Obrázky na stránke
PDF
ePub

Inferes: ergo obligantur ad impossibile, quia illis impossibile est legem observare.

R. Dist. seq. ergo obligantur ad impossibile in actu secundo, neg. seq. ergo obligantur in actu primo ad impossibile ex suppositione ignorantiæ, concedo totum: verùm in hoc nihil inconveniens; quia posito uno inconvenienti, non est mirum, aliud inconveniens sequi, ut in simili dictum est "de Conscientia" Num. 182.

IV. Hinc peccat contra legem jejunii, qui die jejunii dat carnes edendas invincibiliter diem jejunii ignoranti: et generatim qui inducit aliquem ad agendum contra legem, quâ obligatur inductus, peccat peccato illius speciei, ad quam transgressio legis pertinet, etiamsi inductus legem invincibiliter ignoret.

V. Joannes ex ignorantia vel inadvertentia inculpabili transgreditur legem jejunii, quâ tenebatur: Petrus illud videns, omittit illum monere, ubi commodè potest.

Quomodo peccavit Petrus ?

R. Si nullus fructus ex monitione speretur, sed è contra timeatur ne materiale peccatum fiat formale, Petrus non peccavit, quia justa de causa monitionem omisit; si autem fructus speretur, tunc vel Petrus ex justitia aut officio tenebatur impedire, et peccavit contra legem jejunii; quia in hoc casu est causa privativa violationis jejunii: vel Petrus non tenebatur ex justitia vel officio impedire, et tunc propriè non sit reus violationis jejunii; quia nullo modo illius causa est. Ab omni tamen peccato non est eximendus; quia deliquit contra justitiam legalem et reverentiam legibus, superioribus, ac bono communi debitam, quatenùs non impedit transgressionem materialem legis.

N. 27. DE INFIDELIBUS ET HÆRETICIS LEGI SUBJECTIS.

I. Infideles non obligantur legibus Ecclesiae. II. Haeretici, &c. illis obliguntur. III. An liceat hæreticis dare carnes die jejunii.

AN infideles et hæretici obligantur legibus?

R. Omnes illi obligantur lege æternâ et naturali, item legibus positivis divinis, ut dictum est Num. 24 et 25.

I. 2°. Infideles, seu non baptizati, legibus positivis Ecclesiæ non tenentur; quia non sunt Ecclesiæ subditi hinc dicit Apost. 1. ad Cor. cap. 5. V. 12. "Quid mihi "de iis, qui foris sunt judicare?"

Infertur, si tales edant carnes die jejunii Ecclesiastici, eos non peccare contra legem Ecclesiæ, adeoque nec carnes eis ministrantem, nisi in Ecclesiæ contemptum carnes comederent.

II. 3°. Hæretici, Schismatici, Apostatæ et similes omnes baptizati, obligantur legibus Ecclesiæ, quæ ipsos concernunt; quia per Baptismum Ecclesiæ subditi facti sunt: neque magis à legibus ejus solvuntur, quàm subditi contra legitimum Principem rebelles à legibus Principis.

An ergo hæretici peccant, dum non observant jejunia et festa ab Ecclesia statuta ?

R. Affirmative: nisi per causam aliquam, v. g. ignorantiam excusentur.

Obj. I. Hæretici non sunt in Ecclesia: ergo non sunt subditi Ecclesiæ.

R. Dist. ant. Hæretici non sunt in Ecclesia quantùm ad unionem charitatis et communionis Sanctorum, conc. ant. non sunt in Ecclesia quoad subjectionem, neg. ant. etenim per Baptisma facti sunt subditi Ecclesiæ, et manent personaliter Ecclesiæ subjecti, ubicumque fuerint.

Obj. II. Ecclesia videtur relaxare leges suas respectu hæreticorum, quia urgendo observantiam legum, nullum bonum effectum expectare potest, sed magis peccata illorum et offensas Dei: ergo, &c.

:

R, Neg. ant.: Contrarium patet ex mente universæ Ecclesiæ ad peccata autem illorum Ecclesia se habet merè permissivè ob altiores rationes, ne scilicet cum aperto scandalo fidelium favere videatur hæresi, dum hæretici ex pertinacia sua obtinerent commodum, et liberarentur ab oneribus legum, quibus fideles subjiciuntur. Deinde eadem ratio relaxandi militaret pro omnibus malis Christianis.

