescere.

Obj. IV. Qui sustinent necessitatem placiti, tantùm volunt, constitutiones dogmaticas indigere placito, priusquam in modum novæ legis promulgentur, aut populus iis adstringatur.

R. Objectio falsum supponit: etenim Bullæ dogmaticæ non proponuntur per modum novæ legis, seu ut jus novum, sed tanquam continentes et declarantes jus antiquum.

Plura de his vide apud Zypæum, Govarts, de Luca, &c. VII. Finaliter observa, Philippum IV. in sæpe dictis literis inter ea, quæ placitum non requirunt, recensere prohibitionem librorum ut fidei vel moribus contrariorum : proinde prohibitio libri Quesnelli et condemnatio propositionum ejus obligat in Belgio, quamvis non sit "placitata." Hinc etiam timorati libros Romæ prohibitos absque licentia legere non præsumunt.

An verò excommunicatio aliave censura annexa, v. g. prohibitioni alicujus libri, incurratur absque prævio placito, gravis est controversia, inquiunt Steyaert et Daelman.

VIII, Qui affirmant, dicunt pro pœna incurrenda non requiri illius promulgationem, sed pro censuris sufficere scientiam, pro aliis verò pœnis nequidem generaliter loquendo, scientiam requiri: 20. Dictas pœnas contineri in jure antiquo publicato, scilicet in regula 10 indicis. Concilii Trid. regulas autem indicis in Belgio receptas esse docet Steyaert in Tractatu "de Fide" disp. 22.

Qui negant, dicunt similes constitutiones, licèt aliunde tantùm sint declarationes, quatenùs tamen statuunt pœnam, condere jus novum, novamque inducere obligationem.

Ad primam rationem in contrarium respondent, in illo casu legem statuentem censuram supponi sufficienter promulgatam, quod hic non occurrit.

Ad secundam verò, regulas indicis non tam facto prohibere libros sub tali pœna, quàm tradere modum, secundùm quem prohiberi debeant: unde, quòd certum librum prohibeat Pontifex sub pœna excommunicationis, est lex jus novum condens quantùm ad pœnam.

Addunt regulas indicis in Belgio receptas quidem esse, sed non simpliciter: imò aliqui non nisi 4. ex 10. hic receptas esse volunt, scilicet secundam, quintam, septimam et octavam, probantque ex "Indice expurgatorio" jussu Philipi II. Hispaniarum Regis edito, in quo hæ quatuor regulæ solùm recensentur; pluresque libri ex omni scientia,

sublatis locis suspectis, subinde etiam nulla adhibitâ correctione, permittuntur, qui in indice Concilii Trid. simpliciter proscribebantur.

Verumtamen quartam regulam indicis Concilii Trid. quæ est de lectione Scripturæ S. in lingua vulgari, hìc etiam receptam esse, patet ex Synodo Diocesana Mechliniensi tit. 1. cap. 8. idemque supponit in priori sua epistola pastorali Numero 2. Archi-Episcopus Humbertus.

Quidquid sit, constat equidem, de facto in variis, indici Tridentino, et regulis Indicis, saltem per usum contrarium, esse derogatum.

In hac controversia Confessarii timorati responsionem affirmativam, utpotè tutiorem, in praxi sequuntur, seclusâ ignorantia aut alià causâ à censura excusante.

N. 7. DE TEMPORE OBLIGATIONIS LEGIS. I. Lex naturæ obligat statim. II. Positiva tempore expresso, III. Aut á jure determinuto.

QUANTO tempore post promulgationem incipit lex obligare?

I. R. Quantum est ex natura rei, leges obligant statim post sufficientem promulgationein factam ; sic lex æterna et naturalis statim et semper obligat creaturam rationalem à primo creationis instanti.

II. In legibus positivis potest accidere variatio, sive ex voluntate Legislatoris, sive ex jure aut consuetudine. Hinc respiciendum est tempus per Legislatorem expressum; quia tunc lex obligare incipit.

III. Si autem Legislator nullum tempus expresserit, tum juxta communem sententiam leges Imperatoriæ, item leges Regnorum et Provinciarum, quæ Jure Cæsareo utuntur, obligant solùm post duos menses à die promulgationis factæ in illa Provincia. Ita statuit Novella 66. cap. 1.

Christinæus tamen, Vinnius, &c. Novellam illam sic explicant, ut prosit hoc spatium ad allegationem ignorantiæ, eaque interim præsumatur, non verò quasi lex promulgata citiùs non obligaret eum, in cujus notitiam ante pervenit.

Leges Pontificia, Episcopales, et illorum Regum vél Magistratuum, qui Imperio non sunt subjecti, videntur hærere intra terminos juris naturæ, nisi jus, consuetudo, &c. aliud statuerint.

