Obrázky na stránke
PDF
ePub

R. Neg. conseq. nam leges per usum firmantur, non quia ex usu habent, ut obligare incipiant, cùm ipsâ suâ promulgatione institutæ sint, sicque jam verè sint leges obligatoriæ: sed quia per usum eximuntur à periculo abrogationis.

Obj. III. Lex non acceptata à populo est inutilis, imò noxia; quia tantùm præbet occasionem peccandi : ergo, &c.. R. Illa mala non veniunt à lege, quæ supponitur justa, sed à malitia subditorum: qui equidem ad officium cogi poterunt, si aliunde nihil impediat.

Prudens tamen Legislator, dum similia mala advertit, non ita solet legem suam urgere: atque ita lex cessare poterit, sed ex consensu Legislatoris, saltem viâ conniventiæ.

Obj. IV. Lex humana potest abrogari per consuetudinem populi contrariam: ergo populo legem non acceptante, illa non incipiet obligare.

R. Dist. antecedens : potest abrogari per consuetudinem, accedente consensu Legislatoris personali aut legali, conc. antec. potest abrogari sinè omni consensu, nego antec. itaque disparitas est, quod in casu non acceptationis non adest ullus consensus Legislatoris, qualis adest in abrogatione per consuetudinem.

Quandonam censetur lex à communitate acceptata ?

R. Quando major, principalior aut sanior pars eam acceptat; quia, quod illa pars facit, censetur facere communitas. Principaliorem antem partem constituunt superiores et doctiores.

II. Notat Sylvius legem sufficienter acceptari uno ex his

tribus modis.

10. Dum publico instrumento, aut acclamatione lex acceptatur.

20. Per consensum tacitum, dum acquiescunt ordinationi legis.

3°. Quando major aut principalior pars legem observat et practicat.

GUM.

N. 10. DE ACTIBUS ET EFFECTIBUS LEGUM.

S. Thom. quæst. 92.

I. Sunt quatuor actus legis. II. Pœnæ majores. III. Pana leviores. IV. Effectus legis.

[ocr errors]

QUINAM sunt actus legis?

I. R. S. Thom. art. 2. enumerat hos quatuor, "præci"pere, prohibere, permittere et punire." Ratio est, quòd

actus, qui sub legem cadunt, alii sunt ex genere boni, et respectu horum actus legis est "imperare" seu "præci"pere:" alii mali, et respectu horum est "prohibere :" alii indifferentes et pro his est "permittere:" (possunt etiam indifferentes censeri, inquit hìc S. Thom. illi actus, qui sunt vel parum boni vel parum mali) et quandoquidem lex inducat ad obedientiam per timorem pœnæ, eatenus ponitur actus legis "punire."

II. Pœnæ majores sunt, occisio, mutilatio, incarceratio, exilium, infamia, &c. item excommunicatio, suspensio, interdictum, privatio sepulturæ Ecclesiasticæ, et aliæ pœnæ, quæ inferunt nocumentum de se irreparabile, quæque tantùm à potestate publica infligi possunt.

- III. Leviores sunt, quæ non inferunt nocumentum de se irreparabile, sed afficiunt sensum dolore, ut subtrahere cibum vel potum, verberare virgis, flagello, manu, &c.

Pœnas leviores, causâ correctionis et disciplinæ infligere possunt parentes, tutores, ludimagistri, aliique, quibus aliorum cura commissa est: majores verò pœnæ potestati publicæ reservantur.

Observa, quòd, etsi unicuique licitum sit, imò etiam præceptum, corripere proximum peccantem; illum tamen verberare non nisi habenti aliquam in ipsum potestatem liceat. Vide S. Th. 2. 2. quæst. 65. art. 1, 2 et 3

Quinam sunt legis effectus?

IV. R. Respectu subditorum effectus legis sunt obligatio in conscientia, rescissio actuum, debitum pœnæ, ac demum facere homines bonos, vel simpliciter et undequaque, ut facit lex charitatis, vel secundùm quid et in certa materia, quod faciunt aliæ leges particulares.

