Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hinc notandum, aliqua esse de jure naturæ mediatè tantùm, putà mediante contractu, pacto, &c. quæ si removeantur, jus naturæ ampliùs locum non habet: sic valida promissio obligat jure naturæ, sed promissione dissolutà, desinit obligatio; quia jus naturæ tantùm obligabat mediante promissione.

Obj. IV. Deus in aliquibus potest mutare materiam : ergo etiam dispensare. Probatur consequentia: illa duo in effectu sunt æqualia: ergo si possit unum, poterit et aliud.

R. Neg. conseq. nam, dum Deus in aliquibus mutat materiam, hoc facit tanquam supremus illius materiæ Dominus, illamque mutando efficit, ut id, quod ante erat sub lege naturæ, jam sub illa non sit: verùm dispensando deberet Deus facere, ut id, quod sub lege est et malum, manens sub lege fieret ab aliquo et non esset malum; dispensatio enim fit manente lege et materiâ non mutatis jam autem implicat, ut res ex naturâ suâ mala, manente lege et materiâ non mutatis, fiat licita.

III. Ex dictis collige, quòd in jure naturæ adæquatè expresso admitti nequeant abrogatio, derogatio, aut irritatio. An interpretatio cadit in legem naturæ ?

IV. R. Ñuda et simplex interpretatio, quæ est mera legis explicatio, in lege naturæ admittitur; quia, cùm non omnia legis naturæ præcepta sint æquè nota, quandoque termini exponi debent, ut sensus præcepti exponatur: verùm hoc nullam in jure naturæ mutationem arguit.

An Epikeïa in lege naturæ locum habet?

V. R. Neg. quia Epikeïa est quædam correctio legis desumpta ex æquitate et præsumpta Legislatoris voluntate, quatenùs lex universaliter lata non potest_ rationabiliter in quibusdam casibus observari, quos tamen Legislator à lege

sua

non excepit: verùm hoc locum non habet in lege naturæ; quia quidquid sub lege naturæ comprehendi potest, re invariatâ necessariò comprehenditur; cum lex naturæ non comprehendat nisi intrinsecè bona vel mala, et ita deficere non possit, nisi materia mutetur, quo casu non per Epikeïam, sed per mutationem materiæ cessabit.

Hinc non dependet à voluntate Legislatoris, nequidem Dei, ut casus manens invariatus sub lege naturæ comprehendatur vel non comprehendatur: ubi in lege humana multi casus non comprehenduntur sub lege ex præsumpta Legislatoris voluntate, qui tamen secundùm rigorem verborum sub lege comprehenderentur: atque hinc in lege humana est locus Epikeïæ.

QUÆSTIO III.

DE LEGE HUMANA.

N. 17. DE DEFINITIONE LEGIS HUMANE.

S. Thom. 1. 2. q. 91. a. 3. et q. 65.

I. Lex humana

II. Licitè fertur in nova lege. III.

In quo consistat libertas Evangelica.

QUID est lex humana ?

I. R. est lex, quæ liberâ voluntate hominis Legislatoris ĺata est.

An in nova lege licitè ferri possunt leges humanæ ?

II. R. Affirmativè: idque in primis patet pro lege Ecclesiastica ex Synodo Jerosol. Act. cap. 15. ubi Apostoli statuerunt hanc legem positivam abstinendi à sanguine et suffocato. Idem etiam pro lege civili patet ex variis locis Apostoli, maximè ad Rom. cap. 13. ubi dicit: "Eum, qui legibus resistit, Dei ordinationi resistere, sibi "damnationem acquirere, &c."

Ratio est, quòd lex naturæ multa in communi præscribit, quæ sunt indeterminata quoad modum, tempus et locum: neque omnia ad suî observantiam utilia in particulari præcipit, neque continet facta omnia et circumstantias particulares, quibus homo ad bonum movetur: hæc autem supplent leges humanæ, determinando modum, tempus, &c.

