Obrázky na stránke
PDF
ePub

"humana proveniente," sicuti eximerentur ab omni oblitione, si Legislator legem omnino necessariam non conderet. Dictum est: "A lege humana proveniente:" quia si singularis actio omnino necessaria esset pro bono communi, quod rarum est, tunc lex naturæ gravem obligationem induceret.

Obj. IV. Legislator non potest in materia levi obligare sub gravi : ergo nec in materia gravi potest obligare sub levi. R. Disparitas est, quòd materia levis quà talis non est capax obligationis gravis, et ideo talis lex foret injusta, cùm Legislator potestatem suam excederet: verùm materia gravis legis humanæ est capax obligationis gravis et nullius : ergo etiam obligationis levis.

Obj. V. Talis lex, si ferretur, non esset equidem tuta agendi regula; quia sententia est tantùm probabilis: ergo,

&c.

Respondet Steyaert, unum horum fore practicè tutum, si talis lex ferretur, nempe eam vel obligare, sub levi, vel nullo modo obligare, seu non esse veram legem: etenim vel talis lex est possibilis, et tantùm obligabit sic sub levi: vel est impossibilis, et tunc invalida erit illa lex; quia cùm Legislator in materia gravi voluerit obligare sub levi, et hoc sit impossibile, nil omnino efficiet.

V. Notandum practicè, leges humanas in materia gravi semper habendas esse ut obligantes sub gravi, nisi constet contrarium de mente Legislatoris.

An admitti potest promissio rei gravis, v. g. 100 florenorum, obligans solùm sub levi, si promittens se tantùm sub levi obligare velit ?

VI. R. Juxta plures affirmativè, modò promittens illud expressè declaret, et aliter promittere nolit: sola tamen restrictio interna non sufficeret; quia contractus inter homines circa temporalia valent secundùm externa.

VII. Idem dici potest de voto rei gravis, dum vovens noluit aliter se obligare, quàm sub levi peccato, et votum non sit solemne; nam voto solemni Ecclesia adjecit obligationem gravem, neque aliter tale votum acceptat. Quòd si quis vovendo solemniter voluisset se tantùm obligare sub levi, cum tali ageretur, sicut, cum eo, qui nullo modo voluisset vovere, quia votum solemne non emisisset.

VIII. Quantum ad juramentum non videtur admittendum obligans sub levi tantùm, quidquid velit jurans, tum quia obligatio juramenti non oritur ex intentione jurantis, sed ex ipso juramento, tum quia minima falsitas infert Deo gravem irreverentiam, qui in testem vocatur.

Tr. de Legibus.

Ee

N. 42. DE MATERIA LEVI SUB OBLIGA

TIONE GRAVI.

I. Nisi aliunde fiat gravis. II. Exemplar. III. Requisita pro obligatione gravi.

AN Legislator humanus in materia levi potest obligare sub gravi?

Responsio negativa est communis et certa, dummodo materia sit undequaque levis.

Probatur 1°. Quia talis lex non esset conformis legiæternæ et naturali, quæ in materia levi tantùm obligant sub levi. 2o. Quia, ut lex obliget sub gravi, requiritur capacitas materiæ, sed materia undequaque levis non est capax obligationis gravis.

3o. Talis lex non tenderet ad bonum commune, sed magis illud destrueret ; cùm præberet occasionem ruinæ et onus intolerabile.

I. Dictum est in responsione: "Dummodo materia sit “undequaque levis ;" quia materia de se levis potest reddi gravis ex fine aliisque circumstantiis, eò quòd, v. g. ad finem gravem notabiliter conducat; et eatenus res de se levis potest præcipi vel prohiberi sub gravi.

II. Sic Deus Gen. cap. 2. prohibuit Adæ sub gravi esum de fructu ligni scientiæ boni et mali, et tamen esus istius fructûs erat res secundùm se levis; sed fiebat gravis ex fine, ad quem ordinabatur, qui erat recognitio superioritatis Dei et subjectionis hominis erga Deum.

