Obrázky na stránke
PDF
ePub

VII. His adde sanctitatem et puritatem doctrinæ ac. membrorum Ecclesiæ: mirè enim Religioni nostræ fidem conciliant, quæ de virtutibus et vitiis, de bonorum operum præmio et peccatorum pœnis, de cultu Dei, morumque sanctimonia docet Ecclesia.

VIII. Tandem invictum veritatis fidei argumentum præbet constantia innumerabilium Martyrum omnis ætatis, sexûs, et conditionis, qui sanguine suo fidem Catholicam obsignarunt.

N. 19. DE MOTIVIS CREDIBILITATIS INTER

NIS.

I. Motiva credibilitatis interna. II. Lumen naturale intellectûs. III. Et lumen Fidei. IV. Quod est duplex. V. Habituale. VI. Et actuale.

QUOTUPLEX distinguitur motivum credibilitatis inter

num?

I. R. Duplex distingui solet, scilicet supernaturale lumen fidei, et naturale lumen intellectûs.

II. Per lumen naturale intellectûs inducitur homo dumtaxat inchoatè ad fidem, quatenùs per illud res fidei videri possunt evidenter credibiles propter argumenta extrinseca, dum attente et sinè passione perpenduntur: unde judicium illud de credibilitate mysteriorum non debet necessariò esse supernaturale ; id tamen vix fit, quia, ut quis practicè judicet, mysteria illa esse fide divinâ credenda, opus est gratiâ : imò ut constanter et firmiter judicet, veritates esse evidenter credibiles, lumen supernaturale fidei est necessarium ; quia, ut dicit Wiggers, ista sunt præambula et dispositiones ad fidem, quæ debent esse ejusdem ordinis cum ipso actu principali: hinc Isa. cap. 7. V. 9. juxta versionem LXX. dicitur: "Si non credideritis, non intelligetis."

Quid est lumen fidei ?

III. R. Est lumen quoddam supernaturale internum, seu interior instinctus Dei, quo intellectus inclinatur, ut attendat argumenta credibilitatis, et illuminatur, ut faciliùs argumentorum pondus et evidentiam capiat.

IV. Lumen fidei distingui potest in habituale et actuale. V. Habituale est ipse habitus fidei, de quo ita S. Thom. quæst. 1. art. 4. ad 3: "Lumen fidei facit videre ea, quæ "creduntur :" scilicet facit videre ea esse evidenter credibilia: etenim sicut per alios habitus virtutum homo videt illud, quod est sibi conveniens secundùm habitum illum,

ita etiam per habitum fidei inclinatur mens hominis, ad assentiendum his, quæ fidei conveniunt, et non aliis.

VI. Lumen actuale continet quasdam actuales illustrationes internas, seu gratias, quibus Deus prævenit et illuminat hominem, ut attendat et percipiat Mysteriorum fidei credibilitatem: ita Act. cap. 16. V. 14. legitur Deus aperuisse cor Lydiæ intendere his, quæ dicebantur à Paulo. Itaque quod præstat habitus fidei fidelibus, hoc confert, et quidem sensibiliùs, lumen actuale iis, qui habitum fidei non habent.

Quamvis juxta ordinarium divinæ Providentiæ modum externa credibilitatis motiva sint necessaria, ea tamen lumine fidei perficiuntur, et suppleri possunt. Hinc. S. Hieron. in cap. 9. Matth. illis, qui stultitiæ insimulabant eos, qui statim secuti sunt Christum, respondet: "Certè fulgor ipse, ❝et majestas divinitatis occultæ, quæ etiam in humana facie ❝relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat as"pectu;" lumine fidei scilicet fulgorem illum ac majestatem divinitatis occultè illuminante.

N. 20. DE ANALYSI SEU RESOLUTIONE FIDEI.

I. Resolutio Fidei nostræ. II. Fit ultimatè in primam veritatem. III. In Ecclesiam verò ut causam proponentem. IV. Nec ideo fit circulus vitiosus. positio Ecclesiæ ordinariè ad Fidem necessaria.

V. Pro

I. RESOLVERE actum fidei, est ipsum reducere in sua principia, quæ ad productionem istius actûs concurrunt. In quod fit ultima fidei nostræ resolutio?

