Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sic Ecclesia præcipiens jejunium quadragesimale intendit subditos inducere ad orationes ferventiores, eleëmosynas, &c. quas si quis omittat, non ideo contra legem jejunii peccat; quia iste finis seu intentio est extrinseca, nec cadit sub præcepto jejunii.

II. Finis intrinsecus legis cadit sub præcepto hâc ratione, quòd ille finis positivè et directè excludi nequeat ab actu legis; nam eatenùs est de substantia actûs præcepti ; non tamen ita semper cadit sub præcepto, ut semper debeat positivè effectu sequi: v. g. finis intrinsecus jejunii est maceratio carnis ejusque ad spiritum subjectio; jam autem etiamsi aliquando per accidens caro effectivè non maceretur, modò quis jejunium de se macerativum observet, implet præceptum jejunii.

III. Contra legem itaque ageret et peccaret, qui faceret aliqua, quæ directè et ex natura sua impediunt finem legis intrinsecum, quia, ut dictum est Num. 37. quævis lex prohibet omne id, quod directè et positivè finem legis excludit, seu legem inutilem reddit ; quod si liceret, frustra darentur leges et præcepta, et apertè liceret agere in fraudem legis.

Hinc, qui cum voluntaria distractione legit Horas Canonicas, agit contra præceptum Ecclesiæ, quia positivè excludit finem intrinsecum, qui est mentis in Deum elevatio. Similiter per confessionem aut communionem sacrilegam non satisfit præceptis Ecclesiæ ob eandem rationem.

An modus præcepti cadit sub præcepto ?

IV. R. Juxta distinctionem statim datam: modus intrinsecus legis vel præcepti, hoc est pertinens ad substantiam actûs aut virtutis præceptæ, cadit sub obligatione: sic sub præcepto justitiæ cadit, ut justa fiant justè, seu ut servetur æqualitas virtutis justitiæ, juxta illud Deuteron. cap. 16. V. 20. "Justè, quod justum est, persequêris;" sub præcepto temperantiæ cadit, ut fiat temperanter, seu, quod idem est, servato medio virtutis.

V. Modus extrinsecus alicujus legis aut præcepti non cadit sub obligatione illius legis vel præcepti, cui est extrinsecus, quamvis possit cadere sub alio præcepto, et ita licèt præceptum justitiæ jubeat, ut actus fiat justè, non tamen jubet, ut fiat piè aut ex charitate; quia pietas et charitas sunt modi extrinseci justitiæ.

Assertiones has docet S. Thom. 2. 2. quæst. 44. art. 4. ad 1. "Dicendum, inquit, quòd sub præcepto, quod "datur de actu alicujus virtutis non cadit modus, quem "habet ille actus ex alia superiori virtute: cadit tamen sub præcepto modus ille, qui pertinet ad rationem propriæ "virtutis."

[ocr errors]

4.us.

His positis, quæritur de variis modis, an omni præcepto sint intrinseci, an extrinseci : præcipui sunt sequentes : lus. Quo opus fit ex charitate; 2us. Quo opus fit ex habitu et firmiter; 3us. Quo fit delectabiliter et ex lætitia; Quo opus fit scienter et voluntariè ex electione; 5us. Quo fit ex intentione satisfaciendi legi aut præcepto; 6us. Quo fit honestè sine peccato.

N. 49. DE MODIS CHARITATIS, HABITUS, ET DELECTATIONIS.

S. Thom. 1. 2. quæst. 100. art. 9. et 10.

I. Operari ex charitate non cadit sub quolibet præcepto. II. Uti nec operari ex habitu, III. Vel delectabiliter.

AN modus, quo opus fiat ex charitate, cadit sub præcepto ? I. R. Cum S Thom. art. 10. modum charitatis cadere sub speciali aliquo præcepto, putâ diligendi Deum, et referendi omnia in Deum.

Verùm modus ille non cadit sub quolibet alio præcepto: quasi non posset satisfieri alteri præcepto sine charitate; potest enim satisfieri, v. g. præcepto jejunii sine charitate: quia charitas est modus et forma extrinseca isti præcepto; et actus aliarum virtutum substantialiter esse possunt sine charitate hinc damnata est propositio 16. inter Bajanas : "Non est vera legis obedientia, quæ fit sine charitate."