N. 8. DE REVOCATIONE LEGUM.

I. Revocatio legis quandonam promulganda.

AN revocatio legis debet promulgari ?

I. R. Revocatio legis, quae aliam legem condit, debet publicari seu promulgari sicut lex juxta regulas ante dictas; quia tali casu revocatio illa est vera lex,

2o. Simplex revocatio non requirit promulgationem vel solemnitates legis ; sed sufficit voluntas Legislatoris exteriùs quocumque modo manifestata ; quia obligatio non durat ultra voluntatem Legislatoris. Mera tamen revocatio interna non videtur hic sufficere.

Infertur, quòd, licèt Conc. Trid. non sit promulgatum in Anglia, tamen restrictio impedimentorum cognationis et affinitatis ibidem locum habeat; quia est simplex legis

revocatio.

3. Revocatio privilegiorum, facultatum, gratiarum, aliorumve favorum, quæ fit per legem communem, vim et effectum obtinet, ubi legitimè dicta lex est promulgata, ita ut in publicam notitiam devenire possit: neque opus est, ut singulis intimetur: unde, quamvis aliqui in particulari invincibiliter ignorarent istam revocationem v. g. privilegii, equidem illud ampliùs non proderit. Ita Suarez, Layman aliique contra Wiggers, &c.

Unde juxta præfatos Authores privilegia efficaciter quandoque retractantur pro Provinciis per Bullas Romæ tantùm publicatas.

Ab hac tamen regula merito excipit Danes revocationem privilegiorum, quorum usus ad animæ salutem pertinet, cujusmodi est absolutio à peccatis: tales enim revocationes non sunt validæ respectu ignorantis, quamdiu ignorantia est communis in provincia vel loco, cui concessum fuerat privilegium.

4o. Revocatio privilegii facultatis, &c. facta ab homine seu privatim, et non per legem communem, non ante effectum habet, quàm revocatio ista devenerit in notitiam privilegiati; alioquin enim gravissima sequerentur incommoda.

Idem dicitur de revocatione "mandati," scilicet non irritum reddere actum mandatarii, antequam revocatio ei innotescat, præterquam in matrimonio, ut habetur cap. 9. "de Procuratoribus" in 6. juxta quod, si principalis mandatum revocaverit, antequam procurator matrimonium contraxerat, illud nullum est.

Deducitur non cessare facultatem absolvendi à reservatis ante revocationem intimatam Confessario: item validum esse matrimonium, cui assistit simplex Sacerdos ex speciali commissione Parochi, quamvis hic illam inscio illo Sacerdote

revocasset.

N. 9. DE ACCEPTATIONE LEGIS PER

POPULUM.

I. Legis obligatio non pendet ab acceptatione. II. Lex potest acceptari tribus modis.

AN requiritur consensus et assensus populi, ut lex à superiore lata vim habeat obligandi ?

I. R. Neg. sed lex eo ipso, quo est vera et justa lex, obligat ad suî acceptationem et observantiam.

In primis id speciali ratione certum est de legibus Ecclesiasticis; quia potestas illa non à communitate in Pontificem et Episcopos, sed à Deo derivatur.

Quantùm ad leges civiles, licèt superior à communitate suam potestatem habere supponatur, adhuc tamen dicendum est, legem non pendere ab acceptatione populi: ideo enim communitas potestatem legislativam in superiorem aliquem transfert; quia illa potestas non nisi difficillimè à tota multitudine exerceri potest; difficillimum enim est, ut omnes toties quoties bonum commune exigit, in legem ferendam conspirent. Itaque communitas censetur dedisse absolutam superiori leges condendi facultatem; nam aliàs eadem nascerentur incommoda, si populus justas superioris leges repudiare posset.

Probatur etiam ex propositione 28. inter damnatas ab Alexandro VII: "Populus non peccat, etiamsi, absque "justa causa non recipiat legem à Principe promulgatam." Obj. I. Lege DE QUIBUS digestorum de legibus dicitur: Ipsæ leges non alia de causa nos tenent, quàm cùm 'judicio populi receptæ sunt:" ergo, &c.

66

[ocr errors]

R. Ibi agitur de legibus Reipublicæ Romanæ, dum reject monarchia, summa potestas erat penes populum, cujus proinde erat leges instituere: qui non est noster casus; supponimus enim à populo summam potestatem in superiorem aliquem translatam esse.

Obj. II. Capit. 3. IN ISTIS distinct. 4. dicitur: "Leges "instituuntur, cùm promulgantur; firmantur, cùm mori. "bus utentium approbantur."

« PredošláPokračovať »