II. R. Fides nostra ultimatè tanquam in rationem formalem et à priori resolvitur in primam veritatem Dei revelantis unde ad quæstionem, quare quis credat Deum v. g. esse trinum et unum, ultimata, sufficiens et adæquata responsio est hæc quia Deus est prima veritas, qui revelavit: et hujus responsionis nulla est danda ratio ulterior, quasi à priori.

III. Cùm tamen ulteriùs quæri possit, quare quis credat, illud esse revelatum, vel undenam sciat illud esse revelatum ; inde exurgit alia fidei resolutio, quasi à posteriori, quæ fit in causam proponentem objecta fidei: et ita cùm revelatio divina ordinariè nobis non innotescat, nisi per propositionem Ecclesiæ, hinc ad hanc quæstionem rectè respondetur: quia Ecclesia Catholica, quæ est columna et firmamentum veritatis, illud credendum proponit: et ita secunda resolutio

fidei dicitur fieri in authoritatem Ecclesiæ, non tanquam in causam ultimam et formalem (nam ea, quæ Ecclesia proponit ultimatè credimus propter primam veritatem) sed tanquam in causam proponentem revelata, quæ notis suis refulgens, ea facit evidenter credibilia: unde propositio Ecclesiæ non ingreditur motivum formale fidei, sed tantùm applicat revelata nostro intellectui.

Hoc sensu dicit S. Aug. libro contra Epistolam Fundamenti, cap. 5. "Ego Evangelio non crederem, nisi "me Ecclesiæ Catholicæ commoveret authoritas." Huic doctrinæ adversantur nostri hæretici, volentes resolutionem fidei fieri debere in solam Scripturam Sacram, vel in privatum instinctum Spiritûs Sancti, non in Ecclesiam.

Objiciunt: si fidelis crederet mysteria fidei, quia Ecclesia illa credenda proponit, committeretur circulus vitiosus. Probatur: Crederet divinam revelationem ob authoritatem Ecclesiæ et vicissim crederet authoritatem Ecclesiæ propter divinam revelationem : ergo committeretur vitiosus circulus.

Probatur conseq. quia tunc committitur circulus vitiosus, quando unum probatur pel aliud, et contra: sive quando fit transitus de uno ad aliud, et vicissim de alio ad prius ; atqui hoc fit in data resolutione: ergo, &c.

IV. R. Neg. cons. et disting. assump. probationis: tunc committitur circulus vitiosus, quando fit transitus de uno ad aliud, et contra, secundùm eandem rationem, concedo assump. secundùm diversam rationem, neg. assump. jam autem in credendis prima veritas revelans se habet per modum causæ formalis; authoritas verò Ecclesiæ per modum causæ proponentis.

Deinde authoritas Ecclesiæ independenter à revelatione cognosci potest ex suis notis, miraculis, aliisque testimoniis à revelatione seu Scripturâ Sacrâ distinctis: unde cùm unum non ita dependeat ab alio, ut independenter ab alio probari non possit, non magis committitur circulus vitiosus, quàm in testimonio, quod Joannes Baptista præbuit Christo, et Christus Joanni. Alia exempla require in Steyaertio. An propositio Ecclesiæ absolutè necessaria est, ut veritates Catholicæ credantur?

V. R. Ea communiter est necessaria; quia veritates illæ communiter nobis per alia argumenta non redduntur evidenter credibiles: atque hoc sensu S. Aug. supra citatus dicit: "Evangelio non crederem," &c.

Extraordinariè tamen illa Ecclesiæ propositio non intervenit, dum scilicet aliis modis veritates Catholicæ satis innotescunt, esse evidenter credibiles; ita Apostolo Paulo,

prout testatur ad Galat. cap. 1. V. 12. veritates fidei immediatè sunt revelatæ.

N. 21. QUÆSTIO PRACTICA.

I. Eorum, qui resolutionem Fidei facere nequeunt. II. Quidam verè non credunt. III. Quidam verè credunt. IV. Monitum practicum.

QUID judicandum de illis, qui fidei resolutionem in primam veritatem facere nesciunt; sed interrogati, quare credant, respondent, se credere ut salvi fiant, quia ita sunt edocti, quia Pastor sic docuit, vel ad summum respondebunt, quia Ecclesia præcipit vel Deus mandat ?