N. 11. DE DIVISIONIBUS LEGUM.

I. Divisiones legis. II. Lex positiva et non positiva.

QUOMODO dividitur lex?

Resp. 1°. Dividitur generaliter in positivam, et non positivam.

2o. Lex non positiva dividitur in æternam et naturalem. 3o. Lex positiva dividitur in positivam divinam et hu

manam.

4°. Lex positiva divina subdividi solet in veterem et

novam.

5o. Lex humana subdividitur in Ecclesiasticam, civilem et jus gentium.

6o. Humana ulteriùs subdividi potest secundùm diversitatem Legislatorum : et ita quædam leges vocantur Pontificiæ, aliæ Episcopales, aliæ Imperatoriæ, &c.

7. Lex ulteriùs generatim dividitur in "affirmativam," quæ præcipit aliquem actu positivum, ut hæc: "Honora parentes;": et in "negativam," quæ prohibet aliquem actum, ut hæc: "Non furtum facies."

[ocr errors]

Nota tamen, in omni lege vel præcepto affirmativo implicitè involvi negativum, scilicet ut non omittatur actus præceptus: et similiter in omni lege vel præcepto negativo includi hoc affirmativum : "abstine ab actu."

80. Dividitur lex in irritum facientem et prohibentem tantùm.

9°. In localem, personalem et localem personalemque simul.

10o. In legem moralem, pœnalem et mixtam.

Quænam lex dicitur positiva, quænam non positiva? il. R. Positiva dicitur, quæ liberâ voluntate Legislatoris constituta est, v. g. lex jejunii quadragesimalis: non positiva verò, quæ non pendet à Legislatoris voluntate, sed omnino necessaria est, utì lex prohibens odium Dei. His de lege in generali dictis, nunc ad leges in particulari descendimus.

QUÆSTIO II.

DE LEGE ETERNA ET NATURALI.

N. 12. DE LEGE ÆTERNA.

S. Thom. 1. 2. quæst. 93.

I. Lex æterna strictè dicta. II. Late sumpta. III. Datur lex æterna. IV. Illi Deus non subjacet.

NOMINE legis æternæ non venit omnis lex illa, quam Deus ab æterno voluit ferre; sic enim leges Mosaïca et Evangelica forent æternæ : sed intelligitur illa, quæ tam necessaria est, quàm ipse Deus, quæque ipsi inesset, quamvis nunquam ulla creatura producenda fuisset.

Quid igitur est lex æterna?

I. R. Lex æterna strictè sumpta est ratio sive dictamen mentis divinæ, præscribens, quid creaturæ rationali quà tali conveniat vel disconveniat.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Colligitur, quòd lex æterna sit in ipso Deo, et essentialiter sit ipsa Deitas, sive Sapientia divina cum respectu ad creaturas, quatenùs eas dirigit et gubernat.

II. Lex æterna aliquando latiùs sumitur, et impropriè pro Sapientia divina, quatenùs est directiva omnium actuum et motuum creaturarum etiam irrationabilium : et secundùm hunc modum omnes res creatæ legi æternæ subjiciuntur.

III. Dari legem æternam, ex eo patet, quòd in Deo sit providentia; hæc enim necessariò supponit æternam quamdam rationem practicam totius dispositionis et gubernationis.

Obj. İlla lex non fuit ab æterno promulgata, neque obligavit ab æterno: ergo non potest vocari æterna.

R. Neg. antec. nam ab æterno fuit in Deo conceptus divinæ mentis, secundùm quem creaturæ jam in præcognitione Dei existentes dirigi debent: itaque lex illa ex parte Dei dici potest ab æterno promulgata et obligare in actu primo, quatenùs eo ipso, quo creatura rationalis existeret, cognosci poterat et obligabat. Sic lex humana censetur ex parte Legislatoris sufficienter promulgata, dum eam affixit tali loco publico, ut ab omnibus moraliter cognosci possit; licèt hactenus nullus ad illum locum venisse supponatur. An Deus subjacet legi æternæ ?