An in hac patria catholica licet in mensa apponere hæreticis carnes feriis sextis aut diebus jejunii?

III. R. Cum Daelman et Billuart id cauponibus licere pro illis hæreticis, qui ob necessitatem aut magnam aliquam causam morantur in patria; nam. quibus datur esse in patria, dantur etiam consequentia ad esse : sic venduntur et dantur carnes militibus hæreticis tempore belli.

Si verò hæreticus quispiam versetur in patria ambulationis, mercaturæ aut alia simili de causa, non censetur adesse necessitas vel sufficiens causa; unde non videtur licitum cauponibus, multò minùs aliis, tali apponere carnes diebus vetitis; sed justè hæretico respondere possunt, se secundùm leges Ecclesiæ et mores patriæ hâc die non parare carnes edendas.

[blocks in formation]

Aliud est in ditione hæreticorum, ubi caupones petentibus dant carnes, quia aliàs haberentur ut perturbatores Reipublicæ. Vide N. 274. "de Temperantia."

N. 28. DE JUSTIS LEGI SUBJECTIS.

S. Thom. quæst. 90. art. 5.

I. Vis legis directiva et coactiva.

AN justi et spirituales subduntur legibus ?

R. Affirmativè: ita definivit Trident. Sess. 6. can. 20. et Sess. 7. can. 8. " de Sacr. Bapt." Probatur ex Apostolo ad Rom. cap. 13. V. 1. ubi ait: “Omnis anima potestatibus "sublimioribus subdita sit :" et ad Hebr. can. 13. V. 17. "Obedite præpositis vestris et subjacete eis." Textus hi sunt generales, atque adeo omnes etiam justos comprehendunt.

Obj. I. Ad Rom. cap. 6. V. 14. dicit Apostolus Christianis: "Non sub lege estis, sed sub gratia: ergo, &c.

R. Sensus est: non estis sub Lege Mosaïca jam cessante, sed sub gratia legis novæ.

Obj. II. 1. ad Timoth. cap. 1. V. 9. dicitur: "Lex "justo non est posita :" ergo justus non subest legi.

R. Neg. Sensus est, quòd lex justo non sit posita, ut eum minis et pœnis terreat, sicque eum cogat ad suî observantiam; cùm justi legem spontè observent; verùm cum eo consistit, quòd lex posita sit justo ad directionem.

I. Notandum, juxta S. Thom. loco præcitato, homines duplici modo posse dici subjectos legi, uno modo quoad vim directivam, alio modo quoad vim coactivam; nam in omni lege duo considerari possunt: unum, quòd lex sit regula morum, quòd ostendat, dirigat et obliget: et hæc pertinent ad vim directivam legis : aliud, quòd lex imponat vel infligat pœnas, et eatenus terreat ac cogat, quod spectat ad vim coactivam legis.

N. 29. DE LEGISLATORE UT LEGI SUBJECTO.

IV.

I. Monarcha non tenetur suâ lege II. Quoad vim coactivam. III. Quoad vim directivam tenetur, Sed tantùm indirectè. V. Si tamen lex ipsum concernat.

AN Legislator tenetur legibus, quas ipse tulit?

I. R. Si Legislator habeat regimen Monarchicum, ut Papa, Rex, Episcopus, &c. seu si sit unus absolutus Do

minus, non tenetur suis legibus quoad vim coactivam ; bene tamen quoad vim aliquam directivam saltem indirectè, quando nempe leges ex æquo ipsum et subditos concernunt.

II. Quòd non teneatur quoad vim coactivam, patet, quia, cùm sit supremus Princeps, à nullo cogi potest illorum, ad quos lex dirigitur, ad legis suæ observantiam.

III. Quòd teneatur quoad vim directivam, probatur ex eo, quòd recta ratio dictat, ut caput membris conformetur. Deinde æquum est, ut Legislator suo modo concurrat ad bonum commune, adeoque ad leges suas observandas: uti enim nihil magis nocivum, quàm quòd Legislator primus legem non observet, ita nihil magis proficuum, quàm quòd ei primus se conformet.