I. Respondetur cum Steyaertio disp. 3. "de Fide," aliquos ex illis censendos esse tanquam non verè credentes, aliquos autem ex illis verè credere.

Quinam ex illis censendi sunt credere, quinam non?

II. R. Difficulter id discerni potest: ex fructibus eorum communiter dignosci possunt; unde si valdè incurii sint, sive in moribus ad fidei normam exigendis, sive in hauriendis instructionibus circa fidem, credentes tantùm, quia vident alios sic tenere, credituri proinde aliud si occasio foret, hos communiter fas est habere, tanquam qui verè Christianam fidem non habent.

III. Qui verò sedulò exercitiis pietatis incumbunt, licèt hi cordis sui affectum explicare nesciant, credunt tamen, quomodo Deus et Ecclesia Catholica ab eis exigit fidem, pro qua etiam mori non dubitarent; adeoque virtualiter credunt ex vero motivo, nempe quia Deus est prima veritas, qui revelavit, licèt sic expeditè respondere nequeant.

IV. Interim sollicitè curare debet Parochus, ut populo frequenter et disertè in Catechismis, &c. inculcet, quòd ea, quæ habentur in Symbolo, aliaque credenda Deus revelaverit atque ideo credenda sint; quia Deus, qui revelavit, est prima veritas, falli et fallere nescia.

Sunt, tamen, inquit Steyaert, qui psittacorum instar expeditè pronuntiant, illud sibi ab instructoribus inculcatum : "Credo quia Deus revelavit; et hoc scio, quia Ecclesia "proponit, quæ errare non potest:" et qui intus fide sunt vacui, eò quòd illud, quod sciunt et dicunt, cor eorum non tangat: "corde autem creditur ad justitiam :" hoc verò, quandonam fiat, prudentiæ directoris animarum relinquitur.

N. 22. DE ARTICULIS FIDEI.

S. Thom. quæst. 1. art. 6.

I. Articulus Fidei. II. Debet esse veritas primaria pertinens ad salutem. III. Et specialem habens difficul

tatem.

QUID intelligitur per fidei articulum ?

I. R. Est propositio, seu veritas quædam primaria inter credenda, habens particularem in credendo difficultatem, pertinens ad salutem æternam. Ita Symbolum Apostol. complecitur duodecim articulos.

II. Hinc patet, quod propriè et theologicè loquendo, ut aliquid sit fidei articulus, requiratur primò, ut sit veritas primaria pertinens ad nostram justificationem: adeoque, quòd Abraham habuerit duos filios, unum de ancilla, alterum de libera; quòd attactu ossium Elizæi, revixerit mortuus, &c. non sunt articuli fidei, sed veritates illæ reducuntur ad unum generalem articulum, quo omnia quæ asseruntur in Scriptura S. creduntur esse vera.

III. Secundò requiritur, ut ista veritas specialem habeat in credendo difficultatem: unde, quòd Christus passus sit, mortuus et sepultus, unus est fidei articulus, tres continens propositiones, quarum duæ posteriores non habent diversam à priori difficultatem; si enim Christus potuit pati, potuit et mori et sepeliri: sed quòd die tertiâ resurrexerit, articulus est distinctus, quia specialem habet difficultatem.

N. 20. AN ARTICULI FIDEI SUCCESSU TEMPORIS CREVERINT?

S. Thom. 2. 2. quæst. 1. art. 1.

I. Articuli Fidei successu temporis creverunt. II. Quoad substantiam juxta aliquos. III. Juxta alios quoad explicationem tantùm. IV. Neutro tamen modo post tempora Apostolorum. V. Ecclesia manet semper æquè docta.

AN et qualiter articuli fidei successu temporis creverunt? I. R. Certum est, quòd Articuli fidei ab Adam usque ad tempora Apostolorum creverint: multa enim sunt, quæ explicitè et in majori numero creduntur sub nova lege, v. g. Christi Incarnatio, Passio, Resurrectio, Sacramenta, &c. quæ non ita credebantur sub veteri Lege.

« PredošláPokračovať »