IV. R. Propriè loquendo negativè, tum quòd lex æterna sit ipse Deus, tum quia lex est regula habens vim obligandi, sicque superior illo, qui obligatur: lex autem æterna non est quid superius Deo.

Neque refert, Deum non posse v. g. mentiri; id enim non est vi alicujus legis id ei prohibentis, sed propter absolutam repugnantiam et incompossibilitatem cum infinita ejus perfectione. Latiori tamen sensu legem sumendo, dici potest, quòd Deus sit sibi ipsi sua lex.

N. 13. UTRUM OMNIS LEX DERIVETUR A LEGE ÆTERNA?

S. Thom. quæst. 25. art. 6.

I. Omnis alia lex derivatur ab æterna. II. Axioma. III. Quomodo lex naturæ derivetur ab æterna.

RESPONSIO S. Thom. loco citato et communiter recepta est, omnem legem, inquantùm habet rationem legis, intantùm derivari à lege æterna, juxta illud Prov. cap. 8. V. 15. "Per me Reges regnant, et legum conditores "justa decernunt."

J

Tres autem modi assignari possunt, secundùm quos aliæ leges à lege æterna derivantur.

1o. Omnis lex ab illa derivatur tanquam à causâ exemplari; quia omnis lex, ut sit justa, legi æternæ debet esse conformis.

2o. Omnis lex ab illa derivatur tanquam à causa efficiente; quia omnis potestas legislativa est à Deo.

3°. Quia lex æterna mediante lumine rationis aut fidei dirigit Legislatores, ut videant, quæ leges pro diversitate locorum et temporum sint constituendæ.

II. Quid judicandum de hoc quorumdam axiomate: ante omnem legem omnia sunt indifferentia, sive nihil est bonum aut malum?

R. Si intelligatur de lege positiva, certissime falsum est; nam ante omnem legem positivam furtum v. g. malum est, cùm tale sit ex natura sua.

Si verò intelligatur de lege æterna et naturali, adeo ut sensus sit, omnia esse indifferentia, si non esset lex naturalis et æterna: sic aliqui axioma istud admittunt; quia, inquiunt, si seponatur lex æterna, supponitur sublatus rerum ordo et essentia, adeoque mirum non est, tunc omnia fore indifferentia. Ast, inquiunt, suppositum hoc est impossibile, cùm lex æterna existat necessariò, ex impossibili autem sequitur quodlibet.

Verumtamen, si omnia ex natura sua antecedenter ad legem æternam forent indifferentia, nullusque esset neces sarius rerum ordo, jam lex æterna illa prohibens vel præcipiens non esset necessaria, sed libera: quare omnino rejiciendum est dictum axioma, dicendumque, antecedenter ad legem æternam quædam esse honesta et turpia saltem fundamentaliter, sive in signo antecedente legem æternam præcipientem aut prohibentem, quædam esse intrinsecùs seu ex natura sua conformia vel repugnantia creaturæ rationali divinisque attributis: sic odium Dei, furtum, mendacium et omnia, quæ lege naturali prohibentur, ex natura sua necessariam habent cum creatura rationali divinisque attributis repugnantiam, etiamsi supponerentur nullâ lege prohiberi. Deinde si ex natura sua hæc forent indifferentia, sequeretur, à Deo odium suî, mendacium, &c. præcipi potuisse, quod est absurdissimum.

Quomodo igitur subsistit, omnem legem à lege æterna derivari, cùm præveniendo legem æternam, jam aliqua concipiantur esse bona et mala, illa scilicet, quæ cadunt sub lege naturali? igitur lex naturæ non derivatur à lege

æterna.

« PredošláPokračovať »