IV. Ex dictis patet, illam obligationem in Legislatore non oriri directè ex ipsa lege humana, sed ex lege naturæ, suppositâ lege humanà ; et ideo dictum est in responsione : "saltem indirectè." Aliquo tamen modo obligationem illam oriri ex lege humana docet Suarez lib. 3. "de Legi"bus" cap. 35.

V. Dictum est etiam: "dum leges ex æquo Legislatorem "ac subditos concernunt," ut v. g. leges taxantes pretia rerum aut valorem monetæ, indicentes jejunia, festa, &c. legibus verò, quæ Legislatorem propter eminentiam aut aliam specialem rationem non concernunt (ut sunt lex prohibens populo gestationem armorum, lex imponens tributa, &c.) non astringitur Legislator, nequidem quoad vim directivam.

Infertur, Pontificem teneri die Festo audire Missam, die jejunii jejunare, et generatim facere, quæ spectant vim directivam si tamen excommunicatio aut alia pœna contra transgressores foret statuta, illam non incurreret; quia hæc spectat ad vim coactivam.

An Legislator supremus tenetur sub mortali legem suam observare in materia gravi?

R. Si ex transgressione timeatur periculum gravis scandali aut notabilis injuriæ tertii, juxta omnes peccat mortaliter. Utrùm verò istis sepositis peccet mortaliter inter Authores non convenit: plures negant, eò quòd Legislator leges suam tantùm ex quadam decentia naturali observare tenetur, quæ, secluso scandalo aut aliâ gravi circumstantiâ, non videtur res gravis.

Si potestas legislativa sit penes aliquod corpus, ut est v. g. Senatus, Magistratus, Cœtus Primatum, Capitulum, &c. tunc singuli de corpore subjiciuntur ejus legibus, tam quoad vim coactivam, quàm quoad directivam; quia, licèt omnes

collectivè sumpti sint Respublica aut Senatus, equidem singuli distributivè sunt Reipublicæ aut Senatui inferiores, à quo proinde cogi possunt.

Idem est de Legislatore singulari quidem, sed tamen non absoluto, seu qui agnoscit Superiorem, ut sunt Generales Ordinum Religiosorum, Dux Venetorum, &c.

N. 30. DE CLERICIS LEGI SUBJECTIS.

I. Clerici subsunt legibus Ecclesia, II. Et civili in materia communi quoad directionem. III. In materia exempta nullo modo subsunt. IV. Religiosi exempti in multis subsunt Episcopo.

AN Clerici subjiciuntur legibus humanis?

I. R. Clericos legibus Ecclesiasticis ipsos concernentibus subjici, tam quoad vim coactivam, quàm quoad directivam, extra controversiam est.

Itaque hic præsertim quæritur, an et quousque subjiciantur legibus civilibus?

II. R. Legibus civilibus, quæ non adversantur Statui Clericali vel Immunitati Ecclesiasticæ, Clerici obligantur quoad vim directivam: sic tenentur servare valorem monetæ, non efferre grana extra patriam, si id prohibeatur, incedere vesperi cum lumine, si id præcipiatur à lege civili toti communitati.

Quia tamen juxta capit. 10. ECCLESIA lib. 1. Decret. tit. 2. Laïcus in personas Clericorum nullam jurisdictionem habet, hinc Suarez et plures Canonista docent, Clericos tantùm indirectè obligari illis legibus, prout Num. præcedent. de Legislatore dictum est; quatenùs nempe in pari causa pars debeat se conformare toti communitati, et quia Canones præcipiunt, ut Clerici ejusmodi leges observent.

III. Si verò leges civiles adversentur immunitati Clericorum, seu si sint in materia, in qua Clerici sunt à potestate sæculari exempti, talibus Clerici nec quoad vim directivam, nec quoad coactivam tenentur. Ratio est, quòd Clerici in tali materia nullo modo sint potestati sæculari subjecti : sic non tenetur Clericus, ad excubias, ad servitia militaria, &c.

Quæ sit materia immunitatis Ecclesiasticæ, et quousque hic observetur, vide breviter in Tract. "de Religione," Num. 196. et sequentibus.

IV. Religiosi exempti sic dicti, quòd in aliquibus exempti sunt à jurisdictione Episcoporum, et immediatè Sedi Apostolicæ subjecti, licèt non subjiciantur Episcopo in illis,

« PredošláPokračovať »