[ocr errors]

Lutherus docuit nullam in nova lege debere esse legem præter legem fidei; et ideo publicè combussit corpus juris canonici. Nititur autem his præcipuè argumentis ;

[ocr errors]
[ocr errors]

Primò, quòd 2. ad Cor. cap. 3. V. 17. dicitur: " Ubi spiritus...ibi libertas:" ad Gal. cap. 4. V. 31. "Non sumus ancillæ filii sed liberæ, quâ libertate Christus nos "liberavit :" cap. 5. V. 13. "In libertatem vocati estis :" ergo in nova lege est libertas à legibus.

III. R. Negando conseq. quia libertas Evangelica non consistit in libertate à legibus, sed in his tribus :

1o. In libertate à servitute peccati, juxta hoc ad Rom. cap. 6. V. 18. "Liberati à peccato."

2o. In libertate, seu liberatione ab onere veteris legis, quatenùs erat judicialis et ceremonialis: de hac loquitur Apostolus ad Gal. cap. 5. dicens: "In libertatem vocati "estis."

3o. In libertate à terrore et coactione legis: hoc sensu 1. ad Timoth. cap. 1. V. 9. dicitur: "Lex justo non est "posita," nimirum quoad vim coactivam ; quia justus ex gratia et charitate facit ea, quæ legis sunt.

[ocr errors]

Obj. II. Jacobi cap. 4. V. 12. dicitur: legislator," scilicet Deus: ergo, &c.

"Unus est

R. Unus est Legislator principalis et à nullo dependens Deus: ast alii sunt subordinati in vim potestatis sibi à Deo communicatæ.

Obj. III. Matth. cap. 15. V. 9. dicitur: "Sine causa "colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum :" ergo, &c.

R. Agitur de præceptis hominum, quæ, ut V. 6. dicitur, irritum faciebant mandatum Dei, qualia erant falsæ Pharisæorum traditiones: vel agitur de præceptis vanis et inuti libus ad cultum Dei, ut erat lotio manuum ante sumptionem cibi, de qua ibi V. 2.

Obj. IV. Deuter. cap. 4. V. 2. dicit Deus: "addetis ad verbum, quod vobis loquor."

"Non

R. Præcipitur, ut nihil repugnans addatur: vel ne humanæ constitutiones addantur, quasi forent verbum Dei. Obj. V. Vel Christus sufficienter Ecclesiæ suæ providit, vel non: atqui secundum dici nequit : ergo leges humanæ sunt superfluse.

R. Sufficienter Christus Ecclesiæ suæ providit condendo leges pro semper necessarias, et de cætero relinquendo Ecclesiæ potestatem condendi alias leges, prout ejus bonum pro diversitate personarum et circumstantiarum exigere videbitur.

N. 18. DE HOMINE LEGISLATORE.

S. Thom. quæst. 90. art. 3.

I. Leges ferre spectat ad potestatem politicam. II. Potestas Ecclesiastica est immediatè à Deo. III. Civilis à

communitate..

QUÆ potestas humana, seu qui homines possunt ferre leges?

I. R. Illi qui habent potestatem jurisdictionis politica, ut dictum est Num. 3.

Quid est jurisdictio politica ?

R. Est facultas seu legitima potestas authoritatis et eminentiæ ad regimen et gubernationem communitatis perfectæ.

[ocr errors]

Dividitur in ordinariam et delegatam; prior est, quæ alicui competit ratione officii vel conditionis : posterior, quæ alicui citra officium conceditur ab habente ordinariam. Undenam derivatur illa potestas?

II. R. Potestas Ecclesiastica specialiter datur à Deo Summo Pontifici immediatè et proximè, et ab ipso derivatur in Episcopos aliosque Superiores Ecclesiasticos. Galli tamen etiam Episcopos immediatè à Christo potestatem jurisdictionis habere sustinent, de qua quæstione agitur in Tract. "de Pontifice."