Similiter præcipitur sub gravi parum aquæ admiscendum vino consecrando in Missa, quod quidem secundùm se leve est, sed redditur grave propter Mysteria et sacras significa. tiones, quæ in illa mixtione continentur. Vide Conc. Trid. Sess. 22. cap. 7.

Furtum unius gallinæ aut alterius rei levioris quandoque prohibetur sub pœna mortis militibus tempore belli, ex hoc fine, ne hominibus ob similia aufugientibus, exercitui necessaria desint.

Nota, ut lex humana sub gravi obliget, requiri hæc tria: III. 1o. Ut materia sit licita et conveniens bono communi.

20. Ut materia sit gravis, saltem ex fine.

3o. Ut Legislator velit sub gravi obligare.

Quomodo transgressio legis etiam levissimæ possit esse mortalis ratione scandali, contemptûs aliarumve circum. stantiarum, colligitur ex dictis Num. 166. "de Peccatis" et sequentibus.

N. 43. DE MATERIA GRAVI ET LEVI.

I. Gravitas vel levitas materiæ. II. In se, III. Vel relativè ad finem legis.

QUÆNAM materia dicitur gravis, quænam levis respectu legis ?

I. R. Materia potest dici gravis aut levis dupliciter : primò considerata secundùm seipsam, secundò considerata relativè ad finem legis.

II. Gravitas et levitas materiæ secundùm se noscitur ex his duobus: primò ex quantitate materiæ præsertim in legibus justitiæ aut contractuum: sic nummus aureus dicitur materia gravis, unus solidus materia levis, &c.

2o. Ex qualitate seu dignitate materiæ, prout accidit in materia consecrata, et in eis, quæ directè repugnant Virtutibus Theologicis, &c. Vide latiùs Num. 193. "de Pecca. "tis."

:

III. Materia dicitur gravis vel levis relativè ad finem legis inquantùm multùm aut parum conducit, seu utilis est ad finem legis gravem ; sic materia secundùm se levis fit gravis in exemplis esûs fructûs vetiti et furti Num. præced. relatis : sic etiam ingressus in tabernas sub gravi prohibetur Clericis ex gravi motivo seu fine: sic potest sub gravi prohiberi Reli giosis ingressus in mutuam cellam vel in aliquam domum; et ita quædam observantur sub gravi apud Franciscanos, quæ apud alios tantùin obligant sub levi, eò quòd apud priores illa multum conducant ad rigidiorem disciplinam, quam profitentur.

E contra materia secundùm se gravis fit materia levis respectu alicujus legis ex eo, quòd parum conducat ad istius legis finem formalem: sic respectu legis prohibentis efferre grana vel pecunias è patria, unus saccus aut unus aureus reputatur materia levis; quia illa parum conducunt ad finem legis, qui est, ne patria granis aut pecuniis destituatur. Constituunt tamen illa materiam gravem respectu legis prohibentis furtum.

Eodem modo, ut sciatur quænam pars alicujus materiæ debeat judicari gravis vel levis respectu legis, considerari debet, utrùm illa pars sit secundùm se gravis vel levis; item utrùm multùm conducat an parum ad finem legis: sic tertia pars Missæ, imò sola consecratio reputatur materia gravis respectu legis Ecclesiæ, ita ut qui alterutrum voluntariè negligeret, præcepto auditionis Missæ non satisfaceret.

N.44. DE OBLIGATIONE GRAVI COGNOSCENDA EX VOLUNTATE LEGISLATORIS.

I. Ex forma verborum. II. Ex sensu authorum et praxi.

UNDENAM cognoscitur, an Legislator velit legem suam obligare sub gravi?

R. 1o. Si materia sit gravis vel in se vel ex parte finis, judicatur Legislatorem velle obligare sub gravi conformiter ad materiam, nisi constet de contrario, ut dictum est Num. 41.

3o. Si pœna per legem imposita sit gravis, putà mortis, mutilationis, exilii, privationis bonorum, excommunicationis, suspensionis, &c.

Obj. Lib. 2. Reg. cap. 6. Oza punitus est morte, quia tetigerat Arcam; atqui tamen inde non potest absolutè inferri, eum peccasse mortaliter: ergo ex gravi pœna non rectè concluditur, culpam fuisse gravem.

R. Distinguendo consequens: ergo ex gravi pœna non rectè concluditur culpam fuisse gravem, dum illa pœna per modum legis adjuncta est legi, nego consequentiam: dum pœna aliunde ex alio capite post delictum infligitur, concedo totum hoc modo percussus est Oza ad terrorem aliorum : et sic argumentando multùm aberrârunt amici Job, volentes ex gravibus pœnis aut potiùs pœnalitatibus, quas Job sustinebat, concludere, gravia ab eo peccata esse commissa.

I. 3°. Colligitur voluntas obligandi graviter, si Legislator utatur severioribus verbis, vel strictiori verborum formâ, v. g. si præcipiat in virtute sanctæ obedientiæ, sub interminatione divini judicii, sub indignatione omnipotentis Dei, &c.

II. 4°. Pro cognoscenda obligatione gravi vel levi in lege humana, prudenter recurritur ad sensum veterum et modernorum Scriptorum, item ad praxim timoratorum. Vide N. 156. "de Peccat."

Ex his concluditur, quinque præcepta Ecclesiæ obligare sub gravi: quia et materia gravis est, et adest voluntas graviter obligandi.

Confirmatur ex condemnatione proposit. 52. inter damnatas ab Innocentio XI. " Præceptum servandi festa non "obligat sub mortali seposito scandalo, si absit contemptus." Hæc verba, "præcipio, mando, prohibeo, interdico, non liceat, tenebuntur," &c. possunt importare gravem vel levem obligationem, prout, etiam hæc: 'statuimus, volumus, ordinamus, &c."

66

66

Verba: "debet et oportet" sæpe denotant præceptum, ut Exodi c. 12. v. 42. "Hanc (noctem) observare debent omnes filii Israel," et Joan. c. 3. v. 7. "Oportet vos nasci denuo:" aliquando non important verum præceptum, sed tantùm aliquod debitum honestatis, decentiæ aut alterius accidentis, ut 1. ad Cor. cap. 11. v. 19. "Oportet hæreses esse;" et Levit. cap. 11. v. 2. "Hæc sunt animalia, quæ comedere debetis," id est, quæ comedere licet.

Similiter verba imperativi modi: "fac, cave, ne facias," &c. non semper important verum præceptum, sed aliquando solum desiderium, consilium, vel modum adhortationis : quomodo dicit Christus Matth. cap. 19. v. 21. "Vade, "vende quæ habes, et de pauperibus :" et Paulus 1. ad Cor. c. 7. v. 27. "Noli quærere uxorem," quæ tantùm sunt consilii, non præcepti.

Aliquando etiam modus imperativus est signum postulantis in subditis, v. g. dum oramus: "adjuva nos, miserere "nobis," &c.

N. 45. DE LEGE OBLIGANTE CUM PERICULO AUT JACTURA VITÆ.

I. Lex naturæ obligat cum periculo vitæ. II. Ordinariè non sic obligat lex positiva. III. Aliquando tamen sic obligat. IV. Corollaria. V. Lex obligat cum damno famæ, &c.

AN et quæ leges obligant cum periculo vel jactura vitæ ? I. R. Lex æterna et naturalis semper obligat cum periculo et jactura vitæ ; quia contra eam agere, semper est malum, cùm lex illa sit immutabilis: hinc potiùs mortem amplecti debemus, quàm committere idololatriam, fornicationem, mendacium, &c.

Obj. Lex naturalis reddendi depositum, servandi secretum et similes non obligant cum periculo vitæ: ergo, &c. R. Neg. cons. quia non est casus legis naturæ, dum depositum est rddendum cum periculo vitæ : vel tali cum periculo servandum foret secretum: proinde dicendum, illas expressiones esse nimis generales, nec adæquatè jus naturæ exprimere. Vide Num. 15.

II. Secundò leges positivæ sive divinæ, sive humanæ, ordinariè non obligant cum jactura vel periculo vitæ: sic lex divina de integritate materiali confessionis cum periculo vitæ amittendæ non obligat.

« PredošláPokračovať »