:

An modus, quo opus fiat ex habitu et firmiter cadit sub præcepto?

II. R. S. Thom. quæst. cit. art. 9. in "Corp." negativè; neque enim, ait, ab homine neque à Deo punitur tanquam transgressor, qui debitum parentibus honorem impendit; quamvis non habeat habitum pietatis: neque dubium est quin actus virtutis naturalis poni possit sine habitu; imò etiam actus virtutis supernaturalis exerceri potest sine habitu ejusdem, per auxilium gratiæ actualis supplentis vicem habitûs.

III. Similiter modus, quo opus fiat delectabiliter et cum lætitia, non cadit sub quolibet præcepto: ita qui jejunium observat cum timore et tristitia aliqua, satisfacit præcepto jejunii.

Ille tamen modus operandi delectabiliter cadit sub aliquo speciali præcepto divino, dicit S. Thom. art. cit. ad 3. juxta illud Psalmographi: "Servite Domino in lætitia:" tum nempe juxta Sylvium, quando quis tenetur ad charitatem.

N. 50. DE MODO OPERANDI SCIENTER ET

VOLUNTARIE.

I. Præceptis negativis satis fit nescienter. II. Affirmativis tantum per actum liberum.

AN modus, quo opus fiat scienter et voluntariè seu liberè, cadit sub præcepto?

I. R. Legibus et præceptis negativis satisfieri potest nescienter seu observatione negativâ, id est, sufficit omittere, quod prohibetur, sive hoc fiat scienter et voluntariè sive non: ita dormiens satisfacit præceptis jejunandi, non furandi, &c.

Omittens tamen non potest esse invitus seu habere voluntatem contrariam; quia illa est contra legem.

66

II. Legibus vel præceptis affirmativis satisfieri debet per actum humanum liberum et bonum saltem "secundùm quid;" non tamen requiritur voluntarium cum scientia actuali, sed sufficit voluntarium virtuale et implicitum et ita satisfit præcepto orationis cum distractione involuntaria ; et è contra per actum positum ab amente, aut simpliciter involuntarium legi non satisfit.

Obj. I. Dum amens facit id, quod lex jubet, non transgreditur legem: ergo eam implet.

R. Neg. conseq. Ratio est, quòd inter ista duo, legem transgredi, et legem implere, detur medium, scilicet negativè, vel per accidens agere respectu legis, quod non est implere, nec transgredi legem.

Obj. II. Per restitutionem involuntariam et coactam, quæ fit per sententiam Judicis, satisfit præcepto restitutionis: ergo, &c.

Probatur antecedens: ille debitor non tenetur ampliùs restituere: ergo præcepto restitutionis satisfecit.

R. Neg. antec. Non enim in casu ille præcepto restitutionis satisfecit, imò voluntariè contra illud egit: non tenetur quidem ampliùs restituere, sed hoc ideo, quia non habet ampliùs alienum, sicque remota est materia restitutionis; estque casus, quo lex cessat per substractionem materiæ. N. 51. DE INTENTIONE SATISFACIENDI LEGI.

I. Intentio implendi legem. II. Juxta plures non requiritur. III. Juxta alios requiritur. IV. Casus.

I. AN ad legem implendam requiritur, ut actus præceptus fiat ex intentione satisfaciendi legi, v. g. an audiens Missam Tr. de Legibus.

Ff

die Festo, debet illam audire ex intentione satisfaciendi legi Ecclesiæ ?

II. R. Suarez, Herincx, Neesen, Billuart, Antoine, &c. docent, non requiri ullam intentionem satisfaciendi præcepto: imò volunt, cum contraria voluntate non satisfaciendi adhuc præceptum impleri, modò ponatur actus legis quoad substantiam, ita ut audiens unicam Missam die Festo satisfaciat præcepto Ecclesiæ, etsi expressè et positivè nolit satisfacere.

Sylvius, quamvis intentionem satisfaciendi non requirat, negat tamen satisfieri, dum adest intentio contraria

non satisfaciendi.

III. Boudart, Steyaert, Daelman et Collet requirunt aliquam intentionem satisfaciendi, non quidem actualem, sed virtualem vel implicitam, aut saltem interpretativam.

Probant 1°. Quia actus hominis ultra ejus intentionem non operatur : ergo si nullam habeat intentionem satisfaciendi, non satisfacit.

2o. Fatentibus adversariis, qui ad Sacrum tenetur ex voto, audiendo Sacrum, non satisfacit voto, si velit non satisfacere; quia scilicet ipsi liberum est prorogare voti obligationem: atqui non minùs liberum videtur homini prorogare obligationem de audienda Missa; nihil enim allegari potest, quo quis adstringatur ad satisfaciendum legi de audienda Missa, per primæ, cui adfuerit, auditionem.

Neque sufficit, quòd, qui sic Missam audivisset cum intentione contraria, postea mutans intentionem, velit per Missam ante auditam satisfacere; quia actus præteritus, qui non habuit conditiones requisitas ad adimplendum præceptum, non potest eas nunc induere, cùm, utpote præteritus, non sit ampliùs in operantis potestate.

Obj. I. Impletio legis non dependet à voluntate subditi, dum ponit actum â lege præceptum : ergo, &c.

R. Neg. antec. nam subditus ratione dominii, quod habet in actus suos, per intentionem contrariam reddit auditionem Missæ planè gratuitam, et ne sit actus legis impletivus : licèt ergo transire possit, actum quoad substantiam positum sufficere, dum nihil obstat; in casu equidem obstat contraria voluntas, que actus legi subtrahitur; sicque debitum manet per alium actum legem implendi.

Obj. II. S. Thom. 1. 2. quæst. 100. art. 9. in " Corp." dicit, quòd modus ille non cadat sub præcepto humano: "Ut aliquis operetur volens et eligens et propter hoc "eligens;" ergo, &c.

R. Nego conseq. quia S. Thom. tantùm vult, modum illum in legibus humanis non cadere sub præcepto per se et directè, cùm sit internus. Vide Num. 47.

Obj. III. Saltem opinio requirens aliquam intentionem satisfaciendi, nata est causare varias anxietates, et ex illa sequitur, quòd qui audit Missam, ignorans vel non reflectens esse diem Festum, teneatur audire aliam.

R. Neg. antec. nam in similibus casibus habetur intentio quædam virtualis aut saltem interpretativa satisfaciendi ; quia si scivisset esse Festum, satisfacere voluisset.

Deinde, licèt in particulari Festum ignoretur, adhuc tamen impletio præcepti in generali implicitè intendi potest ex eo, quòd quis generaliter intendat diebus Festis Missam audire sicuti quis ignorans quasdam fidei veritates contentas in Scriptura S. dicitur tamen eas implicitè credere, in hac universali, quâ credit omnia, quæ in Scriptura S. continentur. Verùm sicuti illa fides implicita sæpe tantùm est habitualis, sic etiam illa intentio: et ita convenit cum interpretativa; tandem dici potest cum Wiggers, quòd, licèt formaliter legem non implevisset ob defectum intentionis, tamen aliam Missam audire non teneatur, quasi ob subtractionem materiæ; quia Missam jam audivit, et Ecclesia in hoc casu censetur indulgere, illudque eò magis admitti potest, quia est communis Theologorum sententia, quæ in jure positivo humano sæpe determinat sensum legis.

IV. Aliquis tenerioris conscientiæ, dum die Festo audit Missam cum aliqua distractione licèt involuntaria, cogitat: audiam aliam Missam obligationis; interim prosequitur in eadem Missa audienda cum debita attentione: quæritur, an revera teneatur aliam Missam audire?

R. Neg. non enim habuit intentionem contrariam non satisfaciendi, et virtualiter per primam, si possit, voluit satisfacere, tantùmque secundam audire proposuit, si fortè per primam non satisfecisset. Idem judicandum de Horis Canonicis in simili casu.

N. 52. DE MODO, QUO ACTUS LEGIS FIAT HONESTE ET SINE PECCATO.

I. Per actum undequaque malum non satisfit legi. II. Sed debet esse bonus saltem secundùm quid.

AN per actum malum potest satisfieri legi?

I. R. Per actum malum undequaque, sic ut nequidem bonus sit in aliquo genere virtutis, vel rectitudinis, non

« PredošláPokračovať »