III. Potestas civilis ferendi legis competit ex natura rei immediatè ipsi communitati: verùm quia nonnisi difficillimè potestas illa'exerceri potest à tota communitate, ideò solet communitas illam transferre, vel in aliquos de populo ex omni conditione, et est "Democratia ;" vel in paucos optimates, et est "Aristocratia," vel in unum tantùm sive pro se solo, sive etiam pro successoribus suis jure hæreditario, et dicitur " Monarchia."

Hinc patet, Reges aliosque supremos Principes immediatè suam potestatem habere à Republica seu communitate, habetur leg. 1. QUOD PRINCIPI PLACUIT. Digest. lib. 1. tit. 4. aliqui tamen eam immediatè à Deo acceperunt, utì de Saül et David constat ex Historia Sacra. "Non est

[ocr errors]

Obj. Apostolus ad Rom. cap. 13. V. 1. dicit : potestas, nisi à Deo:" ergo Reges habent potestatem suam à Deo.

R. In hoc textu tantùm importatur, omnem potestatem esse à Deo tanquam à causa prima, saltem mediatè; non verò omnem potestatem esse à Deo immediatè et proximè, nullâ aliâ causâ sive nullo superiore mediante : sic delegatus habet potestatem, et consequenter ex citato loco Apostoli illam habet à Deo, et tamen eam immediatè habet à delegante.

N. 19. DE JURE GENTIUM.

S. Thom. quæst. 95. art. 4.

I. Jus gentium II. Differt à jure naturæ. III. Item a civili. IV. Inducit obligationem.

QUID est jus gentium?

I. R. Definitur lib. 1. inst. tit, 2. § 2. illud, quod usu exigente et humanis necessitatibus, gentes humanæ sibi constituerunt : definiri etiam potest, illud quod omnium vel plurimarum gentium consuetudine et moribus est introductum.

Hoc jure servantur immunitas Legatorum, qui ab uno Principe ad alium destinantur, et fœdera pacis, induciarum, &c. similiter commerciorum libertas inter nationes non inimicas, utì et bonorum divisio, servitus, manumissio, &c. ex hoc jure profluunt.

An jus gentium distinguitur à jure naturæ ?

II. R. Affirmativè; quia jus gentium constituitur communi consensu populorum: jus verò naturæ independens est à consensu seu arbitrio hominum, sed necessariò ex ipsa rerum natura exoritur. Deinde jus gentium mutari potest; et ita, cùm olim omnes bello capti jure gentium fierent servi, id tamen hqdie apud Christianos non ampliùs locum babet.

Nota tamen, à Jurisconsultis jus gentium quandoque latiùs sumi, prout comprehendit communiora juris naturæ præcepta et ita illud dividunt in Primarium, quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, et est juris naturæ: et secundarium, supra definitum.

An jus gentium differt à jure civili?

III. R. Affirmativè, in eo, quòd jus gentium non scripto, sed moribus, non unius, sed omnium aut ferè omnium nationum consensu constet. Differt etiam fundamento; quia ratio constitutiva juris gentium, licèt non sit strictè de jure naturæ, est tamen adeo propinqua et consentanea naturæ, ut facilè potuerit singulas nationes ad tales constitutiones inclinare, quod non ita obtinet in jure civili.

An jus gentium veram inducit obligationem?

IV. R. Affirmativè, quia ex dictis et juxta S. Th. art. cit. est vera lex: neque ad hoc necesse fuit, ut omnes gentes in unum locum convenirent ad illud jus statuendum; sed tacitus consensus illud potuit introducere. Hinc illius juris violatores non tantùm culpam contrahunt, sed etiam ut infames et publicæ tranquillitatis hostes reputantur.

N. 20. DE JURE CIVILI.

I. Jus civile II. Dividitur in commune et municipale, III. Scriptum et non scriptum. IV. Jus commune complectitur 4 partes. V. Digesta, VI. Institutiones, VII. Codicem, VIII. Et Novellas. IX. Non ubique obtinet. X. In aliquibus per canones est correctum.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »